De dimidia investitura rei immobilis allodialis, quae fit inter conjuges, adspirante divina gratia et annuente illustri jureconsultorum ordine Lipsiensi ad diem 7. Maji 1720. publice disputabunt praeses D. Carolus Fridericus Romanus, et respondens Ru

발행: 1720년

분량: 30페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

11쪽

enim Jura ab actibus frustraneis abhorreant , de unusquisque actus ita potius sit interpretandus, ut aliquid operetur & sustineatur per a. s. st de Milit. Test. Lia. si de reb. dub. DECIUS in Caput quoniam X. de Histo Delegat. de ut potius Valeat quam pereat, nomen uxoris utique in communi Catastro ainpositum, non debet esse nugatorie adscriptum. vid. BERL. P. a. Dec. 2aa. Ad donationem enim id negotium cum sit reserendum, pro donatione inter V, vos vix ac ne vix quidem potest reputari, cum D

natio inter virum & uxorem de quidem inter vivos facta legibus regulariter sit prohibita, LI. l. a. I. 3LIs de donat. inter Vir.'Uxori ne ansa suppeditar tur conjugibus mutuo amore se spoliandi, ac comeordia pretio conciliari videretur, neque melior in paupertatem incideret, deterior ditior evaderet, vid. STRΥΚ. Disp. de Civilitate nociva Cap. q. s.f. neqe matrimonia essent venalia ; Tanto utique odio est Donatio inter virum de uxorem octa, ut de ista donatio in vim prohibitae donationis incidat, quando V. g. Uxor Patri, fratri vel amico viri nonnihil donat, ad cujus successionem x haereditatem maritus spem aliquam fovet. LI. g. a. d. donat. int. Dis. re M. HO-grediuntur Jura porro, de nequidem admittunt, ut marinu, consensu uxoris intercedente, de bonis ad Uxorem spectantibus tertiae personae aliquid donet,

quia hac ratione magitus sibimet ipsi dono aliquid Conserre videtur, acquirit enim sibi hac via obligationem ad ant lora, qua obstrictus eidem tenetur

12쪽

natarius a. l. f. II. ss de haereae petis. ex Donatione sc. Uxoris nihil eidem accedere debet, nec ii turaliter nec civiliter. Extenditur haec ipsa sententia ge ad istum casum, quando Conjuges sibimet aliquid donant ea lege, ut res donata, conjuge altero superstite decedente , ad ipsius haeredes pervenire debeat, ubi nec in personis haeredum haec Donatio subsistit. δ. f. d donat. int. vir. I M. BERL. P. a. Concl. 11. Mortis vero causa Donatio inter conjuges suscepta, licitis Donationibus accensetur, propterea quod ex hac ipsa nulla laesio in Conjuges redundet, poterit quippe eadem pro arbitrio remeari, cui revocationi donatio inter vivos regulariter non est obnoxia.

Cum itaque evictum suerit Donationem inter vivos hic exulare, donatio mortis causa utique est asserenda, nemo enim inficias ire poterit, talem d nationem, quae non possit sustineri tanquam donatio inter vivos, induere tamen indolem posse donati

ius mortis causa, vid. M E N O C II. Lib. I. Pries II. r. p. de quod etiam Donatio mortis causa in dubio possit quandoque praesumi, luculentissimo est documento g. r. V. de dri mal. V met. excepti in qua lege asseritur, maritum, qui cuiquam donavit ita ut res donata ad mulierem pervenire debeat, posse uxorem repellere exceptione Doli mali, quando eum deinceps ex hac donatione convenire non dubitat,

B 3 quae

13쪽

quae lex evidenter comprobat, donationem mort causa hic praesumi, cum sola donatio mortis causa regulariter revocari queat, minime vero donatio ii ter vivos, β. I. Insi de donat. l. ust. I IOI. Tit. C. de reia vocat. donat. l. 3os . de mortis causa donat. vid. BER-LICH. P. a. Cones. U. n. H.

f. XIII.

Asserta igitur indole Doliationis mortis cansa dimidiae postrae investiturae inoffenso pede ad offectus ejusdem deproperamus. Donationes vero mortis causa aequiparantur legatis, i. U. O II JU. f. a. MI. pr. st. de mori. caus isonat.quare exinde elucescit, resulariter ea , quae de legatis praedicantur, ad n stram dimidiaminvestituram esse applicanda. Quemadmodum viro teste SCHNEIDE . ad β. I. Insi de Donat. Donationes mortis causa & legata variis rationibus. a semer invicem disserunt, sic & in praesenti casu est statuendum, dimidiam nostram investituram ii dolem legatorum non ex omni parte fibrvindicare,inter quas differentias haec praeprimis notatu digna est, quod nimirum legatum ab haerede sit praestandum, res vero mortis causia . donata quandoque ob ipso donatore praestetur, hinc, si in praesinati materia casus fingatur, decedere maritum, qui uxorem suam quoad dimidiam praedii sui investiri curavit, ha, redes mariti adversiis uxorem tunc non possunt uti

interdicto quod legatorum ad dimidiam partem, quam forsitan possidet Uxor, restituendam, potius vidua

14쪽

vidua retinet hanc ipsim possessionem eandemque exceptione competentis dominii sibi tuetur.

f. XIV. Quaestionem hic excutere liceat, quando ma- ritus bonum aliquod avitum tin Stanam ulli pos sidet, num & de isto bono dimidiam investituram concedere par sit λ Prostat nimirum Textus Juris SaX.εN. l. I. Art. An P . in quo asseritur, nulli esse

Concessum, absque haeredum consensu bona sua proin pria alienare. Hic Textus generalibus quidem verbis de quibuscunque bonis immobilibus est conis Ceptus, ut tamen inValuit, ut restringatur solum-mtido ad bona avita, quae a majoribus proficiscumtur, sententiaeque huse accessit Const. Elect. Ia. P. a. eX qua animadvertendum est probe, per bona' avita. ea denotari, quae dodator non ipsemet Comparavit, nec selo Jure haereditario a parente nactus est, sed potius ea, quae a malo bus suis, aVO, proavo vel remotioris gradus parentibus accepit, unde hoc in casu praecise desideratur, quotiescunque bonum aliis

quod natura boni aviti eintε polu

lere debet, ut hoc ipsum a donatoris avo vel pr aVO provenerit, nec enim indoles boni aviti statim occurrit, quando Liberi probant, bona ab illorum avo proficisci, cum omnis respectus hac in parte ad alienantem sive donantem sit habendus. Parum insimul refert, an bona ista ab avis paternae vel materna Lineae provenia.e, modo id memineri

15쪽

mus, solos haeredes descendentes subintelligi em . clusis collateralibus , quare descendentes, qui proximAres existunt & in eodem gradu versantur, simul consensum suum indulgere debent, quando praedium aliquod avitum donatione in alterum trans sertur. Ratio hujus dispositionis procul dubio in eo est collocanda, ut familiis honor & dignitas co servetur, proserri tamen nequaquam debet ista sen-' tentia ad alium Titulum alienationis quam donationem, & de solis bonis immobilibus, non Vero m bilibus singula ista sunt asserenda. His ergo prae suppositis videretur dicendum, & praesentem dimidiam investituram in tali praedio absque consensu haeredum non procedere, sed notandum, omnia sile. statuta ad donationem intor vivos esse applicanda,

minime vero ad donationes mortis causa, vid. P. a.

unb unbere lette Udillen, re. prout etiam constat d

nationem reciprocam & remuneratoriam excepti vem admittere. Vid. BERL. P. 2. Concl. F. n. v. AG

structa itaque hypothesi; donationem mortis causa in nostra investitura subesse, facili negotio exinde colligitur, nec qualitatem boni aviti respuere sane dimidiam investituram. . σε XV Fac porro rem, cujus. dimidiam investituram consecuta est uxor, non vero Iure dominii spectare ad maritum, tunc vero domino exinde nihil pra

iudicii

16쪽

iudicii aeeedit, usiicapiendi tamen conditionem Con-- jux nanciscitur. vid. t. T. g. pro donaIo. Fac autem . maritum, qui hanc dimidiam investituram concessit, rebus humanis exemtum & hanc investit ram morte confirmatam esse, sed stupervenire verum dominum ac rem suam vindicare, ipse vidua irrito conatu sibi considere studebit, quando adver--sus haeredes mariti ad evictionem praestandam agere constitueret, cum expediti sit Juris, donatorem . regulariter ab evictionis onere esse immunem, cum deficiat hic Tirulus onerosiis, I. I. C. de eυH. a. l. D. V. de Edictata vid. MULL. ad STRUV. Exercit. o.

Num vero Falcidiae deductioni in praesenti ne-. gotio locus sit disquiri meretur. Fingamus itaque dimidiam partem praedii, cujus iminituram consecuta est conjux, potissimam haereditatis partem absolvere, ita sic. ut haeredi a defuncto conjuge instituto absque hac dimidia portione ne quidem quarta . . Falcidia sit statva, tunc ista utique amplectenda est sententia, Falcidiae detractionem locum habere. Licet enim haeredi opponi queat, legem Falcidiam eo

tantummodo latam esse fine, ut nimia legandi libertas, qua Olim omne patrimonium erogare licebat arg. l. rao. f. de V. S. arctioribus limitibus circumscriberetur, ne se. ultimae voluntates, haerede aditi nem recusante, corruerent,illud vero, quod de legatis

ac ultimis voluntatibus speciatim suaestum, non pos- . C se '

17쪽

se applicari aut extendi ad negotia inter vivos celebrata , quippe de quibus negotiis legislatorem cogitasse ab omni similitudinis specie abhorreret,in. f. ad L. Falciae ubi asseritur, in centum, quae mortis causia capiuntur , admitti Falcidiam non posse, accedit Nov. L c. a. ex qua originem suam habet Authentica Sed cum restator. C. ad Le . Falc. ubi monetur, ad id, ut haeres Falcidia uti potui, exsegi ab eodem consectionem inventarii, cum Contra inventario nequaquam relinqui videatur locus, quando defunctus mortis causa aliquid donavit, idemque

jam tradidit. ' Haec tamen singula nos non remorantur , quo minus in eam concedamus sententiam,

detractionem Falcidiae & in praesenti casti obtinere. Praesidium nostri asserti repositum est in Is CadL. Falciae quae lex rescriptum Alexandri Imperatoris exhibet, quo Damasiatae, quae apud eundem eo querebatur a matre sua in sororem suam immodis eas donationes mortis causa esse collatas, respondet: legis Fastidiae ratione, secundum Constitutionem Divi Seueri, avi mei, uti merito potes. Sua ergo sponte Corruunt, quae hic objici Valent. Nullo enim nexu haec cohaerent, L. Falcidia primaeva origine spectata ad legata, testamenta & ultimas voluntates speciatim sic dictas tantum respexit, ergo non potuit produci ad donationes mortis causa , si vel maxime extra testamentum & codicillos haec Donatio suerit celebrata. Quod authenticam: Sed cum Testator, attianet , nequaquam potest assirmari per eandem i. s. - modo

18쪽

modo excitatae fuisse derogatum, si vel maxime etiam largiremur , haeredem inventarii consectione abstinentem lege Falcidia non posse uti, quid enim impedimenti subest, quo minus haeres, donationem immodicam oppugnaturus, inventario conficiendo admoveat manum. vid. FELZ. Dis . de Donat. momtis causa controd. s. BERG. Electa Discept. Forenssippi. P. R. p. II. N. .. Nec contrariae sententiae est subscribendum sequando ad Juris Saxonici Placita respicimus, licet enim hoc Jure videatur statuendum Falcidiae detractionem non tueri locum, quippe P. s. Const. Eleae Sax. I. sancitum, Falcidiam exulare debere in donatione mortis causa, conceptis tamen verbis de Donatione mortis causa omnium bonorum haec Co stitutio tantummodo agit.

g. XVIII.

Hanc quoque quaestionem enodare volupe est, quando maritus uxorem suam in dimidiam recepit investituram, decedit vero intestatus, num siI- perstes eonjux omnem partem praedii sibi vindicare possit exclusis legitimis haeredibus λ quod utique negandum, argumento Cons. Eleg So. a. P. I. Rationes hujus sententiae hae sunt: Uxor, tanquam

19쪽

bus se deest locus legi caducariae, in Contractibus

non expectatur voluntas socii l. M. f. de conreali emi. U E V U S denre accrescendi. Donatio momtis causa vero non nisi quoad effectum legatis aequia parata est, & hoc respectu ultima voluntas nunc patur L. in. C. de Donationibus mortis cau 1 vero cauissa & sorma investigetur, ad contractuum indolem propius accedit, peragitur enim consensu duorum,& sic intercedit mutua conventio. l. II. U. d. donat. mort caus vid. SCHILT- M. ad Panae Φ. f.M.

Firmata itaque hypothesi, investituram nostram donationem mortis causa referre, sequitur exinde ulterius, uxore, quam maritu in dimidiam investit ram recepit decedente & stiperstite marito, evanescere prorsus donationem in uxorem collatam, VO-lantas enim deficere censetur, adeoque Omnis donatio pro extincta habenda, r. Insi de donat. la .de donat. mortis caus quare haeredes Conjugis defunctae ad fructum hujus investiturae frustra adspirant. Finge igitur a superstite Conjuge integras aedes, quarum dimia diam investituram consecuta erat uxor, Vel alienari vel oppignorari, haeredes demortuae uxoris irrito conatu id impedire allaborabund, in quam sentemtiam responderunt Scab. Lips M. Oct. I 79s ad Requic

SEARCH

MENU NAVIGATION