라틴어 문장 검색

si autem appellativum sit, in 'e' mittit vocativum, ut 'pius pie', 'fluvius fluvie', excepto 'filius', nam 'fili' facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 777)
Est enim rectus casus vocabuli, sicut in libris veterum scriptum est, Nerio, quamquam M. Varro in Satura Menippea, quae inscribitur Σκιομαχία, non Nerio, sed Nerienes vocative dicit in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 5:1)
Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata, super casu vocativo vocabuli quod est egregius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 1:1)
Atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parvi in urbe Roma , certationi eorum acerrimae adfui, cum alter in casu vocativo vir egregi dicendum contenderet, alter vir egregie.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 2:2)
Quaecumque, inquit, nomina seu vocabula recto casu numero singulari 'us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est i littera, ea omnia casu vocativo i littera terminantur, ut 'Caelius Caeli,' 'modius modi,' tertius terti,' 'Accius Acci,' 'Titius Titi' et similia omnia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 3:2)
Sed cum ille paulisper oppositu horum vocabulorum commotus reticuisset et mox tamen se conlegisset eandemque illam quam definierat regulam retineret et propugnaret diceretque et proprium et propitium et anxium et contrarium itidem in casu vocativo dicendum, ut adversarius et extrarius diceretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 5:1)
et sciendum est, quod quando appellativum est 'turbinis' facit, sed si sit nomen proprium, 'Turbonis' facit, ut Horatius Turbonis in armis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 838)
tydide vocativus Graecus est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 971)
ecce proprio iunxit, non appellativo;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1598)
Tullianum enim proprium est, carcer appellativum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1599)
si autem utraque nomina appellativa fuerint, licenter cui volumus respondemus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 15910)
quod et in appellativis evenit, si tamen de propriis originem ducant, ut Sicanio praetenta sinu, quia venit a Sicano rege Siciliae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3438)
nam apud maiores idem erat vocativus qui et nominativus, ut hi Mercurius et o Mercurius:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4518)
adsit laetitiae bacchus dator alii 'adsis' legunt, secundum quos 'Bacchus' aut antiptosis est, aut antiquus vocativus, ut socer arma Latinus habeto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7341)
et haec caute observanda sunt, sicut et propria nomina, quae plerumque ex appellativis sunt, ut est Victor vel Felix.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1713)

SEARCH

MENU NAVIGATION