장음표시 사용
421쪽
numero, ad legionem Pompeii, castraque minora duplici acie duxit. Neque eum prima opinio sesellit. Nam & pervenit prius , quam Pompeius sentire posset; &, tametsi erant munitiones
castrorum magnae, tamen sinistro cornu, ubi erat ipse, celeriter aggressus Pompeianos ex vallo deturbavit . a Erat obiectus portis ericius. Hic paulisperest pugnatum; cum irrumpere nostri conarentur, illi castra defenderent, sortissime T. Pulcione, cuius opera proditum exercitum C. Antonii demonstravimus, e loco propu-pnante . Sed tamen nostri virtute vicerunt: excisoque ericio, primo in maiora castra, post etiam in castellum , quod erat inclusum majoribus cailris, irruperunt; & quod eo pulsa legio
sese receperat, nonnullos ibi repugnantes in te 68. secerunt . Sed fortuna , quae plurimum potest, cuni in reliquis rebus, tum praecipue in bello,
parUIS momentis magnas rerum commutatIones
efficit; ut tum accidit. Munitionem, quam pertingere a castris ad flumen supra demonstravimus, dextri Caesaris cornu cohortes ignorantia loci sunt secutae , cum portam quaererent, castrorumque eam munitiovem esse arbitrarentur. Quod cum esset animadversum coniunctam esse sumini, protinus his munitionibus, defendente nullo , transcenderunt: omnisque noster equita-ες. tus eas cohortes est secutus. Interim Pompeius, hae longa satis interjecta mora, ct re nuntiata,' Ponem ab opere deductam subsidio suis du-demque tempore equitatus ejus nostris eis appropinquabat, ct acies instructa a no- , qui castra occupaverant , cernebatur : oin .iaque sunt subito mutata . Pompeiana enim
gio celeris spe subsidii confirmata , ab decumana porta resistere conabatur , atque ultro in nostros impetum faciebat . Equitatus Caesaris, quod angusto itinere per aggeres adscendebat,
- portis misitis 3 Ericius trabs emi, ex qua undi- aentei prominebant: a bestiolae ita dictae aculeis ς Moc ex Sallustio eolligitur lib. iii. Histi apud aTUM. axiueus, inquit, eminebam tu min via binum pesum.
422쪽
reeeptui suo timens initium fugae faciebat. Dextrum cornu, quod erat a sinistro seclusum , terrore equitum animadverso, ne intra munitionem opprimeretur, ex parte, qua proruebat, sese recipiebat: ac plerique ex iis, ne in angustias inciderent, X pedum munitionis sese in fossas praecipitabant : primisque oppressis , reliqui per horum corpora salutem sibi , atque exitum pariebant. Sinistro cornu milites , cum ex vallo Pompeium adesse , ct suos fugere cernerent , veriti, ne angustiis intercluderentur, cum extra, Scintus hostem haberent , eodem , quo venerant, a receptui consulebant : omniaque erant tumultus , timoris, fugae plena ; adeo, ut , cum Caesar signa fugientium manu prehenderet, ct consistere iuberet, alii, dimissis equis , eumdem cursum conficerent, alii ex metu etiam signa dimitterent , neque quisquam omnino consisteret. His m. tantis malis haec subsidia succurrebant, quo minus omnis deleretur exercitus , quod Pompeius insidias timens, credo , quod haec praeter spem acciderant eius , qui paulo ante ex castris fugientes suos conspexerat, munitionibus appropinquare aliquandiu non audebat; equitesque ejus, angustiis , portisque a Caesaris militibus occupatis, ad insequendum tardabantur. Ita parvae res magnum in utramque partem momentum habuerunt. Munitiones enim a castris ad flumen perductae, expugnatis jam castris Pompeii, propriam, & expeditam Caesaris victoriam interpellaverunt. Eadem res , celeritate insequentium tardata , nostris
salutem attulit . Duobus his unius diei praeliis χΙ.b Caesar desideravit milites DCCCCLX, eh n tos equites Rom. Felginatem Tuticanum Gallum , Senatoris filium , C. Felpinatem Placentia, A. Gravium Puteolis, M. Sacrati virum Caiapua , tribunos militum , ct centuriones XXX.
a recenis consitidebant I Μm. plura recepitii AH e. Editi carent pronomine: UOmns , sceptu 1exto casu , censuit. cum
h caesar desideraruit milites J Tota haec sectici prima huius c,pitis aliter in vetustis libris, aliter in posterioribus legitur; nec de vera lectione satis coastat.
423쪽
sed horum omnium pars magna in fossis , munitionibusque , ct fluminis ripis oppressa suorum terrore, ac fuga sine ullo vulnere interiit, signaque sunt militaria XXXII. amissa. a Pompejus eo praelio Imperator est appellatus. Hoc nomen obtinuit, atque ita se postea falutari passiis est. Sed b neque in litteris, quas scribere est s olitus, neque in fascibus insignia laureae praetulit . At Labienus, cum ab eo impetravisset, ut sibi captivos tradi iuberet , omnes productos ostentationis, ut videbatur, caussa , quo maior perti gis fides haberetur, commilitones appellan S, ct magna verborum contumelia interrogans , solerentne veterani milites fugere, in omnium con-72. specta interficit . His rebus tantum fiduciae, ac spiritus Pompeianis accessit , ut non de ratis ne
belli cogitarent, sed vicisse iam sibi viderentur.
Non illi paucitatem nostrorum militum , non iniquitatem loci , atque angustias, praeoccupatia eastris ancipitem terrorem intra , extraque munitiones, non abscissum in duas partes exemeitum, cum alter alteri auxilium ferre nonpos.set, caussam fuisse cogitabant. Non ad haec aiadebant, non ex concursu acri facto, non praelio dimicatum sibique ipsos multitudine , atque angustiis majus attulisse detrimentum , quam ab hoste accepissent e non denique communes belli casus recordabantur, quam parvulae saepe caussae
vel falsae suspicionis, vel terroris repentini, vel objectae religionis magna detrimenta intulisia sent: quoties vel culpa ducis , vel tribuni vitio , in exercitu esset offensum : sed Perinde ,
ac si virtute vicissent , neque ulla Commut tio rerum posset accidere , per Orbem terrarum
victoriis renovatum, & numeratum, v. g. imperator iserum, imper. sexies; imp. υicies , quod de Augusto inscriptio Ariminentis & nummi habent. Vide quae ad Cic. lib. X. epistia
h nepte in litteris . neque is fascibus insignia taureae 3 Laurus laetum signum victoriae , quo abstinebat civili bello . cuius Victoria ob caesos cives tristis est . De laureatis autem post Udoriam litteris, de lictoribus itidem & fascibus laureatis satinus ad Plinu Panegyr. c. 8.
424쪽
fama, ac litteris victoriam ejus diei concelebrabant .
Caesar, habita ad milites eoncione , qua m ime ad pugnam excitantur , impedimenta Apollaniam mittit. Pomptius suos ad insequendos Caesareos mittit, ibique pugnatur . Cffsar a superioribus consiliis depulsus omnem et s. sibi commutandam belli rationem existima-Vit. Itaque uno tempore, praesidiis omnibus deinductis, ct oppugnatione dimissa , eoastoque in unum locum exercitu , concionem apud milites habuit; hortatusque est , ne ea, quae accidissent, graviter ferrent ; neve his rebus terrerentur , multisque secundis praeliis unum adversum , Rid mediocre , opponerent : habendam fortunae gratiam, quod Italiam sine aliquo vulnere cepissent: quod duas Hispanias , bellicosissimorum hominum peritissimis, atque exercitatissimis ducibus , pacavissent: quod finitimas , frumentaria sique provincias in potestatem redegissent : denique recordari debere, qua facilitate inter medias hostium classes , oppletis non solum portubus, sed etiam litoribus , omnes incolumes essent transportati . Si non omnia cederent secunda, fortunam esse industria sublevandam; quod esset acceptum detrimenti , eius iuri potius , quam suae culpae debere tribui; a locum se tutum ad dimicandum dedisse e potitum esse hostium castris, expulisse, ac superasse pugnantes : sed sive ipsorum perturbatio, sive error aliquis , sive etiam fortuna partam jam, praesentemque victoriam interpellasset , dandam omnibus operam , 'ut acceptum incommodum virtute sarciretur .
b Quod esset factum detrimentum , in bonnm
h ore esset fuctum aetrimentum . in honum 3 Hanc Carrarien sis codicis lectionem Ma mitius commendat. Vniso, quod Aoum incisione poli sinum.
425쪽
verterent, ut ad Gergoviam accidisset: atque ii, qui ante dimicare timuit Ient , ultro se praelio 7 . offerrent. Hac habita concione, nonnullos signiferos ignominia notavit, ac loco movit. Exemcitui quidem omni tantus incessit ex incommodo dolor , tantumque studium infamiae farciendae, ut nemo aut tribuni, aut centurionis imperium desideraret ; ct sibi quisque etiam poenae
loco graviores imponeret labores , simulque D mnes arderent cupiditate pugnandi : cum superioris etiam ordinis nonnulli oratione permoti manendum eo Ioco , & rem praelio committendam existimarent. Contra ea Caesar neque satis militibus perterritis confidebat, spatiumque inister ponendum ad recreandos animos putabat; relictisque munitionibus magnopere rei frumenta 7s. riae timebat. Itaque nulla interposita mora, fauciorum modo, & aegrorum habita ratione, impedimenta omnia flentio prima nocte ex castris Apolloniam praemisit, ac conquiescere ante iter Confectum vetuit. His una legio missa praesidio
est. His explicitis rebus, duas in castris legiones retinuit, reliquas de IV vigilia compluribus sortis eductas eodem itinere praemisit; parvoque patio intermisso, ut& militare institutum servaretur, & a quam serissime eius prosectio cognosceretur, conclamari jussi ; statimque egressus,
di novissimum agmen consecutus, celeriter e Conspectu castrorum discessit . Neque vero Pompeius, cognito consilio ejus, moram ullam ad insequendum intulit di sed eadem spectans, si itinere impeditos, & perterritos deprehendere posset, exercitum e castris eduxit : equitatumque praemisit ad novissimum agmen demorandum eneque consequi potuit , quod multum expedito itinere antecesserat Caesar . Sed b cum ventum esset
a quam ferissime I Ueteres libri ne estissima . Ursini codex mam Deti seme: unde factum. Vel in alio clare inventum . quod adhuc expressum est . quam serissime. quo adverbio MPlinius xv. I . usus est. Tarentina c pira ferissime lexi.h eum ventum esset ad flumen Genusum a Distinxi olim eum pluribus a Panyaso Genusum : iam, Caesaris itineribus ast castris curatius inspectis, minus dubito , Panyasum ac si
426쪽
esset ad flumen Genusum , quod ripis erat imis
peditis, consecutus equitatus novissimos praelio detinebat . Huic suos Caesar equites opposuit; expeditosque ante signanos admiscuit CD, qui tantum profecere, ut, equestri praelio commisso, pellerent omnes, compluresque interficerent; ipsi incolumes se ad agmen reciperent.
Caesar, o Pompeius se ἱn sua vetera castra reeipiunt ; inde Caesar ab eo loco discedit ; litteras
cum mandatis ad Domitium dat , iterque per Epirum habet, Pompeius υero per Macedoniam . Domitius eum Heracleam Sentieam petit, ab Allobrogibus certior fir de Caesaris profectione, o Pompeii adυentu ; quare I initim versus obviam Caesari pergir.
Confecto justo itinere eius diei, quod propo- 76.
fuerat Caesar, transductoque exercitu qumen Genusum , veteribus suis in castris contra Asparagium consedit, militesque omnes intra vallum Continuit; equitatumque per caussam pabulandi emissum confestini Decumana porta in castra se recipere iussit. Simili ratione Pompeius , Con fecto eiusdem diei itinere, in suis veteribus caseris ad Asparagium consedit ; eiusque milites, quod ab opere , integris munitionibus , vacabant, alii lignandi, pabulandique caussa longius progrediebantur ; alii , quod subito consilium
prOnusum eumdem amnem esse , altero fortassis vocabulo eo rupto . Idem Ciaeconio , R in sphcdis ad Livium Fulvio Ursimo visum fuit . Prima opposita castra fuerunt Apso di- empta c. 13. altera ad Asparagium c. 3o. & 4I. tertia ad Dyrrhachium . Unde pulsus Caesar . transducto Genusum eis xercitu. in veteribus suis castris contra AsparaSium consedit . Ponipeius in suis ad Asparagium, tam propinquis Dyrrhachio, ut milites in priora castra recurrerent, sarcinas is sinatione relictas repetituri. Vides sic Genusum inter Dyris rhachium & Apsum esse. ubi & Panyasum Ptolemaeus p suit. Corripuit mediam Lucanus lib. v. 46a. quod forte Graeci Γειυσο s scripserunt : quamquam Dioni xli. P. I r. sit Γενουσδή , Caesarem, ut videtur, secuto . Livius prave re
dundante littera lib. xliv. 3o. rima Gem iam simum .
427쪽
profectionis ceperant, magna parte impedimen- . torum, est sarcinarum relicta , ad haec repetendo invitati propinquitate superiorum castrorum, depositis in contubernio armis, vallum relinque-hant . Quibus ad sequendum impeditis , Caesar quod fore praeviderat , meridiano sere tempore signo profectionis dato , exercitum educit, duplicatoque ejus diei itinere, VIII millibus pas-77 suum ex eo loco procedit. Quod facere Pompeius discessu militum non potuit. Postero die Caesar similiter, praemissis prima nocte Impedimen
tis , de IV vigilia ipse egreditur; ut si qua im
posita esset dimicandi necessitas. subitum casum expedito exercitu subiret. Hoc idem reliquisse-cit diebus. Quibus rebus perfectum est , ut aItissimis fluminibus , atque impeditissimis itineribus nullum acciperet incommodum. Pompejus erum , primi diei mora illata , ct reliquorum dierum frustra labore suscepto , cum se magnis itineribus extenderet, & progressos consequi cuperet, IV die finem sequendi fecit, atquet aliud 78, sibi consilium capiendum existimavit. Caesari ad saucios deponendos , stipendium exercitui da dum , socios confirmandos , prae sidium urbibus
relinquendum , a necesse erat adire Apolloniam. Sed his rebus tantum temporis tribuit , quantum erat properanti necesse : b timensque Domitio, ne adventu Pompeii praeoccuparetur, ad
eum omni celeritate, & studio incitatus ferebatur. Totius autem rei consilium his rationibus explicabat, ut , si Pompeius eodem contenderet, abductum illum a mari , atque ab iis copiis , quas Dyrrhachii comparaverat, frumento, ac commeatu abstractum, pari conditione belli secum decertare cogeret ; si in Italiam transiret,
R Meesse erae adire Apolloniam J Iter Caesari erat a Dyrrhachio in Thessaliam. in quo non omnis ora maritima legenda erat . sed citius in ortum hibernum declinari poterat, nisi rationes, quas dixit, singulares habuisset divertendi polloniam .h tim faue Domitio a Cn. Domitius. ut mox sect. s. Praen mine distinguitur a Lucio Domitio . Pompeium secuto, C. B3. Ille ex familia Calvinorum . hic ex Abinobarborum P triuia fuit. vid. Sueton. Ner. c. a.
428쪽
coniuncto exercitu cum Domitio, per Illyricum Italiae subsidio proficisceretur ; sin Apolloniam,
oricumque oppugnare, & se omni maritima ora excludere conaretur, obsesso tamen Scipione, necessario illum suis auxilium ferre cogeret. Ita que praemissis nuntiis ad Cn. Domitium Caesar
scripsit: & quid fieri vellet, ostendit: praesidioque Apolloniae cohortibus IV, Lissi I, III Ori
ci relictis, quique erant ex vulneribus aegii, depositis, per Epirum, atque Acarnaniam iter facere coepit. Pompeius quoque de Caesaris consilio conjectura iudicans, ad Scipionem properan
dum sibi existimabat ; si Caesar iter illo haberet, ut subsidium Scipioni ferret; si ab ora ma
ritima , Corcyraque discedere nollet , quod legiones, equitatumque ex Italia exspectaret, ipse ut omnibus copiis Domitium aggrederetur . Iis de caussis uterque eorum celeritati studebat , ut suis esset auxilio, & , ad opprimendos advers rios, ne occasioni temporis deesset . Sed Caesarem Apollonia directo itinere averterat .. P
pejus a per Candaviam iter in Macedoniam exis peditum habebat. Accessit etiam improviso aliud incommodum, quod Domitius , qui dies complures castris Scipionis castra collata habuisset, rei frumentariae caussa ab eo discesserat, & b Heracleam Senticam , quae est subjecta Candaviae , iter fecerat; ut ipsa fortuna illum objicere Pom- pejo videretur. Haec ad id tempus Caesar igno
a per candaυiam iter in Macedoniam J Candavia straboni vii. P. 22I. est 1' υσκὰν, iugum molntium ex Illyrico in Macedoniam procurrens . per quod via Egnatia fereba
tur. Cicero III. Atti c. ep. via. Accedemus in Epirum , aut
ta=de 'er candaviam ibimus . Vide & supra c. I x. huius li-hri lin. Σ.h Heracleam nostieam 3 Livius xlv. ro. & Plinins 1 U. IO. Dulicam tertia vocali scripserunt; & Thucydidi lib. II. p. 16p. Σι ντοι Populus. unde cognomen est. Vocati. In Caesare a
mala manu scioli alicuius haec vox videtur addita. Nam Heraclea Sintica nimium a Candavia remota. quantum spatii est ab Illyrico monte ad Bisaltas in Thraciae confinio. Propior Cannaviae aut contigua Herulea Mneessidis re8i nis. quam non dubito Caesarem vel scripsisse, vel in animo habuisse. Nec vacabat Pompeio ad sinios, Bisaltas, & Strymonem usque excurrere , sed belli rationes in citerioribus
429쪽
rabat. Simul a Pompeio litteris per omnis pro vincias, civitatesque dimissis de praelio ad Dyrrhae hium facto elatius, inflatiusque multo, quam
res erat gesta, fama percrebuerat, pulsum fugere Caesarem poene omnibus copiis amissis. Haec itinera infesta reddiderant : haec civitates nonis nullas ab ejus amicitia averterant . Quibus accidit rebus , ut , pluribus dimissi itineribus a Caesare ad Domitium, & ab Domitio ad Caesarem, nulla ratione iter eonficere possent . Sed Allobroges Roscilli, atque figi familiares , quos perfugisse ad Pompeium demonstravimus, conspicati in itinere exploratores Domitii, seu pristina sua consuetudine, quod una in Gallia bella gesserant; seu gloria elati , cuncta, ut erant a tia, exposuerunt, Caesaris profectionem, S adventum Dompeii docuerunt. A quibus Domitius certior factus vix IV horarum spatio antecedens, hostium beneficio periculum vitavit: S ad 'Eginium, quod est obiectum , oppositumque Thessaliae, Caesari venienti occurrit.
Caesar Gompbos petit ; Androsthenes Thessaliae praeistor Pompeio scribit, ut sibi in auxilium contra Caesarem veniat . Caesar oppugnarum oppidum eapit; Μetropolim perit , quam urbem , scur. reliquas Thessaliae, capit. Apud Larissaeos Pompeium exspectat; eo paulo post pervenit Pompeius , suumque cum Scipionis exercitu conjungit. sb. Oniuncto exercitu , Caesar Gomphos pervenit ; quod est oppidum primum Thessaliae
venientibus ab Epiro : quae gens paucis ante mensibus ultro ad Caesarem legatos miserat, ut suis omnibus facultatibus uteretur ; praesidiumque ab eo militum petierat . Sed eo fama iam Praecurrerat , quam supra docuimus , de praelio Dyrrhachino, quod multis auxerat partibus. Ι-taque Androsthenes praetor Thessaliae , cum se victoriae Pompeli comitem esse mallet, quam socium
430쪽
eium Caesaris in rebus adversis , Omnem ex a
gris multitudinem servorum , ac liberorum in Oppidum cogit, portasque praecludit,& ad Scipionem, PompeJumque nuntios mittit, ut sibi subis sidio veniant: se confidere munitionibus oppidi, si celeriter succurratur : longinquam oppugnati nem sustinere non posse . Scipio , discessu exercituum a Dyrrhachio cognito , Larissam legiones adduxerat . Pompeius nondum Thessaliae appropinquabat . Caesar castris munitis scalas, muscu-Iosque ad repentinam oppugnationem fieri &crates parari iussit. Quibus rebus effectis , cohortatus milites docuit, quantum usum haberet ad sublevandam omnium rerum inopiam, potiri oppido pleno , atque opulento , simul reliquis civitatibus urbis hujus exemplo inferre terrorem ;& id fieri celeriter e prius quam auxilia Concurrere ut. Itaque usus singulari militum studio, eodem, quo venerat, die, post horam xx. oppidum altissimis moenibus oppugnare aggressus , ante
solis occasum expugnavit, ct ad diripiendum militibus concessit; statimque ex oppido castra movit, a & Metropolim venit ;se, ut nuntios eX- gi pugnati oppidi, famamque antecederet. Metro- 'politae, eodem primum usi consilio, iisdem permoti rumoribus , portas clauserunt , murosque armatis compleverunt. Sed postea casu civitatis Gomphensis ex captivis cognito, quos Caesar ad
murum producendos curaverat , portas aperuerunt . Quibus diligentissime conservatis, collata fortuna Metropolitarum cum casu Gomphensium, nulla Thessaliae fuit civitas praeter Larissaeos , qui magnis exercitibus Scipionis tenebantur, bquin Caesari pateret, atque imperata faceret. Ille segetis idoneum locum in agris nactus , quae prope iam matura erat, ibi adventum expectare
Metropolitae dicuntur. h θι.n Caesari paterest 3 PIures libri. praesertim veteres, par ret: elegantius Iungerm. & recentes cum D. Vossit notis .