라틴어 문장 검색

Quorum quidem alter, Tanquelmus scilicet, in tantam se erexerit dementiam, ut se Dei Filium vocitari atque decantari, et a seducto populo, ut dicitur, templum aedificari sibi faceret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 24:5)
Cui venerabili foeminae aut divina revelatione aut nimia devotione mos inolevit ut, patefacto beati martyris sepulchro quotannis in dominica caena, eius attondendo praecideret capillos et ungues.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:5)
Quo exemplo terrigenas illos, non sinibus terrae emersos, sed exuberanti pernicitate credimus natos, qui quoniam inopini per varia visebantur, σπαρτοί vocitati, humo exsiluisse, vetustate rem fabulosius extollente, sunt aestimati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 11:1)
hac causa Bospori vocitati, quod per eos quondam Inachi filia, mutata (ut poetae loquuntur) in bovem, ad mare Ionium permeavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 13:2)
Intra hunc circuitum Adiabena est, Assyria priscis temporibus vocitata, longaque assuetudine ad hoc translata vocabulum, ea re quod inter Onam et Tigridem sita, navigeros fluvios, adiri vado numquam potuit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 20:1)
nam de pastophoris unum conspexi statim praeter indicium pedis, cetero etiam statu itque habitu examussim nocturnae imagini congruentem,quem Asinium Marcellum vocitari cognovi postea, reformationis meae non alienum nomen.
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:9)
In foedere, inquit, quod inter populum Romanum et Carthaginienses factum est, scriptum invenitur ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus 'argenti puri puti,' quaesitumque est quid esset 'purum putum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 2:2)
TIMAEUS in Historiis quas oratione Graeca de rebus populi Romani composuit, et M. Varro in Antiquitatibus Rerum Humanarum,terram Italiam de Graeco vocabulo appellatam scripserunt, quoniam boves Graeca vetere lingua ἰταλοί vocitati sint, quorum in Italia magna copia fuerit, bucetaque in ea terra gigni pascique solita sint complurima.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 2:1)
2. Postquam rex certior factus est de nova hac insurrectione (similibus enim motibus, tanquam febre anniversaria, quotannis corripi solebat), suo more parum aut nihil commotus Thomam comitem Surriae (quem paulo ante non solum e turri liberaverat eique praterita omnia condonaverat, verum etiam in gratiam suam specialem receperat) cum exercitu satis valido contra rebelles misit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 2:1)
9. Tulit enim legem illis comitiis rex et monitoriam et minatoriam erga iusticiarios pacis, ut munus suum diligenter exequerentur, delationes contra eos auctoritate sua regia invitans, et neglectus eorum primo sociis suis iusticiariis committens, postea iusticiariis assisarum, postremo cancellario, mandando simul ut edictum (quod in eam sententiam promulgarat) quotannis quater publicis sessionibus legeretur, ne forte iusticiarii obdormiscerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 9:1)
Exempli gratia, si quis antea decem aut novem libras pro sorte centum librarum quotannis accipere solebat, is autem octo potius libris contentus erit quam foeneratorem exuet, aut certa cum incertis commutabit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:20)
Id quod ante omnia suavissimo odore aerem crescens imbuit est viola, praecipue alba, flore multiplici, quae bis quotannis floret, medio Aprilis et sub finem Augusti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:6)
Haeduis se obsides redditurum non esse neque his neque eorum sociis iniuria bellum inlaturum, si in eo manerent quod convenisset stipendiumque quotannis penderent; si id non fecissent, longe iis fraternum nomen populi Romani afuturum.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 36장5)
Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 1장4)
L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos legionibus praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION