Pompeii Vgonii In funere amplissimi Cardinalis Antonii Mariae Salviati oratio ad sacrum Senatvm : habita Romæ in Templo S. Iacobi in Augusta ab eodem Cardinale condito, xi. Kal. Februarij anno MDCIII : item poemata varia die funeris templi parietibus

발행: 1603년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

MARCHIONI IULIANI, c.

POMPEIVS GONIUS. S.

stemmate similia tuae, Laurenti Saluia- te, cuius clarissima omni tempore lumina extiterunt, futurum prosecto est, ut insigni ad posteros splenclore Antonius Maria Cardinalis eluceat. Haustam enim a maioribus animi nobilitatem, ij factis comprobauit , quibus nihil potes esse nobilius. Quorum memoria, quod victrix mortis cum perenni gloria conium sta est, multo te magis pro tua sapientia, in censu heredit,

iis numerare arbitror, quam luxas pes atque diuitias, quae tibi iure sano uinis contigerunt Etsi autem illa firmis maxumarum virtutum nixa radicibus, neque na cu corpore CX-

tincta, sua vi viget, vigebitq; semper,dubium tamen non est, quin magna Omnis, , mobilis virtus litterarum beneficio lorescat,d ab obliuione temporum scriptis,per quae, ut ille inquit Spiritus Sc vita redit bonis, elicius vindicetur. Quare quod is vir, Amplissimus patruus tuus fuit, quem altaknOstra generosae antiquitatis aemulum merito est admirata, iuuat credere nequaquam illi exculta ingenia desutura, quibus curae sit, more veteribus usitato,re quas gessit memoratu dignas,sequetibus seculis tradere Interim funebris oratio acta a me die illo quo tu die sacro Senatu Populoq. Romano pr sente,apparatissimum ei exequiarum munus edidisti,

12쪽

breuem quandam In illius laudes excursionem per ora gentium feret, in qua etsi non singula momenta Uaciorum , in quibus praestantissimus Cardinalis excelluit notari pol runt , capita tamen illustrium actionum, virtutumque eius

aliquatenus spectabuntur. Vtinam facta dictis exaequare potuissem. Sed hoc cum dissicilein primis a doctis existimatur,tum eo mihi difficilius,qub minus ingenio aut eloquentia valeo,dissicillimum autem in tali praesertim argumento, in quo tractando, vel homines disertissimi si iccubuissent. Equidem pro vetere meo in Heroa illum studio, multis eius

erga me beneuolentiae indicijs cum viveret excitato, proque ea obseruantia quam tibi eidem ut sanguine ita virtute proximo me debere profiteor, id efficere conatus sum, ne optima pr aestandi voluntas mihi defuisse videretur. Hoc si1 minus consecutus sum, quod facile intelligo, peto a te, ut ab elusi nodi voluntate prosectum opus, quod tuo iure exigere potuisti,libenter accipias, ceterasq; lucubrationes, quae eidem adiunctae in lucem exeunt, quaeq; omnes ad Amplissumi viri gloriam pertinent, pari beneuolentia complect are. Nam templa quidem,Regiasque ab eo moles aedificatas,aut aeui tandem longinquitas diruet, aut unal dumtaxat Roma

intuebitur;haec quae literis conssignata sunt monumenta,tanti nominis auctoritate sulta, diutius manebunt, o non

unius loci regionibus definita, orbem terrarum longe lateq;

13쪽

Ιn Funere

ANTONII MARIAE

CARD SALVIATI.

Ad Sacrum Senatum.

V M Iegitimu solenne funeris,Antoni, Mariae Salutati Colleget vestri honori memoriaeque, ob innumerabiles eius clarissimasque viri tes iure debitum,differri diutius viderem;* rabam fore,Patres Amplissimi,ut quo longius

ab eius viri morte,cui aetas omnis, pauco ad' modulares tulit,hoc munus exequiarum ab

esset,eo magis sedato traquilloq.animo,& mihi ad eius laudes more institutoq. maioru dicendas,& vobis ad audienduliceret accedere.Ita enim natura coparatum est,ut quavis magnus iustus' dolor sit ex aliqua calamitate susceptus,principio quidem acrioribus stimulis,& recenti memoria pectus effodiat, interuallo autem temporis sensim vires amittat,& die ipso qui cogitationem ex una re in aliam transferre solet deseruescens mitigetur tandem,ac penitus extinguatur. Nunc vero nono iam mense, post grauem illum acerbumq. casium, quo tam illustre sacrosancti huius Collegij, Christiani orbis lumen amisimus, necdum quae initio sese commouerat lamentatio conticuit ac gemitus ciuitatis; cum sing lari hodie,Clarissimi Viri Laurenti Salutati pietate, celeberrimustinus agatur,eiusmodi investris frontibus,atque oculisiacies triastissimi luctus ac moeroris apparet, ut non tristior repraesentari potuisse videatur,si coram hic,in medio sacrς huius coronae,cadauer ipsum exanime, torribili pallore mortis coopertum iaceret.Mabnum

14쪽

gnum profecto argumentum eximiae virtutis praestantissimi Cardinalis,qus non excidere Cntibus tamdiu sublata ex oculis potuit, nec sepulchri tenebris obruto corpore obliuione inobscurari, sed infixis penitus in animos nostros tam grauis iacturae aculeis, maius in dies desiderium sui parturit, teluti crudescente vulnere, vehementiorem efficit, acerbioremq. dolore. Quod si huius ipsius doloris sensum quem longinquitas temporis nequiuit minuere saltem non hodierno die locus huius funebris pompae augeret etiamagis atque inflammaret, faciliorem certe cursum sperarem Orationi me , quam h c Amphitheatralis templi moles, intra qua inclusa vox volutatur ac resonat, ita debilitat atque coarctat, ut soras egredi,& respirare non sinat, nec ab obiectis eiusmodi simulachris auocari,quq durissimum quodq. pectus frangere,& ad iustissimas lachrymas possint inflectere. Versamur enim intra haec Salutat e religionis insignia monumenta,nominis'. illustrissimi, titu-li,signa, imagines,undiq incurrunt oculis,quibus cum propter mirandam speciem, Regiamq. magnificentiam aeternitatem quanda deberi non dubitemus,ingemiscere altius cogimur, eum qui tanta opera immortalitate digna fecerit, ipsum fuisse mortalem. Quid igitur agam quo me vertam quo cogitationes vestras P. A.tranuferam,ut aberrare tantisper animi ab gritudine possint,dum in nobilissimi Cardinalis,magno Christianae Reipub detrimento eXtincti,excellentium laudum comemoratione, ad breue temporis spatium conquiescamus Caelo nobis,caelo Salutate spectandus esses, ut ex illa beata sede, ad quam virtutum tuarum gradibus ascendisti, latiu ad nos aliquod in hac convalle lachrymaru relictos demitteres; sed demersa corpore mens nostra,quo nam modo ad ea eniti potest aut attolli,quae supra naturae ordine constituta, aciem

omne lim humani sensus effugiunt)Cu praesertim cogitantibus nobis, quam procul a C lo terra disiuncta sit, quam vastu internos iam te intercedat chaos,magis magis'. caligine maeroriS OLfundi animum necesse sit,nec eXtorqueri possit affectui, ut etiamsi tua felicitate laetetur, non orbitatem publicam damnum terrarum doleat; quibus una tecum pietas ablata esst,& sapietia, 4ntegritas, virtus omnis Cardinale digna; ob quae Populus Romanus perfugium suum , Senatus hic amplissimus ornamentum situ,

15쪽

Christianus orbis spe suad expectatione frustratus, rerum humanarum vicissitudinem atq; inconstantiam, iam importunae mortis iniuriam cogitur acerbius deplorare. Erit igitur omnino lachrymis in ista oratio, quod sapientis Regis vox illa non abnuit, Super mortuum plora, defecit enim lux eius, d eo lachi Tmosior erit, quia non solum defecit lux eius, sed mulio quidem verius defecit lux nostra; Salutatus enim potius in lucem translatus est, sed abscedentis instar solis noetem nobis,tenebras'. reliquit Erit oratio minime prolixitate molesta, cum quantum materiae ad dicen dum sanctissima vita suppeditat, latum ex acerbissima morte inustus dolor virium adimat,& lacultatis Erit deniq. oratio sine tu bad strepitu, ut quidem confido fauentibus lingui S accepta 1,

propterea quod qui me dolor impedit, breuem est compellit,

idem ut ex praesenti omnium maestitia intueor, vobi mecum communi non silentio vos tantiim, sed stupore Madmiratione defigos tenebit. Adeo ne igitur,nihil in terris tam excelsum est atque sublime,quod ineuitabili lege morti non sit subiectumst qu: aeque nobile ignobile caput demetit, pati numero diuitem habet

pauperem, nec imaginibuS auorum ab auorumq. mouetur quorum

ne virtuti quidem pepercit; sed hominum opinionem tamquam Vanam deridet, magni interesse existimantium,quibus quisque nata- Iibus in vitam ingrediatur,cum idem sit exitus omnium,& aequalis conditio moriendi. At non pessime tandem in hoc homines opinari declarat illud,qubdit mori necessitatis esse experimento Omnes fateri cogimur, de quo firma Dei lex manet ita summo loco nasci partem quandam esse felicitatis hominibus ab eodem Deo concessae, Lipientissimi viri consentiunt; cui sane felicitati tantum abest ut damni aliquid destinata mors asterat, ut una sit haec de re bus humanis, quae morti superstes sit, quae de morte riumphet. Nam quid nobilitas, nisi splendor maiorum virtutis,remanen S,&elucens in posterii qualis profecto seu paternum, seu maternum stemma spectemus, sic Cardinalem vinc circumfulsit, Vt Vtraq. Sparte, non paruum P. A. ordini vestro decus attulisse videatur. Illis enim Salutatis Antonius Maria genitari se merido gloriatur, quoram ab hinc seculis pluribus illustre nomen , actis fasti'. publicis Florenti e consignatum legitur,ex quibus ali summi consili in urbe nobilissima principes, ali ciuitatum aequissim

iure

16쪽

iure moderatores, alij rei militaris Praesecti sertissimi defensoresq. patriae, ali grauissimi ad extera Regna Legati, alij denique clarissima Senatus vestri lumina extiterunt. Taceo domi memorabiles, quoruni est copia digna familiae gloria,nec annales Hetruria repetam, quae longiuS sunt remota consectans. Vt ad nobis propiora Veniam,quantum Vaticana purpura in Ioanne atque Bernardo Salutatis superiore seculo splendoris ostenderit, in recenti hominum memoria fixum est; quorum duorum fratrum, primus a Leone Decimo auunculo, alter a Pio Quarto,tanto post tempore in Senatum adlectus, uterque summa virtute ornamento fuit adeptae dignitati.

Fili hi erant Iacobi Salutati viri longe sua tempestate clarissimi, Iucretia Medicis quae Leonis Decimi soror fratres Laurenti Salutati maioris pari claritate conspicui, qui Antonium,

hunc Mariam procreauit . Ex quo apparet, maximam huic cum Leone Decimo gloriosissimo Pontifice necessitudinem sanguinis intercessisse, fuisseq. eius ex sorore, ut nunc loquimur,pronepotem. Ceterum non Serenissima modo Mediceae domui sed praepotentibus Galliarum Regibus, ab eadem propinquitate . Antonius Maria coniunctissimus erat; siquidem huius auia Lu-εretia non Leonem tantum, sed Petrum quoque Medicem fratrem habuit, qui pater Laurentij, auus Catharinae fuit Catharinae, quam Christianissimo Regi Henrico Secundo in matrimonium felicissimis auspicijs traditam, foecunda plurium Regum soboles honestauit. Catharina ergo Regina, Antonius Maria a Cardinalis, cum duorum sint germanorum, fratris sororis'. nepotes, quam arcto se cognationis gradu contingant, nemo non videt.

Hoc decus,hic splendor huic viro patriis anguinis ab his maioribus

Ortus, qui qua in ciuitate nati sunt nati sunt autem in belli pacis'. artibus florentissima, ita se excellenter gerere studuerunt, Vt per orbem terrarum,longe lateq. lucem sui nominis explicarint. De materna autem eiusdem nobilitate quid dicam Constantia enim,

ex prosapia Comitum splendidissima femina ei mater fuit,quae familia Romae peruetusta, opibus locuples, ditione potens, insignibus viris domi militiaeq. illustris, multorum Cardinalium titulis decora, pluribus Pontificijs imaginibus clara, quasi laetissimus palmes ita cum Salutata stirpe in hoc Romano solo coaluit, ut mirum non sit, si fructum ex sepulcherrimum, praestantem hunc tulerit

17쪽

tulerit Cardinalem. Ostendit plane vir hic,haud temere a summis

philosophis pronunciatum, bonos ex bonis nasci; atque ut line menta oris, procerique corporis maiestatem, quam in eo admirabamur a maioribus credibile est retulisse, ita nobilium animorum erigiem in se diuinitus propagatam,non modo quat traditam, atque ingenitam adumbrauit; sed vestigijs eorum persequendis,studioq.4 imitatione domesticae laudis felicissime eκpressit , adornauit. Accessit enim ad vim, proprietatemq. natiui seminis praeclarae educationis cultura , quae iam inde a teneris eiusmodi vel ingenio, vel moribus Antonij Mariae adfuit, ut cum illud accurata multipleYque iteratura, praecipue autem iuris prudentia erudierit, hos adeo recta vivendi norma conformarit, et ne latum quidem unguem ab officio, ab honesto eius adolescentia declinarit. Itaque, non huic, ut de quodam suorum fortissimo Ethnici tradunt, in bivio haerendum,hoc est in illo flexu aetatis deliberandum fuit,Voluptatem ne an Virtutem sequeretur; sed illam in praecipitia insidiosem alientem, non arcens modo a se, sed ne respiciens quidem hanc recti honestiq. dacem forti complexus deκ-tera pleno mihi titubante gradu ardua ad gloriam via ingressus

est Togam sumpsit, etsi ob amplitudinem fortunarum, in octo viuere molliterin magnifice licebat. Vt Rempublicam adeundo,quod generosa indolis est,tabore illi industriaq. sua prodesse posset;vixq. togatus processit, cu subito totius Curiae in se se oculos conuertit, incredibilis'. de eo expectatio est excitata, quam, ipse quod raro contingere bl et factis quam fama maior celeriter superauit. Ac primum quidem, is qui tunc temporis Petri solium tenebat, Pius Pontife Quartus,hominem ad omnia summa natum sagaci mente agnoscens, ne luctanta ingeni atque Virtuti in obscuro lateret, in sublime extulit, Sanctiq. Papuli, quo nomine Ciuitas trans Alpes est in Aquitania, a Rege quidem propinquo eXpet tum, sed multo magis eius meritis postulantibus , Episcopum renunciauit. Quanta tum hic moderatione delatum honorem remittere paratus erat,nisi summae potestati non parendo, scelere se obstringi arbitraretur Quam erecto autem excelsoq. animo, ad Onus pro dignitate sustinendum se comparabat Quantum sapientiae lumen, terris illis magna errorum caligine circumfusis illaturus erat Θ Quale

specimen futurus probitatis,&sanctimoniae Verumtamen illum ne

18쪽

ne ad commissas sibi oues accedet et, Pastorum conuentus qui Tridenti, Christianae rei constituendae causa, frequentissimus eodem tempore habebatur detinuit,minime ossici sui existimantem,communem in re tanta consensum deserere Principum Religionis.Quocum ceteris omissis omnibus accurrisset, sic in Concilio multorum seculorum grauissimo atque utilissimo sedit, ut constet ex infinito

numero Patrum, quamuis a pluribus aetate χXperientia vincere tur, nemini vel in orthodoxa veritatis integritate tuenda ,ardore fidei, vel in morum emendatione urgenda,sententiae grauitate concessisse. Vt vero Concilium dimissum est, muneriq. in eo maXime

Episcopali satisfecit, dicam quod quispiam mirari possit, nil egit

prius, quam ut ad Urbem reuertens Episcopatum dimitteret Inopem fortasse a censu compererat, dicat quis, aenuitate aspernanqdum: Immo plerisq; auri millibus aestimari non ignorabat. Atqui non admodum habebat dignitatis Immo vero,iam inde a Ioanne vigesImo seci do, a quo ea Ecclesia est constituta, illius Galliae Vicinitatis, loco, auctoritate, ordine in primis numerabatur. At regio incommoda visa est, ingrata. Non potest dici prouincia i

Aquitaniae copijs rerum omnium, non ad necessiitatem modo, Verum etiam ad voluptatem abundat , eoque Salutat Oppor-.tunior accidisset, quod fruendi facultatem dabat prope absentium Regis, Reginaeq. assinium consuetudine, gratia, benefacijs, si minima animus eius anabitione flagrasset. Quid igitur quae mens quod consilium abdicandi,tam praesertim celeriter fuit An,quod in Romanae Ecclesiae fistos, nuper ab Hispano homine doctissimo editos relatum est, cum serpere per ea loca pestilentes haereses cerneret,per virum aliquem Gallicς conluetudinis dinguae peritum, ficilius eis obsisti posse iudicauit ali vero,aegre tulisse credendunt est,se ab hac sanista Sede . Romanae Curiae luce longius abstrahi, cui in primis operam industriamq. suam nauare cupiebat Vtrumlibet in causa fuerit, alterum moderati, alterum magni animi dixeris. Illud vero non potest non summopere laudari, quod ab illius Episcopatus abdicatione,omnis pactionis mentio, omni compensationis postulatio, omnis spes praemij, omnis species auaritiae abfuit Libere Pontifici restituit, quod ultro oblatum susceperat,

cuius rei gratiam non ambiverat,emolumentum non requisiuit Rari hoc exempli, praeter consuetudinem; sed virum antiquae probitatis

19쪽

bitatis, licentiores mores,ne dicam vitia temporum, non tangebat. Qui cum actiones omnes suas non utilitate, sed honestate moderaretur, eiusmodi in rebus sacris permutationes, in quibus plerique

sibi liberius indulgent, laomo in se seuerior, si minus illiberales, at certe longe ab ea perfectione virtutis, quam propositam habebat alienas existimabat. Igitur Episcopali cura solutum, ueraui velut

onere ab humeris rei edio liberum, Romaeq. commorantem, Pietas

sibi illico vindicauit. Haec sibi in eo summum Residium constitutum arbitrari, uni pia Vrbis loca plurim ad diuersa committere ;religiosis Ordinibus, domicilijs Virginum , Sodalitatibus, Valetudinari)s, misera orbitatis Asylis, Templis, Collegijs Praesidem Patronumque deposcere; ex quo tempore huius ipsius Aedis in qua versamur,proXimaeque domus Hospitalis patrocinium suscipiens, enihilo propemodum opera quae in tantam amplitudinem exaggerata cernimus inchoauit. Sed in his, quanta cum animi magnitudine,tum charitate se se gesserit,paulo post commodiore loco ostendam. Nunc ne ordo dicendi omittatur, vitae eius cursum reliquum persequamur Pio huius nominis Quarto,in Potitacia sede Quintus successit, commemorabilis vir sanctitatis. Hic hominem minime in ocio relinquendum,ad gubernacula Reipublice reuocans, Apost licae Camerae Clericis annumerauit qui locus quod negotiosam pariter&illustrem habet iurisdictionem, cum scientiam iuris non vulgarem,tum celeritatem mentis diligentiamq; desiderat Nactus hunc campum Salutatus in quo X currere virtus eius spectarique posset, causis pernoscendis, sententia dicenda, iustiti ad aequitate decernendi, inter Collegas unus eXcellen S, laudem maXimam assequebatur. Tum vero cuiusmodi vitae et apertissime visus est declarare, cum ingrauescente dissicultate annonae, propria quidem illius Ordinis, sed extraordinem amplissima cum potestate rei frumentariae Praefectura in uniuersam Ecclesiasticam ditionem, illi a Pio Pontifice mandata est. Magna haec cura P. A. non ignoratis, vel ad sistimationem hominum, vel ad utilitatem. Haec alimenta ciuium, haec vitam continet populorum, haec Principis famam tuetur. Hic vir egregius,quid non effecit Z quemadmodum animi totius vires intendit Quem laborem,ut ubertas huic Urbi, Ecclesia subiectis populis adflueret,siubterfugit Quas contentiones, ne qua pars muneris sui desideraretur, suscipere recusauit Extra-

20쪽

hebantur intrepida auctoritate periturae horreis messes, quas diuitum auaritia,quasi carceribus clausas continebat.Fruges, et ex pro Ximis , vel ex remotis prouincijs eximia prouidentia aduehebantur. Auersae in alias oras, admirabili celeritate redibant, Public norum, ac mancipum fraudes,& interdicta legibus monopolia detegebantur vigilantia singulari Cupidorum hominum impotentiae,ne pretia immanius augerent summa seueritate resistebatur; -xa in publicum exposito venali pane complebantur.EXuberauit ergo annona populis, lassatietatem redundauit, maleq; suada fames exterminata recessit; quin caritas expulit caritatem, cum diuino quodam amore incensa huius viri mens,egestati communi atque penuriae copiosissime subueniret Regium huc est populis alimenta prouidere quibus vitam spiritum ducunt, Vt non immerito, ab optimo Poeta Rex ille Gr ciae Pastor populorum sit appellatus. Sed non minus tum Regi animi Salutatum idem Pontifex iudicauit, cum oneribus Vrbanis solutum,dissicillimo tempore ad Regnum Galliae, maximis de rebus suo nomine cum Christianissin in Rege Carolo Nono acturum transmisit. Eo itinere, Principes quoque Italiae,dum fines eorum praetergreditur adire iussus, admirabili celeritate, atque prudentia, quae habebat ad illos mandata confecit. A Rege Carolo, pro coniunci ione sanguinis, pro cognita virtute humanissime exceptus, auditus, dimissus, omnia Pio exanimi sententia retulit. Id huius rei argumentum, quod quadraginta vix dierum interuallo,ab eodem Pontifice, longe aliam diuersam ob causam in Galliam citatis equis iterum mittitur,nimirum, ut Alexandrino Cardinali ex Hispanica legatione per eas te ras reuertenti obviam factus , apud Regem adesset sic Pio existimante,huius viri praesentia,non paruin Regio illo congressit,Legato fratris sui filio, cum dignitatis, tum utilitatis afferre posse quae sane spes haud eum fefellit. Haec atque alia praeclara virtutiveXperimenta, sic Salutatum eidem Pontifici commendarant, ut minime dubium esset quin prima Cardinalium lectione, eum in Amplissimum ordinem stet cooptaturus quem honorem illius Principis morte dilatum, Gregorius deinde Tertius decimus, qui proXime successit, serius quidem aliquanto, sed maioribus meritum, partumq; laboribus illi tribuit. Gregorius statim atque Pontificatus solium ascendit, Gallica sub Pio Salutati itinera res'; in illis prudentissime

SEARCH

MENU NAVIGATION