라틴어 문장 검색

igitur matre libertina ortus quae corpus decorum inter servos libertosque principum vulgaverat, ex G. Caesare se genitum ferebat, quoniam forte quadam habitu procerus et torvo vultu erat, sive G. Caesar, scortorum quoque cupiens, etiam matri eius inlusit * * *
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 72장5)
quid me torvo vultu intueris, Severe?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 61:3)
pulcherrima ora foedavit, torvos vultus ex tranquillissimis reddit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:3)
Sed en citato Pyrrhus accurrit gradu vultuque torvo.
(세네카, Troades 1028:1)
fallor an irati mihi sunt in imagine vultus, torvaque nescio quid forma minantis habet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 813)
Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 20:7)
vultus furore torvus atque oculi truces, gemitus et altum murmur, et gelidus fluit sudor per artus, spumat et volvit minas ac mersus alte magnus exundat dolor.
(세네카, 오이디푸스 12:2)
ast illum coniunx fidique parentes servantem vultus et torvum in morte peracta, non longum reducem laetati, in tecta ferebant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권38)
Coma plurima torvos prominet in vultus umerosque, ut lucus, obumbrat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:26)
attendit torvo tristis Rhamnusia vultu, ac primum implevitque toros oculisque nitorem addidit ac solito sublimius ora levavit, heu!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati35)
Tandem adiit Hypseus capulumque in morte tenenti extrahit et torvos laxavit casside vultus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권241)
enimvero Tiberius torvus aut falsum renidens vultu:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장3)
Illa feroces Torquet adhuc oculos, totoque vagantia coelo Lumina, nunc vultu pavido, nunc torva minaci:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:66)
obmutuit illa dolore, et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas devorat ipse dolor, duroque simillima saxo torpet et adversa figit modo lumina terra, interdum torvos sustollit ad aethera vultus, nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati vulnera praecipue, seque armat et instruit iram."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 46:5)
Cum per haec atque talia Marcellus, ut erat torvus ac minax, voce vultu oculis ardesceret, non illa nota et celebritate periculorum sueta iam senatus maestitia, sed novus et altior pavor manus et tela militum cernentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 29장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION