라틴어 문장 검색

Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: " Venerunt fratres Ioseph! ". Et gavisus est pharao atque omnis familia eius.
요셉의 형제들이 왔다는 소식이 파라오의 궁궐에 전해지자, 파라오와 그의 신하들이 좋아하였다. (불가타 성경, 창세기, 45장16)
Fuit ergo Dominus cum Iosue, et nomen eius in omni terra vulgatum est.
주님께서 여호수아와 함께 계셨으므로 그의 명성이 온 땅에 두루 퍼졌다. (불가타 성경, 여호수아기, 6장27)
Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: "Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae ". Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim.
그래서 다윗은 바알 프라침으로 들어가 그곳에서 그들을 쳐부순 다음, 이렇게 말하였다. “큰물로 무너뜨리듯, 주님께서는 내 앞에서 원수를 무너뜨리셨다.” 그리하여 그곳의 이름을 바알 프라침이라 하였다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 5장20)
Contristatusque est David, eo quod dirupisset Dominus Ozam; et vocatus est locus ille Pharesoza (id est Diruptio Ozae) usque in praesentem diem.
다윗은 주님께서 우짜를 그렇게 내리치신 일 때문에 화가 났다. 그래서 그는 그곳을 페레츠 우짜라고 하였는데, 그곳이 오늘날까지 그렇게 불린다. (불가타 성경, 역대기 상권, 13장11)
Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: " Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae ". Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum).
그래서 다윗은 바알 프라침으로 올라가 그곳에서 그들을 쳐부순 다음, 이렇게 말하였다. “큰물로 무너뜨리듯, 하느님께서는 내 손으로 원수를 무너뜨리셨다.” 그리하여 그곳의 이름을 바알 프라침이라 하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 14장11)
Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus, Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas erat ".
지난번에는 그대들이 그 궤를 메지 않았기 때문에, 주 우리 하느님께서 우리를 내리치셨소. 우리가 그 궤를 법규대로 다루지 않은 탓이오.” (불가타 성경, 역대기 상권, 15장13)
Contristatus autem est David, eo quod diruptionem dirupisset Dominus in Ozam; et vocatum est nomen loci illius Pharesoza (id est Diruptio Ozae) usque in diem hanc.
다윗은 주님께서 우짜를 그렇게 내리치신 일 때문에 화가 났다. 그래서 그는 그곳을 페레츠 우짜라고 하였는데, 그곳이 오늘날까지 그렇게 불린다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 6장8)
nam amor non solet durare vulgatus sed prorsus deficere consuevit, si fuerit propalatus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:10)
XIII. Amor raro consuevit durare vulgatus. XIV.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 24:1)
Quod si judicium illud vulgatum dialecticorum tam operosum fuerit, et tanta ingenia exercuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 20:2)
Mediocre itaque vulgatumque pretium viviradicis posui, quo celerius nullo dissentiente perduci possent in nostram sententiam, qui propter ignorantiam genus hoc agricolationis reformidant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 14:3)
nam vulgatum erat missam, ut dixi, a Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 7장2)
maxime vulgatum quingentorum spatium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장5)
accessit callide vulgatum, temere creditum, decimari legiones et promptissimum quemque centurionum dimitti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장12)
mox, ut Othonem ac Vitellium scelestis armis res Romanas raptum ire vulgatum est, ne penes ceteros imperii praemia, penes ipsos tantum servitii necessitas esset, fremere miles et viris suas circumspicere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 6장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION