라틴어 문장 검색

Pro Aprili viola flore albo multiplice, parietaria lutea, leucoium, herba paralysis, irides et lilia omnigena, flores roris marini, tulipa, paeonia flore multiplici, narcissus verus, periclemenum sabaudicum, cerasus, et pyrus diversi generis in flore, acanthus, quae tum folia emittit, arbor lelac.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:6)
et neptis quidem suae Iuliae, profuse ab ea extructa, etiam diruit ad solum, sua uero quamuis modica non tam statuarum tabularumque pictarum ornatu quam xystis et nemoribus excoluit rebusque uetustate ac raritate notabilibus, qualia sunt Capreis immanium beluarum ferarumque membra praegrandia, quae dicuntur gigantum ossa, et arma heroum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 3:2)
Mixtaque ridenti colocasia fundit acantho et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 18:4)
acantho genus virgulti flexuosum, quod vulgo herbacanthum dicunt, in cuius imitationem arte vestis ornatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6492)
molli acantho quia ille dixerat 'lenta vitis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 451)
ridenti acantho laeto, suavi, iucundo, fulgenti, ut "ridet argento domus":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 201)
Statius "medio Linus intertextus acantho";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 572)
rident laeta sunt, ut "mixtaque ridenti colo- casia fundet acantho", Horatius "ille terrarum mihi praeter omnes angulus ridet".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 551)
semper frondentis acanthi arbor in Aegypto, semper frondens, ut oliva, laurus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1193)
acanthos dicta, quia spinis est plena.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1194)
per dumos vero acalanthis, quam alii lusciniam esse volunt, alii vero carduelim, quae spinis et carduis pascitur, ut inde etiam apud Graecos acalanthis dicta sit ab acanthis, id est spinis, quibus pascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3382)
nam cum inambularem in xysto et essem otiosus domi, M. ad me Brutus, ut consueverat, cum T. Pomponio venit, homines cum inter se coniuncti turn mihi ita cari itaque iucundi, ut eorum aspectu omnis quae me angebat de re publica cura consederit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 1:1)
unus eorum Iove natus nepos Aetheris, alter Hyperione, tertius Volcano Nili filio, cuius urbem Aegyptii volunt esse eam quae Heliopolis appellatur, quartus is quem heroicis temporibus Acantho Rhodi peperisse dicitur, Ialysi Camiri Lindi, unde Rhodii, quintus qui Colchis fertur Aeetam et Circam procreavisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 54:3)
spatiari in xysto ut liceat, non ab Olympiis coronam petant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 2:3)
qua re velim et eos et signa et cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam plurima quam primumque mittas et maxime quae tibi gymnasi xystique videbuntur esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 8 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION