라틴어 문장 검색

Quo certis speculationibus cognito, nos disposuimus properare Samosatam, ut superato exinde flumine, pontiumque apud Zeugma et Capersana iuncturis abscisis, hostiles impetus (si iuvisset fors ulla,) repelleremus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 1:1)
Nam et pueris extra limen, credo ut arbitrio nocturni gannitus ablegarentur, humi quam procul distratum fuerat, et grabatulum meum astitit mensula cenae totius honestas reliquias tolerans, et calices boni, iam infuso latice semipleni, solam temperiem sustinentes, et lagoena iuxta orificio caesim dehiscente patescens facilis hauritu, prorsus gladiatoriae Veneris antecenia.
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:5)
"enimvero pavimenta ipsa lapide pretioso caesim deminuto in varia picturae genera discriminantur:"
(아풀레이우스, 변신, 5권8)
Maior autem pars operis in vinea ductim potius quam caesim facienda est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 2:7)
Qui caesim vitem petit, si frustratus est, quod saepe evenit, pluribus ictibus stirpem vulnerat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 3:1)
igitur excitis quorum de sententia petitus rex, positisque castris apud Zeugma, unde maxime pervius amnis, postquam inlustres Parthi rexque Arabum Acbarus advenerat, monet Meherdaten barbarorum impetus acris cunctatione languescere aut in perfidiam mutari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장5)
alii tradunt adloquenti pueros a tergo Chaeream ceruicem gladio caesim grauiter percussisse praemissa uoce:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 2:2)
Et tribunus plebi Metellus exeuntem ducem hostilibus diris devoverat, et cum Zeugma transisset exercitus, rapta subitis signa turbinibus hausit Euphrates, et cum apud Nice-phorium castra posuisset, missi ab Orode rege legati nuntiavere, percussorum cum Pompeio foederum
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 3:1)
Tot meritis obstricta meis, nunc Parthia ruptis Excedat claustris vetitam per saecula ripam, Zeugmaque Pellaeum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:10)
iam validam zeugma est ab inferioribus 'vicit hiems'. quod fit et a superioribus et a medio, plerumque et ad utrumque respondet, ut Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis et volucrum linguas et praepetis omina pinnae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1201)
adnixus zeugma est, 'adnixi' enim debuit dicere, ut paulo post haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum, aut portum tenet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1445)
quibusdam sane non videtur zeugma, quia 'adnixus', non 'conixus'. ordo tamen est 'Cymothoe simul et Triton acuto detrudunt naves scopulo', ab aris scilicet in quas tris Notus in s. l. t.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1447)
instans operi zeugma est ad sequentia pertinens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5028)
et est zeugma 'quinquaginta thalami procubuere, et postes superbi'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5034)
pergameamque voco zeugma a superioribus, hoc est urbem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1331)

SEARCH

MENU NAVIGATION