라틴어 문장 검색

Quae quidem libertas arbitrii tam Deo quam hominibus aeque indubitanter inest, quicunque tunc voluntatis facultate privati non sunt, atque his praecipue, ut diximus, qui jam omnino non possunt peccare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:2)
Modus autem erit sua cuique voluntas facultasque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 12:3)
Apuleius uester haec omnia nouemque Musas pari studio colit, maiore scilicet uoluntate quam facultate, eoque propensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus conatus in laude, effectus in casu est, ita ut contra in maleficiis etiam cogitata scelera, non perfecta adhuc uindicantur, cruenta mente, pura manu.
(아풀레이우스, 플로리다 20:11)
Unde agnosco a me dominum potius deprecandum, ut tuae voluntati det facultatem mittendi quod rescripseris, nam rescribendi iam dedit, quia, cum volueris, facillime poteris.
(아우구스티누스, 편지들, 20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem 1:4)
Ac ne ista quidem praesidia, ut diximus, non adsiduus labor et experientia vilici, non facultates ac voluntas impendendi tantum pollent quantum vel una praesentia domini;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 18:1)
Istud tamen, si aetas suppetat et scientia facultasque cum voluntate congruant, non aegerrime perficiemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 5:1)
Si quis ergo vult, illis benefacere potest, et si non benefacit aliquis pauperibus,non deest illi facultas, sed voluntas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 8:17)
prudentiam rei, facultatem impendendi, voluntatem agendi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 1:2)
extiterunt qui traderent con[s]pecto eum ad arma isse, ut occulti aduersarii et quos metus magis quam uoluntas contineret, facultate L. Antoni ducis praebita, detegerentur deuictisque is et confiscatis promissa ueteranis praemia soluerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 15장 1:2)
sed aliquantum nobis temporis et magni labores et multae impensae opus fuerunt ut, quae rei p. bonisque omnibus polliceremur, exitu praestaremus neque ad auxilium patriae nudi cum bona voluntate sed cum facultatibus accederemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 4:1)
si inter asperos orationis anfractus inpolitus sermo substiterit, facultatem forsitan quaeras, voluntatem certe flagitare non poteris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 2:10)
sed, cum id corrigi non posset, quod iam depositis rationibus ex provincia decessimus, credo me quidem tibi pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum, quam tum habebamus, quam humanissime potuerim, rescripsisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 13:3)
Tum senectus potius in facultatibus intellectus quam in virtutibus voluntatis et affectuum proficit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:33)
T. Torquatus T. F. et doctus vir ex Rhodia disciplina Molonis et a natura ad dicendum satis solutus atque expeditus, cui si vita suppeditavisset, sublato ambitu consul factus esset, plus facultatis habuit ad dicendum quam voluntatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 1:1)
his enim fere rebus facti suspicio confirmatur, cum et voluntatis in reo causae reperiuntur et facultates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION