SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Sanctissimi Domini nostri Benedicti 14. pont. opt. max. Acta et decreta in causis beatificationum et canonizationum aliisque ad sacrorum rituum materiam pertinentibus ad annum pont

발행: 1751년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

491쪽

sententiae approbationi Virtutum mirabiliter savebant : Nos ita ipsi , visis jam antea Causae monumentis . necnon Pollulatorum allegationibus . di animadversionibus Promotoris Fidei diligenia ter expensis, auditis etiam Partium Informationibus. &Con sultorum suffragiis . quae ad nos scripto exarata afferri jussimus. ante Congregationem lectis, & ponderatis, earumdem Virtuis tum sulgorem plene probatum , demonstratumque censetis mus. Dil 1 ta tamen judicii nostri declaratione , ut ad iterandum rerum omnium examen , & ad Divini luminis opem in tam gravi negocio Nostris , aliorumque precibus implorandam , idoneum temporis spatium haberemus, nullam quidem haesitandi Caulam invenimus

quoad.subilantiam approbationis Virtutum venerabilis Mrvae Dei: Sed quoad tormam Decreti desuper edendi non nihil adhue

considerandum Nobis occurrit.

Prodierat siquidem die vigesima tertia Aprilis anni Millesimi septingentesimi quadragesimi primi Decretum Nolirum luper approbatione Virtutum heroicarum venerabilis Servi Dei Franci lci Caraceioli Fundatoris Congregationis Clericorum Regularium Minorum nuncupatorum ἔ cujus virtutes non per Telle de visa probatae fuerant, sed per Telies de auditu a Videntibus, multipliciabus tamen adminiculis corroboratos: Eaque occasione . eademaque die aliud a Nobis promulgatum fuerat Decretum generale. quo universae huic materiae certas leges, & opportunam normam praescriptimus; Statuentes , ut in Causis Servorum Dei proce dentibus per viam non cultus, in quibus Martyrium , aut Virtutes probarentur dumtaxat per Teiies de aussitu a ridentibus . n

cessariis tamen qualitatibus , di validis adminiculis suffultos. de concurrentibus aliis circumstantiis in ipso Decreto e nunciatis , in his, inquam . Causis procedi quidem pollet usque ad forma- Iem hujusmodi Servorum Dei Beatificationem . non obli ante deficientia probationis directa ἔ, Sed ad hunc effectum non duo tam tum Miracula approbata sufficerent . prout generalis lex , dcconsuetudo serebat; verum quatuor omnino Miracula. de qui dem per Testes de visu plene probata requirerentur, ut videre ei hin enunciatis Decretis . tam Generali, quam Particulari . quae etiam in dicta Patavina Editione operis nostri relata sunt Lb. III cap. 3.. num. Σς. θ seqq Non deerant tamen, qui Nobis insinuarent. concedi posse in hoc casu . ut ., approbatis Virtutibus venerabilis Ioannae Franciscae . duci tantnm Miracula lassicerent pro decernenda ipsius Beatificatione. licet Virtutum probatio innixa sui Dset dictis Testium δε auditu a Videntibus, junctis tamen gravium ejusdem aetatis Auctorum testimoniis. Quum enim inter hujusmodi Auctores connumereatur Sancti Franciscus Salesus, ec Vin-

492쪽

Mntius a Paula; In Decretis autem Urbani V LII. a novarum te gum rigore exceptae fuerint Caesar Servorum Dei, qui non solum per immemorabilem temporis eursum , sed etiam per Patrum, Vir rumque Sanctorum scripta colerentur : dubitandum minime dicebant, quin praefati Franciscus Salesius, & vincentius a Paulo. etiamsi non inter Ecclesiae Patres , at certe an Hirorum Sanctorum numero recenserentur. Verum Nos scientes. quam arduum sit, de casu a praedictis Decretis excepto per Patrum. Virorumque Saactorum scriptae, judicium instituere, propter multiplices dissicultates a Nobis indicatas lib. II. de Canarietat. Sanctori eap. I9. vvm. s. eqq. ἰ Et , quod caput est , animadvertenter hanc Cau- iam per viam non enlius introduci m , & eo usque promotam suisse ; in dubium minime revocandum censuimus, quin sub praelati Decreti Generalis. censura comprehenderetur; & quin propterea quatuor Miraculorum probatione opus esset . ut ad Servae

Dei Beatificationem procedi posset. Quare in Decreto, quod super illius Virtutum approbatione die erigesima prima ejusdem mensis Martii anni Millesimi leptingentesimi quadragesimi tertii edidimus, sequentibus verbis usi sumus : Virtutes pradictas ita pro bari. iurato deveniri possit adulteriora, nimirum ad disicissionem Miraculorum in casu, O ad effectum cte. Sed eum ex Tesibus da Auditu intilis rmater ticet admixiculatis . In rint probata; ut quia Vir tutum probationi defuit. Miracularum ea eo mantatim probat εμπυMur . ad Serva Dei DMificationem non ante devolandum esse hquam Mira Ia omnino quatuor probentur ex TUrbia derisu, atque Aprobentar juxta formam Decreti Generalis hac de ra xxiii. Aprili*MDCCXLI. edui: Et istic etiam Decretum impressum legit u i dicta Editione Patavina operis de C novi t. Sanctor. Iib. IR

Pan. I. cap. 6. num I.

Absoluto judicio super virtutibus ; quum procedeadum esset ad aliud super Miraculis ejusdem venerabilis Servae Dei inditer ventione patratis . horum examen Consultoribus Sacrorum Rituum propositum suit primo in Congregatione antepraepara

toria die vigesima sextx Ianuarii anni Millesimi septingentςsimi. quadragesimi quinti; deinde in alia praeparatoria numqpata die serta Decembris anni Millesimi septinnentesimi quadragesimi sp*ti ἔ mox etiam in altera ejusdem generis. quae ad majorem rei

dilucidaticinem , praeter morem habita suit die undecima Iunii anni Millesimi septingentesimi qaadragesimi octavi; ac denique tam ipsis Consultoribus. , quam etiam Venerabilibus Fratrihus Nol ria S. R. E. Cardinalibus dictae Congregationi praemstis suffragium ferentibus , in generali Conventu coram Nobis habit

die decima tertia elapsi mensa Iulii currentis sapi tablinan is,

493쪽

ptingente mi quinquagesimi primi propolitum suit consubseresi Dubium: An, ct de quibus Miraculis eo ser tu ealli , di ad eferam

Ex pluribus autem Miraculis, quae pro examine, & approhatione a Postulatoribus exhibita . quaeque in dictis prioribust Congregationibus discussa luerant; quatuor selectae sunt Sanatio nes . quas etiam Periti ad scribendum pro veritate deputati . pra vio juramento , quo professi sunt, se vere ita credere , At judiea. e , quemadmodum lcribendo asseruissent, pro Miraculosis agno. seere non dubitarunt; quae quidem sic se habuerunt.

Gabriella Angelica Moret , quae postea fuit Monialis Prosem ordinis visitationis in Oppido de Avalon Dioeeesis Augustod

nensis , a nativitate ad decimum quintum aetatis annum , quo mi raculose convaluit, habuit coxendicem, temur, tibiam , ac pedem dexterum , sinistris semi palmo breviora , ac toto corpore in eandem dexteram partem inflexo . detarmi, ac constanti claudicatione , omnium intuentium oculis exposita. semper laboravit.

Hinc vetitum erat eidem Moniali etiam ad modicum tempus ingenua procumbere , nisi dextero genu subjiceretur pulvinar , vel aliquod id genus additamenti: Minusque fas erat eredita progredi, nisi dextero calceo assutus esset altior calcaneus , qui talum extolleret . ac sineret apicem digitorum terram attingere : Praete a dextera tibia siccior, quam altera , visa es , nutritioni, & calori minus obnoxia . Et quia res erat de Morbo a nativitate contracta. nemo fuit, qui medelam eidem propulsando exquisierit, vel adhi-huerit. Insederat animo infelicis puellae decimum quintum annum jam agentis anxia sollicitudo vestiendi habitum Religiosum; Sed rejecta a Monialibus Ursulinis Dioecesis Lingoniensis, jure resormidabat. ne impar religiosis muneribus obeundis rejiei etiam

posset a Monialibus Visitationis praediisti Oppidi de Avalon. apud

quas versabatur. Verum erecto in Uenerabilem servam Dei I annam Franciscam animo, novendialem supplieationem in illius honorem instituit. Hi ne singulis diebus tanta ipsi fit valetudinis accessio , ut quarto die genuflectere potuerit, & Sacra Synaxi refici , librato eorpore super ultoque genu ad aequalitatem conis malo ς & demum in nono , & ultimo Supplieationis die expertast tibiam. ae pedem demerum longitudine, robore, crassitis. calore, ac sensu, tibiis si nil tae omnino parem I ac remota inmielaudicatione. potita si libero prorsus membrorum usu, perse-etaque gradiendi finitate. Seeutida San tio ea est . Elisabethae Dronier de la Perou ubmasa Ptosella ejusdem ordinis Visitationis in oppido de Sa-

494쪽

Puella non uno eth conflictata morbo, sed sere oppressa maloru macervo . Alvi fluxus . dolores lio machi, rheumatismus. assilua se-bris . tussis violenta Infirmam primum debilitarunt : Adultam vero. 8c Religiosis votis obstrictam febris acerbior . vexare eaepit, di vomitus adeo frequens, ut. non solum cibum . & potum . sed vivum 6 erit quandoque. sanguinem , & una sinistri lateris eo. stula visa sit elevari. Postquam diu varia adhibita suere remedia pro Medicorum ingenio, ab his tandem. relicta , in lecto ad tres menses semimortua decubuit. tanto. virium dispendio, ut non si tum supjna . immobilis, ac insomnis jaceret, sed agram vox ipsa penitus defecerit. Motti tamen proxima, servam Dei Ioannam de Chantat invocat , & ad novem dies supplicationem instituir, in quorum ultimo, post Sacram Communionem, eliminata in i stanti tot malorum congerie, restitutis . confirmatasque viri s. sana e lecto prosilit, vestes induit. privatim , ac publich. nefa ctrici suae gratias agit, communi accumbit Menia , ac . Munu

quodeumque Religionis , di si grave , redissicile, constanti valet

dine exercet.

Tertia Sanatio su in ea CIarae de Rubeis Puellae Romanae. Vbva adhuc Matre, quae Phlysi consumpta interiit. Filia . quae dia

noctuque in illius.erat contubernio. id , genus. morbi contraxit. AEgram angebant lenix, di continua febris, dolores capitis. sea stomachi, . tardi anhelitus, dissicultandecumbendi supra dexterum latus, tussis .assidua. ac per molesta, qua excreti erant*ura flavi. ω putulenti. vivo identidem languine immixti, ae vomicκ putres , quibus Puella suffocari posse videbatur. Auctamare diemi Bem Confirmabant vox deperdita, permn l. ista gestauruexpressus sudor, totius corporis macies; dejectae . fractaeque adeo vires. ut Parochus , qui illam omnibus munierat scelesiae. Sacramentia. non solum. crederet brevi morituram . sed mortuam aliquando p taverit, nisi ori accensam- candelam admovisset. Interim Puella a novem mensibus omni Medieorum ope destituta, ae proximo enserenda, funere Venerabilem servam Dei invocat, proposita sibi novem, ut a talet, dierum supplicatione. A tertio,, . vel quarto, ad nonum diem omnis vis morbi repellitur: Cessat sebris, tussis, sudoπ. vigiliae . purulentast meretiones; redditur ori color, ita-macho cibus, eorpori universo adeo vires restaurantur, ut domo iegressa in omnium conspectum sanata prodierit . .

Quarta contigit Eugeniae Throehoa Moniali Ptosessae praedicti ordinis visitationis. in Civitate Sal muriensi. oecesia. Ande. ga ensis . Tertio ab explet pubertate anno aegrotavit .leri quotidiana febri . . & tussi e vulsiva ; eonfirmxta mox aetate, labor vitduo asthmate, intercepta adeo res randi saeuitate, si adigi sa

495쪽

mortem videretur, nisi crebrrrima venae sectio, pluries etiam uno die saeta . per octo sere amicis opem languenti attuli flet. In im- tum cessere adhibita remedia . sed praecipue vomitiones emetico medicamine excitatae, ob quas in deterius lapsa eii valetudo, Pravus quippe humor sinistram corporis partem insedit. indeque gravis orta paralysis , quae pluribus mensibus perseverans, tandem brachio , ac cruri omnem motum ademit, multum etiam imminuto eorumdem membrorum sensu . Qu1dragenos, ut minimum in hoc pessimo statu Moenialis exegit dies . nullo adhibito medicae artis praesidio . tantaque erat nervorum solutio , ut Moniales de uno ad alterum illam efferentes locum . alligato ianiculo pendentem tibiam attraherent. In gravi adeo erumna Monialis constituta

Venerabilis Servae Dei per novem dies praesidium invocat. Ultima labente die sana in instanti assurgit, graditur. genuflectit, &quaecumque vitae munia diu intermissa exequitur . Antequam vero ad praesitam Congregationem Generalem Nos conserremus, quemadmodum Nobis in more politum est. omnia probationum monumenta. 8c tam Postulatorum, quam Promotoris i idei scripta . nec non Peritorum consultationes per Pendimus . verbales quoque Partium Insormationes excepimus ,& Consultorum suffragia scripto concepta perlegimus . In ipsa demum Congregatione dictorum S. R. E. Cardinalium sententias super praemissis sanationibus audivimus. Et quamvis ex omni Suia fragantium numero tot inventi suerint, qui singulas earum inter Omnipotentiae Dei Miracula reponerent. quot satis esse putantur pro illarum approbatione ; Nos tamen judicii nostri declarati nem adhuc se spendendam existimavimus, ut interim a Patre Luminum opem suppliciter imploraremus , ad veritatem securius dignostendam'; utque novis diligentiis adhibitis, accuratissimam re xum discussionem eousque habitam cumularemus . Porro in opere nostro de Canoni eatione Sanctorum , quod qui dem opus jam saepe huc adduximus, atque etiam inserius citatur sumus . Propterea quod in ejus compilatione praecipua Nobis cu- xx fuit de omnibus , quae ad Servorum Dei Reatificationem , aQBeatorum Canonietationem pertinent, Apostolicae Sedis sensum , &praxim Congregationis Sacrorum Rituum probatissimis A etorum sententiis innixam referre ; in eo, inquam Opere lib. I ripari. I. eap. s. demonstratum est . Sanationem . quae miraculo.adscribenda sit; a gravi morbo, & ςujus saltem valde difficilis haheatur curatio . omnino esse oportere, neque levem. aut saCilis

Curationis aegritudinm , aptum , & suisciens Miraculi subjectum censeri posse. Hine non.nihil dubitandum Nobis,videbatur de quar ex relatis Sanationibus pro Miraculo approbanda ; Ru -

496쪽

niam paralysis,de qua ibi agebatur,quadraginta tantum diebus an idi Sanationem obtentam in gradu completo perstitisse dicebatur . Praeterea juxta ea . quae ibidem a Nobis firmata sunt, ne

ipsa quidem morbi gravitas pro subiecto Miraeuli suffieit, nisi aliae

quaedam requisitae Circumstantiae adsint, inter quas ea connumeratur', ut Sanatio in instanti contingat, & corporis vires proptes aegritudinem deperditae in instanti pariter recuperentur . non exclusa tamen instantaneitate morali, quae tunc etiam adesse dicituris quum morbi depulsio , & virium redintegratio . intra paucoru aliquot dierum spatium evenerunt'; dummodo constet, naturae atque artis vires . eo temporis spatio . eoque modo. integram hujusmodi Sanationem operari non potuisse , quo tempore . quoquo modo , ad alicujus Servi Dei invocationem obtenta fuit. Videatur hac de re praedi sti operis nostri liber IV. pari. I. cap. 8. num. IT. Hinc autem aliae Nobis oriebantur difficultates circa primam ,. Vtertiam ex adductis Sanationibus, quae praefixo quidem novendiarilium precum. intervallo vertente, sed pluribus gradatim diebus

evenisse arguebantur.

Ut igitur in tam gravi causa, remoto quocumque erroris Periculo , quantum , cum Dei auxilio , humana obtinere potestinisdustria. judicium nolirum proserre valeremus ; praedictos duos Peritos . qui jam pro veritate scribenter, qua tuor relatas Sanationes per Miraculum sequutas suisse existimarunt. iterum interrogari mandavimus, an habita prae oculis ea regula . quod leves morbi id eum Miraculi subjectum constituere nequeunt morbum illum, qui , exhiberetur, in quarta ex adductis Sanationibus , prout in Processit describitur . satis gravem . ad effectum . de quo agitur.

di valde difficilis curationis suisse judiearent. Item . an . sepositis conjecturis G ratiocinationibus ex arte Physica desumptis. quibus eorum consultationes super Sanationibus primo , & tertio loco propositis abundabant ;& perpenta simpliciter morborum indole,

quae sensuum judicio percipitur, eorumque duratione . nec non attenta remediorum carentia in priori casu , eorumque in altero inutilitate ; easdem Sanationes revera censere ut Naturae vires omnino excedere , etiamsi illae, non in instanti Mathematico , sed

Morali, aliquot nempe dieram spatio , persectae suerim is, Neque vero responsum ab eis verbo tenus reddi voluimus , sed id to ipsis

opportuno temporis spatio , ut rem mature Conside arent, manis

davimus , ut judicium suum scripto conceptum Nobis exhiberent. Praeterea quum probe compertum habeamus Arebiatri Nostri pe ritiam . ab ipso, tum in diuturno, maximeque probato exercitio

publice doeendi Physicas saeuitates in Universitate Nostra Bon niensi, tumi etiam selici, & plusquam quadragenaria dissiciliuM

497쪽

78 APPENDIT II. DF . SUPER MIRA C.

ciuorumcumque morborum curatione. acquisitam . huic etiam exactam quatuor Sanationum descriptionem tradidimus expeniadendam . ipsum vero nihil de aliorum Peritorum judicio rescire voluimus, jussimusque. ut sententiam quoque suam in scriptum redigeret. Cumque & illi, & ille. omnibus rerum circumstantiis accurate perpensis , in eam convenerint sententiam . quod quatuor sanationes praefatae , si minus quoad labitantiam . at saltem quoad modum , & tempus, quo persectae fuerunt, Natum vires excesserint; Nos . omnibus rite pensetis . ec invocata iterum Divini luminis praesit 1io. nil ultra dubitandum censuimus de illarum approbatione. Itaque praesentis Decreti tenore , easdem quatuor sinationes approbamus, & publicari permittimus, ac respective mandamus, tanquam Miracula Tertii generas, juxta Doctrinam Angelici Doctoris Sancti Thomae Part. r. quas. Ios. arr. 8., ct Db III. contra Gentiles cap. io I. quam Theologi , & Canon istae communiter sequuntur . di Congregatio Sacrorum Rituum quotidie sequitur, ut videre est in laepe citato opere Nostro Lib. IV.

par. I. cap. I. num. 6. ct seqq. Quod autem ad Servorum Dei Beatificationem . & Ret torum Canonizationem. admittantur, & satis elia re pateatur Miracula Tertii generis . auctoritatibus , & exemplis confirmatum a Nobis est in eodem opere Lib. I..eap. 26. num. I., ct cap. 324 num. 3. nee non dicto lib. IV. cap. 6. ntim. ς

Quo tempore autem Miracula praedicta a Postulatoribus prinposita in Congregatione Sacrorum Rituum examini subjiciebanis tur . allatae sunt Nobis Literae generabilis Fratris Episcopi Aure lianensis, quibus aliud omnipotentiae Dei Miraculum intercessione ejusdem Servae Dei Joannae Franciscae Fremiot de Chantal, iapersona Dilectat Filiae Susiannae Biensait Monialis Proses se in Monalterio Visitationis Sanctae Mariae Civitatis Aurelianensis nuper editum asserebat; super quo idem Episcopus juridicum Processsum

efformaverat οῦ vocatis nempe ad examen . tum ipsa Moniale pr*dem infirma , tum Medicis atque Chirurgis , qui ejus curationi iustiterant, tum aliis Monasterii Monialibus , quae omnibus rebus

praesentes interfuerant I quem quidem Procellam ad Nos missi-rum se eme pollicebatur . ac deinde re ipsa nostris oculis authentice

subjiciendum curavit . .

Facti species in Processu exposita. & ab tul modi iuratis lestibus repraesentata, necnon eorum unanimi judicio pro Miraculo habita, talis est : Susanna mensait Monialis Professa ordinis visitationis Beatissimae Virginia Mariae ad triennium laboraverat tu

more schirroso in parte dextera circa jecur . extrinsecus tanta minis compacto, ut Pugni magnitudinem excederet, nonoque an re

498쪽

nationem mense , cum in sinistrum quoque latus progredi caepis

set . aeerbissimus doloris sensus . e leni etiam contactu excitatus . aegram maxime exagitabat. Accesserunt expitis dolores; noctes insomnes , nausea cibiu frequens vomitus, viseerumque cruciatus . Cumulum auxit malorum , confirmata paralysis; ob quam crura . amissis prorsus sensu, ac motu . tanto rigebant frigore , ut tamentauquae ebullientis illis admota torpedinem non minuerent . nec ut lium sensum excitarent. Crus praeterea dexterum atrophia labo rans , siccum erat, &.aridum, nec aliam intuenti speciem exhiberit, quam ossis sola cute contecti. Saevientibus in diem morbis. ahllinuit aegra per duox menses a quocumque remedio: Sed invo cato Servae Dei praesidio . oblatisque eidem novem Dierum pree, hus , ultima labente die . iategrae. valetudini fuit ita instanti mira culose restituta : Abscessit enim capitis dolor , viscerumque cruciatus . soluta fuit crurium paralyus. & erus , quod atrophia la horabat, carnosius momento temporis essectum est; recuperatis que momento temporis viribus . aegra illico ea omnia adimplevit ἰquae ceterae Moniales , quae nullo morbo dabora erant . aut Ia prahant . juxta suum institutum , & modum vivendi. peragebant. Nulla de continuatione recuperatae Sanitatis e citata est contro

versa cum ad eam prorsus eliminandam, Epilcopus post decem.

8cleptem Mentes a recuperata sanitate, Sororem viderit perse cte valentem. & Moniales interrogatae . de optimae valetudinis eoastitutione testatae sint . t In hujusmodi facto . neeessaria omnia Miraculi extrema Conis currunt, quae ex concordibus Testium dietis . iisque , ut supra innuimus . jurisjurandi religione confirmitis. eruuntur . Ideoques naturalem fidem sequamur . atque etiam i quatenus res in a stracto considerentur j ii probationem certo modo juridieam quaeramus , nihil desiderandam videret eorum , ex. quibus Miraculi veritas comprobari solet: veruntamen alia quaedam res est; quae totius Processus validitatem infirmat , eumque tali nullitatis vitioraficit, ut si ad legum rigorem procederetur , nulla de ipso ra. tio haberi deberet. Habent nimirum Episcopi ; aliique Loeorum Ordinarii libe Tam facultatem condendi Processus super Miraculis , quae a Deci

Patrantur eorum Sanctorum interventione , qui in Canonem rela

ti, ab universa Ecclesia coluntur; Eisdemque similiter licitum est hujusmodi Processus confisere in Causis Servorum Dei, qui

nondum ad Beatifieationis. aut Canosi et tionis honorem evecti

sunt; dummodo io eorum Causis Apostoli ea sedes manum non apposuerie. ad effectum Beatificationis, aut Getaometationis eisdem Dei Servis respective decernendae . Iam veru, dum constructua

499쪽

8o APPENDII II. DECR. SUPER MIR A C.

fuit Proeesses. de quo agitur. multoque antea tempore a mxin Pontifice signata fuerat Commillio in Causa. vincativa s enerabilis Servae Dei Ioannae Franei lcae Fremi de Chaota l. i quin sine Commissionis signaturae siliit appositio minus Apollinstolicae sedis: Ideoque nulli amplius Ordinariorum licebat iureotoprio in hujusmodi Causa se ingerere . ac super Servae Dei Viris tutihus, aut Miraculis Procetas consti uere ; si quos autem ab ipsis

fiet fieri contingeret, hi&ad Beatifica tionem seu Canon1Zati onem inutiles reputantur, & nulli . ac irriti , jure censentur i propter Deeretum irritans, quod semper in appositrone manus Superiotis virtus iter saltem, continetur Has juris regulas Nos ipsi latius expendamus . dc Canonicis Sanctionibus , Concilii , ridentini Decretis, ac Romanorum Pontificum Constitutionibus, atque Rescriptis inhaerentes, solide eotarmaximus in citato opere de Can iratione Sanctorum Lib. II. cap. I., eodemque Lrt3. II. cap. s.

ndi. a. . nec non Lib. IC par. a. cap. ust. E.

- . Verum, quum Processus iste a venerabili Fratre Episcoponores itinensi non quidem in spretum, sed potius in obsequium eiusdem Amaolicae sedis mutituebas ex praemissis. appareat, ap-cue prieterea in illius com p latione, quaecumque a jure corum4ni praestri a se ot, exacte serrata suisse dignolcantur; Nos adi nationem hujusmodi nullitatis, ex eo provenientis, quod Apu stolina Sedes jam pridem in Causa manus appositerat, libent I ant mo adducti sumus; eamque, de Apostolicae potestitis plena dι-ne . & praesentia Decreti vigore . pro hac vice . nequaquam Oo s re decernimus, sed illa de medio sublata. Processum apsum pro valido ad inctum, de quo agitur . habere non recusamus. IReuo Nobis suffragantur Praedeeesserum Nostrorum exempla, q. ttultis exigenti x Causu. simili auctoritate usitant, tam indu vis generis, quam in aliis quoque Processuum nullaatibus anan dis ut sidere et in dicto opere de Canonizatione Sancito minLib. II eat . ς-8. . ubi exemplum attulimus sanctae memoriae

Praedecetatis Nostri Benedicti Papae xul , qui simile vitium. mProcessiibus Causarum sancti Turribit,& Sanctae Iulianae de r ις nεriis justia de Causa sinavit; item eodem Lib. II. - . s.ct casti q8. num. I , ubi narrantur . quae per eumdem YQDUR

tem gesta sunt in Causa saneta Agnetis de Moate Politiano , Praedicto Lutem Aurelianensi precessi, se , ut praesertur .

senato , ae Testium, ec Peritorum in eo exarmi atorum de M soni diligenter inspecti . quam i a sa tione Sororis 4ulannae Biens it . de qua ibi agitur. Omnes requisitis eircumstant in acleuaeualpexerun . quas proe veto Miracula constimendo nece, bee

500쪽

esse ostendimus in saepedicto opere nostro Lib. IV. pari. I. cap. 8.num. a. , ct seq. audito etiam Dilecto Filio Promotore Fidei, ejusque judicio in scriptis accepto . eamdem sanationem tamquam Miraculum Tertii generis approbamus ; veruntamen Miraculum ipsum supra numerum dumtaxat approbatum censeri debere deceris nimus, & declaramus. Ideo autem de hoe Miraculo rationem haberi volumus dumtaxat supra n meram, ne sorte hujus exempli auctori tate aliquando praesumi contingat , ad alterius Servi Dei Beati fieationem , aut Beati Canonizationem procedi posse dependenter ab approbatione Miraculorum, quorum Processus sola ordinariorum auelaritate constructi fuerint . quamvis Processus ipsi Apostolica deinceps auctoritate sanati, &revalidati fuerint.

contra ea . quae in praefato opere Nostro docuimus Lib. II. eap. 6.num. 9. Ceterum hujusmodi approbatio Miraculorum supra numerum in Causis Beatificationis, aut Canonizationis, minime nova est , aut inusitata ; ubi nempe agatur de Miraculis plene probatis . quibus tamen aliquid obsted, quo minus eorum ratio haberi valeat ad ipsum Beatificationis , vel Canonigationis effectum.

Hujusmodi approbationis exemplum datum est in Causia Sancti

Stanis lai Loli hae a.Nobis relatum lib. I. de Canonie. cap. 26. num. 8.Quum enim . ad hoc ut transitus fiat ab alicujus servi Dei Beatiscatione ad ipsius Canonietationem, necesse sit duo saltem Miraeula pos indvItam Semo Dei venerationem sequuta, Apostolicae Sed is judicio comprobari inter Miracula. quae ad obtinendam

praedi sti Beati Stanis lai Canonizationem afferebantur . Praeter duo poIt indultam ipsi venerationem sequuta , unum etiam exa minandum proponebatur, quod ante illius Beati fieationem contigerat, & cujus proinde nulla ratio habitae fuit in Congregatio. nibus, in quibus hujusmodi Miracula discussa suerunt. Verum saneta Memoriae Praedecessor Noster Clemens Papa XI. . quum illius etiam Miraculi probationes matura consideratione expendisset , omniaquo illius extrema satis probata comperisset, audit etiam, lectoque judicio nostro . quod . tunc Promotoris Fidei munere sun gentes , & voce , & scripto eidem aperire jussi sumus , die tertia decima Novembris Anni millesimi septingentesimi decimi quarti , eodem Decreto, quo alia Miracula approbavit post indultam Beato venerationem sequuta, illud etiam, quod ante

concessionem cultus evenerat, approbavit supra numerum, ut ex

integro Decreti tenore , quem loco superius citato inservimus , colligere licet . Nunc demum, approbatis per Nos , ut praesertur . qualuar Miraculis ad Beatificationem SerVae Dei necessariis in casu, de quo

agitur, di quinto praeterea supra numerum ; id reliquum suisset .

SEARCH

MENU NAVIGATION