라틴어 문장 검색

Sic ille, sed nos plurifariam vulnerati reliquam viam capessimus, alius lapidis, alius morsus vulnera referentes, universi tamen saucii.
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:12)
Qui plus latrando quam morsu uulnera dando, Omne, quod obstabat gregibus, procul inde fugabat.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:2)
Fervebat via sicca heremi serpentibus atris, iamque venenati per vulnera livida morsus carpebant populum, sed prudens aere politum dux cruce suspendit, qui virus temperet, anguem.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Serpens aereus in Heremo1)
inritata leae iaciebant corpora saltu undique et adversum venientibus ora patebant et nec opinantis a tergo deripiebant deplexaeque dabant in terram volnere victos, morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:3)
Qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis, a pecoris morsu frondes defendite nostras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 34:10)
non est istud uulnus, sed ludentis adulteri morsus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 10:8)
Tumor indicat morsum et in ipso tumore nullum vulnus apparet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 41:4)
1 eodemque remedio curatur rabiosae canis vel lupi morsus, qui tamen et ipse imposito vulneri vetere salsamento aeque bene sanatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 1:2)
Mirari licet, quae sint animadversa a medicis herbarum genera, quae radicum ad morsus bestiarum, ad oculorum morbos, ad vulnera, quorum vim atque naturam ratio numquam explicavit, utilitate et ars est et inventor probatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 20:1)
mirari licet quae sint animadversa a medicis herbarum genera, quae radicum ad morsus bestiarum, ad oculorum morbos, ad vulnera, quorum vim atque naturam ratio numquam explicavit, utilitate et ars est et inventor probatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 20:1)
Utque Agamemnonio vulnus dedit anguis Oresti, Tu quoque de morsu virus habente cadas . Sit tibi coniugii nox prima novissima vitae :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 24:9)
quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti serpentis cauda, procero corpore, utrumque sit libitum in multas partis discidere ferro, omnia iam sorsum cernes ancisa recenti volnere tortari et terram conspargere tabo, ipsam seque retro partem petere ore priorem, volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:12)
Illis ira modum supra est, laesaeque venenum morsibus inspirant et spicula caeca relinquunt adfixae venis animasque in vulnere ponunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:3)
Laceratus quidam morsu vehementis canis Tinctum cruore panem misit malefico, Audierat esse quod remedium vulneris.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aesopus ad quendam de successu improborum.1)
Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balneum mittunt, ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, vulnere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION