라틴어 문장 검색

Quo certis speculationibus cognito, nos disposuimus properare Samosatam, ut superato exinde flumine, pontiumque apud Zeugma et Capersana iuncturis abscisis, hostiles impetus (si iuvisset fors ulla,) repelleremus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 1:1)
At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones dividendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장69)
At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones diuidendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 16:1)
At si cerastes, aut dipsas, aut haemorrhois percussit, polii, quod aegyptiae fabae aequet, arefactum, in duas potiones dividendum est sic, ut ei rutae paulum adjiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 20:1)
pulsis dominentur aristis dipsades et sitiens attollat glaeba cerastas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:93)
igitur excitis quorum de sententia petitus rex, positisque castris apud Zeugma, unde maxime pervius amnis, postquam inlustres Parthi rexque Arabum Acbarus advenerat, monet Meherdaten barbarorum impetus acris cunctatione languescere aut in perfidiam mutari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장5)
Et tribunus plebi Metellus exeuntem ducem hostilibus diris devoverat, et cum Zeugma transisset exercitus, rapta subitis signa turbinibus hausit Euphrates, et cum apud Nice-phorium castra posuisset, missi ab Orode rege legati nuntiavere, percussorum cum Pompeio foederum
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 3:1)
Tot meritis obstricta meis, nunc Parthia ruptis Excedat claustris vetitam per saecula ripam, Zeugmaque Pellaeum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:10)
Stabant in margine siccae Aspides, in mediis sitiebant Dipsades undi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:68)
et torrida Dipsas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:55)
Signiferum iuvenem Tyrrheni sanguinis Aulum Torta caput retro Dipsas calcata momordit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:2)
Accessit morti Libye, fatisque minorem Famam Dipsas habet, terris adiuta perustis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:10)
Pro Caesare pugnant Dipsades, et peragunt civilia bella cerastae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:9)
Non tigris catulis citata raptis, Non dipsas medio perusta sole, Nec sic scorpios inprobus timetur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLIV4)
iam validam zeugma est ab inferioribus 'vicit hiems'. quod fit et a superioribus et a medio, plerumque et ad utrumque respondet, ut Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis et volucrum linguas et praepetis omina pinnae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1201)

SEARCH

MENU NAVIGATION