C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

621쪽

C. IULII CESARI s

tet . Ex Suet. in Caes. Harum mentio apud Ciser. ἰn epist. H. lib. 16. ad Famil. Omnino S ipse Caesar , amicus noster , minaces ad Senatum , ct acerbas litteras miserat, cte. Scribere, & legere simul, dictare , & audire solitum accepimus : epistolas vero tantarum rerum quaternas pariter librariis dictare , aut si nihil ageret, septenas. Ex His l. 7. c. I s.

EX ORATIONE IN FUNERE IULIT .

Quaestor Iuliam amitam , uxorem Corneliam defunctas laudavit e more pro rostris . sed in amitae quidem laudatione, de eius, ac patris sui origine sic refert : Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum , paternum eum diis immortalibus conjunctum est. nam ab Anco Mariscio sunt Marcii Reges , quo nomine fuit mater: a Venere Iulii, cuius gentis familia est nostra. Est ergo in genere & sanctitas regum , qui plurimum inter homines pollent , & caeremonia deorum , quorum ipsi in potestate sunt reges . Ea Suet. in C - .

Ex Plui. in Caes.

EX ORATIONE PRO BITHYNIS .

C. Caesar Pont. Max. in oratione, quam pro Bithynis dixit. hoc principio usus est , Vel pro hospitio regis Nicomedis, vel pro horum nece L state, quorum res agitur, refugere hoc munus, M. Vinici , non potui . nam neque hominum morte memoria deleri debet , quin a proximis retineatur ; neque clientes sine summa infamia dese-

622쪽

FRAGMENTA. 613'deseri possunt, quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus. Ex Gel. lib. s. e. 13. Ita Fulsius Ursinus ex libri manuscripti corrupta feri

ptura .

Quid ergo y syngraphae non sunt , sed res liena est. Ex Iulio Rufiniano de figuris.

EX ORAT. PRO LEGE PLAUTIA.

Reperi tamen in oratione C. Caesaris , qua Plautram rogationem suasi, necessitatem dictam pro necessitudine, id est, jure affinitatis . Ver- ha haec sunt Equidem mihi videor pro nostris necessitate, non labore, non opera , non industria defuisse. Ex Gel. lib. I 3. eap. 3. ct Nonis mvoee Necessitas.

Ex ORAT. IN UN. DOLABELLAΜ. Caesar in Dolabellam : ' Actionis illibuisti ,

quorum in aedibus , fanisque posita , ct honori erant, & ornatui . In libris quoque Analogicis omnia istiusmodi sine prima littera dicenda cenisset. Ex Gell. lib. 4. cap. x6. Alias Actionis al- libuisti , sed emendata Stephani , ct Tornesi ditio: Caesar in Dolabellam Act. xxx. Ibi isti,

quorum, oec. Nonodecimo aetatis anno L. Crassus C. Carishonem , uno di vigesimo Caesar Dolabellam, autero & trigesimo Asinius Pollio Catonem , non multo aetate anteceden, Calvus Vatinium , iis orationibus insecuti sunt , quas hodie eum admiratione legimus. Ex Auctore dialogi de orat

Ceterum composita seditione civili, CorneIius Dolabellam consularem , & triumphalem virum repetundarum postulavit, absolutumque Rhodum secedere statuit. Ex Suet. in CH. Divus quoque Iulius, quam coelestis numinis, tam etiam humani ingenii perfectissimum col men , Vim facundiae propriae expressit , dicendo in accusatione Cn. Dolabellae , quem reum'

623쪽

tit, extorqueri sibi caussam optimam L. Cottat

patrocinio. Ex Valer. Μax. Iib. 8. e. 9.C. Caesar Cn. Dolabellam accusavit, nec damnavit. Ex Pediano in orat. pro Mareo Scauro.

Signifieat & Caesarem, item adolescentem, in Dolabella reo ex Sicilia, qui quidem damnatus est, quantum oportuit per Hortensium. se. Ex Pediano in Disio.

Fama vero hostilium eopiarum perterrItos snsn negando , minuendoue, sed insuper amplificando, ementiendoque confirmabat. Itaque cum expectatio adventus Iubae terribilis esset , convocatis ad concionem militibus : Scitote , Inquit , paueissimis his diebus regem affuturun cum X. legionibus , equitum XXX. M. Ievis armaturae e. millibus, elephantisque cec. proi de desinant quidam quaerere ultra, aut OPInari ἰmihique, quI compertum habeo , credant i aut quidem vetustissima nave impositos quocunque vento in quascunque terras iubebo .avehi . Suet. in Caes. C. Caesar apud milites de incommodis e rum ἔ Non frustrabo vos milites . Ex Diomede Iib. r. ' Alias commodis.

Nisi forte quisquam aut Caesaris pro Decio Samnite, aut Bruti pro Deiotaro rege, caeter Lque cujusdam lenti luminis, ac temporis libros legit, &e. Ex Auctore Dial. de Orator.

EX ORAT. PRO SEXTILIO. Quo enim iambo, qua procella verborum, impium

624쪽

pium Sextilii caput obrui meretur ' quod C. Ca larem . a quo cum studiose, tum etiam felieitee pravissimi criminis reus defensus fuerat, dic.

Hal. Max. I. s. c. 3.

EX ORAT. DE CONIURATIS.

Catonem primum putat de animadversione dixisse , quam omnes ante dixerant praeter Caesarem , ct eum ipsius Caesaris tam severa fuerit , qui tum praetorio loco dixerit , &e. Ex Cio. ad

Sed Caesar , ubi ad eum perventum est , ro patus sententiam a Consule , hujuscemodi ve ba loeutus est: omnes homines, Sc. Ex Saltus.

fEx ORAT IN M. V. V. Q. Sie sae existimes, post has miserias , id est , postquam armis disceptari coeptum est de iure publieo, nihil esse actum aliud cum dignitate . Nam ct ipse Caesar accusata acerbitate Marcelli se enim appellabat ὶ laudataque honorifiacentissime S aequitate tua, di prudentia, repente praeter spem dixit, se senatui roganti de Mar-Cello , ne hominis i L. ominis in quidem caussariegaturum . Ex Cis. I. 4. epist. ad Fam. epist. 4. ad Ser. Sulpicium. Ex

625쪽

ε is C. IULII CESARI sEX ORAT. IN FUNERE CORNELIE.

Quaestor Iuliam amitam , uxoremque Corneliam defunctas laudavit e more pro rostris . EsSuet. in C .

DE C. IULII GESARIS ORATIONIBUS TESTIMONIA.

Tum Brutuse orationes quidem eius mihi vehementer probantur, complures autem legi, &c. Ex Cis. in Bruto . orationes aliquas reliquit: inter quas temere quaedam feruntur. pro Q. Metello , quam non immerito Augustus existimat magis ab actuariis exceptam , male subsequentibus verba dicentis, quam ab ipso editam. nam in quibusdam exemplaribus invenio ne inscriptam quidem pro Metello , sed quam scripsit Metello, cum ex per inna Caesaris sermo sit, Metellum, seque adversus

communium obtrectatorum criminationeS purganistis . apud milites quoque in Hispania, idem Augustus orationem esse vix ejus putat. quae tamen duplex fertur , una quasi priore habita praeliol, altera posteriore, quo Asinius Pollio ne tempus quidem concionandi habuisse eum dicit , subit hostium incursione. Ex Suet. in C .

Ex LIBRIS IN CATONEM. Reliquit & de Analogia duos libros , & Α

ticatones totidem. Suet. in Caes.

Caesar in Anticatone priore: Uno enim excepto , Ruom alius modi, atque omnis natura fim. Ait,

626쪽

FRAGMENTA. 6r

xit, suos quisque habet caros, Priseian. bis lib. 6. O lib. 7. O lib. 13.

INCERTA EX IISDEM.

Erunt officia antelucana, in quae incidere impune ne Catoni quidem licuit, quem tamen C. Caes. ita reprehendit, ut laudet. describit enim eos, quibus obvius fuerit , cum caput ebrii retexissent, erubuisse . deinde adiicit: Putares non ab illis Catonem, sed illos a Catone deprehensos . Potuitne plus auctoritatis tribui Catoni,

quam si ebrius tam venerabilis erati nostrae tamen coenae ut apparatus, ct impendii, sie temporis modus constet. neque enim hi sumus , quos vituperare ne inimici quidem possunt, nisi ut simul laudent. Ex Plin. lib. 3. epist. ad Attil. Sever. C. etiam Caesar gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone: Unius, inquit, arrogantiae, superbiaeque, dominatusque. Ex Geli. lib. 4. cap. 16.

DE C. IULII CESARIS IN CATONEM SCRIPTIS TESTIMONIA.

Qualis futura sit Caesaris vituperatio contra laudationem meam , perspexi eo libro , quem Hirtius ad me misit, in quo colligit vitia Catonis , sed cum maximis laudibus meis : itaque misi librum ad Muscam, ut tuis librariis daret. volo enim eum divulgari. Excis. ad Att. lib. I a.

Hirtii epistolam si legeris , quae inibi quasi

κανάπλασαν videtur eius vituperationis , quam

Caesar scripsit de Catone. Ex lib. xa. ad Art. Cum mihi Balbus nuper in Lanuvino dixisset, se, & Oppium scripsisse ad Caesarem, me legisse libros contra Catonem , & vehementer Pr basse . Ex lib. x3. ad Att. Quibus omnibus generibus usus est nimis impudenter Caesar contra Catonem meum. Ex Cic. in Topic. Μ. Ciceronis libro, quo Catonem coelo aequavit, quid aliud Dictator Caesar, quam rescripta

627쪽

oratione velut apud Iudices respondit' Ex e to lib. q. Hisque usum C. Caesarem in vituperando Catone notaverit ' Cicero. Ex Quinct. lib. 3. in

Ut Catonem Tullius laudans, & duobus voluminibus Caesar accusans . Ex Mart. Capell. I. s. Atque utinam ritus vereres, oe pubιiea Dia

His intacta malis agerentur saera, sed omnet Noverunt Mauri, atque Indi , quae psaIrria

penem

Majorem, quam snt duo Caesaris Antisatones, Illue, &c. Iuven. Sar. 6.

628쪽

' FRAGMENTA. . 6 '

EX LIBRIS DE ANALOGIA

AD M. T. CICERONEM . Reliquit & de Analogia duos libros, ste. Ex Suet. in Caes. EX LIB. I.

Quin etiam in maximis occupationibus cum ad te ipsum, inquit, in me intuens, de ratione latine loquendi accuratissime scripserit, primoque in libro dixerit, verborum delectum originem esse eloquentiae: tribueritque, mi Brute, huic nostro, qui me de illo maluit , quam se dicere, laudem singularem : nam scripsit his verbis , cum hunc nomine esset affatus , Ac si cogitata praeclare eloqui possent, nonnulli studio, Susu laboraverunt, cujus te poene principem copiae, atque inventorem , bene de nomine , ac dignitate Populi Rom. meritum esse existimare debemus, in hunc facilem , & quotidianum novisse sermonem, nunc pro relicto est habendum. Tum Brutus, Amice hercule, inquit, & magnifice te laudatum puto, quem non solum principem, atque inventorem copiae dixerit, quae erat magna laus, sed etiam bene meritum de Populi Romani nomine, & dignitate . Ex Cie. in Bruto . C. Caesar ille perpetuus Dictator , Cn. Pompeii socer, a quo familia, ct appellatio Caesarum deinceps propagata est , vir ingenii praecellentis sermonis praeter alios suae aetatis castissimi , in libris, quos ad M. Ciceronem de Analogia scripsit, Arenas vitiose dici existimabat, quod Arena numquam multitudinis numero appellandast, sicuti neque Caelum, neque Triticum : contra autem Quadrigas, etiamsi currus unus effvorum quatuor iunctorum unum sit, plurativo semper numero dicendas putat; sicut Arma, ct Moe

629쪽

Tune prolato libro de Analogia , prima verba

haec ex eo pauca memoriae mandavi r nam cum

praedixisset, neque Coelum, Triticumve, neque Arenam multitudinis significationem pati: Num tu, inquit, harum rerum natura accidere arbitraris, quod unam terram, S plures terras, Surbem, & urbes, S imperium , ct imperia dicamus t neque Quadrigas in unam nominis inuis Tam redigere, neque Arenam in multitudinis appellationem convertere possumus y Ex Geu. ιώ.

Atque id, quod a C. Caesare excellentis ingenii, ac prudentiae ita Gellitis, Macrobius prouidentiae ) viro in primo de Analogia libro scriptum est, habe semper in memoria ; atque in pectore , ut tanquam scopulum sic fugias inauditum , atque insolens verbum . Ex Gell. lib. I. cap.ro. ct Macrob. lib. I. Saturnal. cap. I.

EX LIB. II. C. Caesar in libro de Analogia seeundo, huius die , & hujus specie dicendum putat . Ex

GHI. lib. s. cap. 14.

Panium Caesar de Analogia libro se eundo dici debere ait, sed Verrius contra: nam i detracta Panum ait diei debere . Ex Charij. lib. x. Caesar de Analogia secundo, Fagos, Populos, Ulmos. Ex Charis. lib. I. Caesar de Analogia secundo Turbonem , non Turbinem, etiam in tempestate dici debere ait, ut Cato Catonis , non ut homo hominis . Ex Claris. lib. I. Lacer, an Laceris, &c. Caesar de Analogia secundo, nec non Valgius de rebus per epistolam quaesitis. Ex Charis. lib. I. Is homo, Idem compositum facit , nisi quia Caesar libro se eundo de Analogia υHeliset in singulariter Idem, pluraliter I idem dicendum assi mat: sed consuetudo hoc non servat . Ex Chaiaris. lib. I.

630쪽

vRAGMENTA.

Ex IISDEM, NON DISTINCTO

LIBRO . C. Caesar gravis auctor linguae Latinae in Iibris Analogicis omnia istiusmodi puta , Senatu , Victu, Aspectu, se. sine i littera dicenda

censet. Ex Geu. lib. 4. cap. I 6. Hic, &haec Samnis, hujus Samnitis: sic Caesar de Analogia. Ex Prisc. lib. 6. Partum. Caesar de Analogicis harum partum. Est Char. lib. Σ.

EX IISDEM, UTI VER SIMILE EST, NON ADSCRIPTO TAMEN UBI LAUDANTUR LIBRO .

Mihi autem plaeet Latinam rationem sequi, quosque patitur decor : neque enim iam Calypsonem Oixerim, ut Iunonem: quamquam secutus antiquos C. Caesar utitur hac ratione declinandi . Quinct. lib. s. cap. s. M. Tullius, ct C. Caesar, mordeo , momordi; pungo, pupugi; spondeo , spopondi dixerunt . Gell. lib. 7. cap. 9.C. Caesar ait L littera nominativo singulariis neutro finita nomina, eandem definitionem ca-Pere, quam capiant E littera tetminata di huic animali, &ab hoc animali, huic puteali. Char.

Aplustre. omnium nominum, quae sunt neutri generis, & in E terminantur , ait Plinius, Caesarem scisse eosdem esse ablativos, quales sunt dativi singulares. Char. lib. I. AR litteris nomina neutralia terminata ait Caesar, quod dativo, ct ablativo pari jure sun-puntur; ut idem Plinius scribit. Char. lib. x. Iubar. Plinius ait , inter cetera etiam istud Caesarem dedisse praeceptum, quod neutra nomima AR nominativo clausa, per I dativum, ablativumque singulares ostendant: Iubar tamen, S

SEARCH

MENU NAVIGATION