라틴어 문장 검색

cum vero in 'ii', paenultima brevis est et perdit accentum, quia, ut supra diximus unius ob noxam, quotiens vocalis vocalem sequitur detrahit longitudinem praecedenti;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4513)
sed 'o' brevis fit, quia vocalis vocalem sequitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 652)
postremum autem 'la' breve est ideo, quia vocalis vocalem sequitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 436)
'Aonie' autem brevis fit 'ni', quia sequitur vocalis vocalem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 123)
O qui canoro blandius Orpheo Vocale ducis carmen, et exitu Feliciore luctuosis Saepe animam revocas ab umbris, Jam seu solutos in numerum pedes Cogis, vel aegrum et vix animae tenax Corpus tueris, seu cadaver Luminibus penetras acutis;
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 1:1)
Cur tenui deiecta sono poscencia uocem Cetera mutescant, uerum uocalis aperte Clamitet et reliquis uocis spiramina donet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:22)
Qualiter in metro secum rixata liquescat Vocalis uocisque suum deperdat honorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:24)
Quae postquam mihi me redditum intellexit, in mentali intellectu materialis vocis mihi depinxit imaginem, cum quasi archetypa verba idealiter percontexta, vocaliter produxit in actum. Heu!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:4)
aut quod est studiorum omnium maximum ab ortu lucis ad vesperam sole fatiscunt vel pluviis, per minutias aurigarum equorumque praecipua vel delicta scrutantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 25:3)
Trochilus avicula brevis, dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans blande, genasque eius irritatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam gutturis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 19:1)
Haec eo anno (ut praetereamus negotiorum minutias) agebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 1:1)
Ne igitur orae maritimae spatia alluentia Persidos extremitates per minutias demonstrantes, a proposito longius aberremus, id sufficiet dici, quod mare praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque memoratas angustias, novem milium stadiorum, australe vero ab ostiis Nili fluminis ad usque principia Carmanorum, quattuordecim milium stadiorum numero definitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 74:1)
Dictis impensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris, convenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur veritati saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus intempestivos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est imperator in cena, vel omissum quam ob causam gregarii milites coerciti sunt apud signa, et quod non decuerat in descriptione multiplici regionum super exiguis silere castellis, quodque cunctorum nomina, qui ad urbani praetoris officium convenere, non sunt expressa, et similia plurima, praeceptis historiae dissonantia, discurrere per negotiorum celsitudines assuetae, non humilium minutias indagare causarum, quas si scitari voluerit quispiam, individua illa corpuscula volitantia per inane, ἀτόμουσ, ut nos appellamus, numerari posse sperabit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 1:1)
Praeter haec alia multa narratu minus digna conserta sunt proelia, per tractus varios Galliarum, quae superfluum est explicare, cum neque operae pretium aliquod eorum habuere proventus, nec historiam producere per minutias ignobiles decet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 11:1)
Et quamlibet coniurati multorum opes attriverint, oestroque concepti furoris exagitati, strages edidere luctificas, sanguinis nihilo minus avidi quam praedarum, tamen ne per minutias gesta narrando, rectum aliquatenus operis impediam cursum, id unum sufficiet, eorum exitiale poni commentum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION