라틴어 문장 검색

Utque inveniri solent quidam inter armatos verborum volubilitate conspicui, haec et similia multa strepebant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 3:3)
Hi omnes in unum, principem ipsum, et praefectos praetorio, graculorum more strepentes, interpellabant incondite, modo non ante septuagensimum annum extorquentes, quae dedisse se iure vel secus plurimis affirmabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 6장 2:1)
Graculus inuento picti pauonis amictu, Se polit et socias ferre superbit aues.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:1)
Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam ἀμετροεπῆ et ἀκριτόμυθον appellat verbaque illius multa et ἄκοσμα strepentium sine modo graculorum similia esse dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 12:1)
Sicut, inquit, lapidem cylindrum si per spatia terrae prona atque derupta iacias, causam quidem ei et initium praecipitantiae feceris, mox tamen ille praeceps volvitur, non quia tu id etiam facis, sed quoniam ita sese modus eius et formae volubilitas habet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 12:2)
an potius Asiaticorum oratorum inani[bu]s sententiis uerborum uolubilitas in nostrum sermonem transferenda?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 3:2)
Nihil tam facile, quam vilem plebiculam et indoctam contionem linguae volubilitate decipere, quae, quidquid non intellegit, plus miratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:13)
Extemporalis est dictio et tanta ad lumen lucernulae facultate perfusa, ut notariorum manus lingua praecurreret et signa ac furta verborum volubilitas sermonis obrueret.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:3)
Nihil tam indignum toleratu quam quod aures nostras Graeca lingua captivas tenet, et verborum rotunditati adsentiri cogimur circumventi volubilitate sermonis qui ad extorquendam fides agit in audientes tyrannum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 1:2)
Potestne excusare huius contrarietatis ausum vel vestri oris nota volubilitas?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 9:4)
Sed quandam volo nocte nigriorem, Formica, pice, graculo, cicada.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV3)
turbine volubilitate ventorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 451)
laborat enim nitens contra venientis sphaerae volubilitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 74211)
nam proprie spira est volubilitas funium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2173)
et dictus est malus, vel quia habet instar mali in summitate, vel quia quasi quibusdam malis ligneis cingitur, quorum volubilitate vela facilius elevantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4874)

SEARCH

MENU NAVIGATION