라틴어 문장 검색

et habet sectatores vel potius satellites, qui nondum contumaciam sententiarum, sed habitum vultumque eius sectantur, rigidi et tristes, quo tibi lasciviam exprobrent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장8)
Piso M. Crasso et Scribonia genitus, nobilis utrimque, vultu habituque moris antiqui et aestimatione recta severus, deterius interpretantibus tristior habebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장4)
nihil in vultu habituque mutatum, quasi imperare posset magis quam vellet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장3)
sed milites ut falsum rumorem aspernantes, quod infensum Othoni senatum arbitrabantur, custodire sermones, vultum habitumque trahere in deterius;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 52장3)
fallit enim vitium specie virtutis et umbra, cum sit triste habitu vultuque et veste severum, nec dubie tamquam frugi laudetur avarus, tamquam parcus homo et rerum tutela suarum certa magis quam si fortunas servet easdem Hesperidum serpens aut Ponticus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV39)
At Magni cum terga sonent et pectora ferro, Permansisse decus sacrae venerabile formae, Iratamque deis faciem, nil ultima mortis Ex habitu vultuque viri mutasse, fatentur Qui lacerum videre caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:20)
Alcide, Latio nunc agnoscende Tonanti, Postquam pulchra dei Caesaris ora geris, Si tibi tunc isti vultus habitusque fuissent, Cesserunt manibus cum fera monstra tuis:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXV1)
submisso vultu habitum futurae orationis ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8071)
Nam licet acriora sint quae legas, altius tamen in animo sedent, quae pronuntiatio vultus habitus gestus etiam dicentis affigit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 9:6)
Inprobum risus, insanum vultus habitusque demonstrat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 12:5)
genus dicendi antiquum, uerborum quoque non uulgarium grauitas, ipse uultus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 2:11)
Libet itaque interrogare, quid se tanto opere resupinet, quid vultum habitumque oris pervertat, ut malit personam habere quam faciem ?
(세네카, 행복론, Liber II 52:1)
casta matrem cinxere corona Argolides, pars virginibus circum undique fusae foedera conciliant nova solanturque timorem, ibant insignes vultuque habituque verendo candida purpureum fusae super ora pudorem deiectaeque genas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권77)
"tum qui vultus habitusque, quis ardor sanguinis adfusi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권230)
ibi corpore mixto metiri numerum vultusque habitusque suorum dulce viris, tantique iuvat fiducia belli.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권95)

SEARCH

MENU NAVIGATION