Commentariorum Chotinensis belli libri tres. Auctore Iacobo Sobieski, in ea expeditione ex ordine equestri comissario, post vero Castellano Cracoviensi. Opus posthumus

발행: 1646년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

211쪽

196 BELLI CH ΟΤINENSIS,

perventum est. SEoldrscius vero Praepositus Gnesnensis Leopoli Regem repererat, qui Minoris Poloniae Palatinatibus collectis , expeditionis generalis residuum prae. ταπαυ- stolabatur. Magnam Russire provinciis ad

rbum is tempestIVum adVentum remoram Tartari in s ρ attulerant, quorum ferocia fumantes pagi

edebant se & in ipsius Sigismundi iter peragentis conspectum.Nuradinus enim Chami frater ultimus , positis suis stativis in Κοχloviensibus , & fundi TlocZoviensis,Zboroviensibus ac Iarcaeoviensibus campis, in Rustiae, Vothyniae & BelZensem te ras , severissimas fecerat excursiones , villis& oppidis incendio undique consumptiS,abam equorum ac pecudum opima praeda, abducta inservitutem tanta rusticorum utriusque sexus multitudine , in vincula conjectis ex nobilitate plurimis , mancipiorum Polonorum gemitu Turcarum castra impleVerat. Restauratum cum Osmano foedus iniquius se ferre Rex ideo forth simulabat, ut hoc apud Turcas rumore , nominis , & ad

212쪽

id bellum adventus sui, expeditionisque Regni famam augeret. Quoὰ minimb sine, dubio hostes in stabiliendis pactis permo verat , dum iis captivi ipsi inauditum hactenus universae Poloniae apparatum de- nunciarent. Caeteri Polonorum status , &privati tam summorum , quam infimorum lares, ingenti laetitia desideratissimum pacis nuncium exceperunt. Ac Gregorius X VPontifex Maximus , VI Idus Octobris, quibus Osmanus opprobrio suo satiatus recessit, festum hunc & publicis supplicationibus sacrum diem toti Poloniae Regno

indixit. Tu igitur , o Patria mea charissima , humiliter prostrata , Venerare Statorem , Liberatorem ac Conservatorem DE v Metuum , qui te , deficientibus humanis consiliis , nutantibus omnium animis , Orbό- que terrarum stupente , dextera Excelsi ab extremo interitu Vindicavit , desperatam tibi salutem restituit, & aversa clade , insigni triumpho Sarmaticam gentem orna-

.vit. DOMIN vs N OMEN EI EST.

213쪽

19s BELLI CHOΤINENSIS, LIB. III.

Quare supplex largitorem omnium bonorum , ad Thronum ejus procidens , Votis onera , ut in nominis sui GLORIAM, rerum eo bello gestarum felicem memoriam, Legum & Libertatum intactam basin conservet , totque collatis beneficiis addat perpetuitatem.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION