Series Augustorum, Augustarum, Caesarum, et Tyrannorum omnium, tam in Oriente, quam in Occidente, A C.I. Caesare ad Leopoldum. Cum eorundem imaginibus ex optimorum numismatum fide ad vivum expressis. Auctore Laurentio Patarol

발행: 1702년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

tiei VI Imp. germanus frater e Sicilia in Germaniam eum

Friderico nepote suo puerulo reversus electus est ab Elect rum quibusdam Imperator A. II97. Princeps animo lenis, juxta Vesperg. mente mitis, eloquio affabilis , erga homines benignus, iam

Iussatis, O discretus . Hanc electionem aliis improbantibus ren*inciatus est contra ipsum Bereidus Laringiae Dux, qui disgnitatem repudiasse sertur , & fidem Philippo cessisse . Statim igitur ab aemulis Philippi translatum imperium est ad Ottonem Saxoniae Ducem ; inde inter eosdem atrox bellum , quod usque ad Philippi mortem protramim est. Variant hic Seriptores, tradentibus aliis , post novennale bellum paceminitam hac conditione , ut Philippi filiam otio acciperet in uxorem , interimque de imperio cedens tantum post soceri obitum imperaret ; aliis vero cum Ol. de S. Blas qui iis temporibus floruit , cuique idcirco major habenda fides , amrmantibus conditiones pacis 1 Philippo quidem otioni exhibitas fuisse, sed ab eodem repulsas, conjugiumque hujus cum illius filia post ejusdem obitum contigisse. Quidquid sit autem de hoc certa est , Philippum A. rao8 Bambergae, dum in cubiculo post venae sectionem cubat, ab Ottone Palatino de V Diel spach ad colloquium ingresso confossum fuisse pugione que

sub veste abditum detulerat A. imo. circiter I ' causaque ad ditur in Chron. Aug., quod ipsius filiam , cui conjugium suum pollicitus fuerat, ducere recusaverat . Ot.de S. Blas captain. Fragm.HM. GM r. ia G.Stad.

Irena Alexit Imperatoris Graeci filia Philippi uxor. Desponsata prius suerat Guillelmo Tancredi Siciliae Regis filio. Genuit Κunegundam, Ethissam, Μariam,& Beatricem. Ipsa post

occisum maritum dolore contabuit. Ot.cit. c I.Peucer. Dem.

I.7. Vrsperg. vocat Erinam.

192쪽

e II. .

OTTO IV Henriei Leonis Bavariae ac Saxoniae Dua

cis filius contra Philippum electus , ut di stum est , eodem mortuo A. Im8 tenuit Imperium, & seque ii anno Romae coronam accepit ab Innocentio III. Pontifice. Animum convertit statim ad sibi vindicandas plores ex Italicis regionibus , ex iis quoque quae Pontificii juris essent ; quocirca eumdem Pontifex per Legatos admonuit , ut ab incaepto desisteret . Sed obtemperare respuens anath mate percussias est ; ideoque plures etiam e Germaniae proceribus ab eodem sunt alienati . Ipse vero cum Ioanne Angliae Rege , cum Rainaldo Poloniae , ac Ferdinando Flandriae Ducibus inito faedere bellum contra aemulos expedivit , qui Fri-dericum ΙΙ Henrici VI Imp. filium ex hortatu Pontificis ΙωPeratorem jam salutaverant, quem sociis armis fovebat etiam Philippus Augustus Rex Galliarum . Cum his otio Congressus ad Bovinas prope Tornacum A. I2I4 ingenti suorum caede victus est . Α suis inde derelictus , quibus exhaustus in Saxoniam fugit Imperio privatus ; obiitque Brunsvigaes alii dicunt in eastro Harstersburg in A. IaI8; cum imperium a morte Philippi per annos circuer sex tenuisset. Ol. de S Blas ς ω, ,e. usque ad . Fragm. Hist. Chron. Colmar. Godef. Affert. Stad. Peucer. Vesperg. Μaria Brabantiae Ducis filia Ottonis prima uxor ob consanguinitatem repudiata est . V olla. Lox in Gen.Duo Brab. I. 3.

193쪽

Beatrix Philippi , de quo jam supra filia , secunda uxor .

ALEXIUS IV Isaaei Angeli filius , deratis ex

pulso patruo ejusdem Λlexio, orientis imperium o, tinuit A. Img. Patrem ab eodem Alexio excaecatum.& in carcerem trusum inde extraxit, sibique collegam factum rursum gubernaculis admovit . orta vero seditione inter Graecos ac Latinos , multisque ad Imperium aspirantibus, quos inter Nicolaus Canabus, & Alexius Ducas, ab hoc sibi familiarissimo captus est , & inter vincula strangulatus, cum bis prilis frustra venenum fraude ejusdem proditoris hausisset . Imperavit Μenses s. t Cison. Graeca et habet men se ro inchoato . Vicet. in Alex. Acrop. C. 3. Bonae Dec. a. Lib. 6.

etiam Morculpbus, & Murtillus, ita cognominatus a conjunctis , & eminentibus superciliis , Graecorum factione cum Latinis dissidentium promotus imperium occupavit eodem anno Iao3 , sublato Alexio , cujus fuisse patruelis legitur apud Ioelem . Homo ingenii subdoli , ae libidini deditissimus . Sceleris autem conscientia tactus , ideoque sibi a Latinis timens fugit in Peloponnesum. Ibi captus, & ad urbem ductus excaecatus est, inde ex alta columna preceps datus, & discerptus; imp. mense 3. in Muraetus.

ω Balae Acrop. c. 3.

BALDUINUs Flandrie mes ex sideratorum omnium

consensu Orientis Imperator creatus est occiso Μurt-Zufio A. Ia ,utque Venetis quoque aliquid de Imperii communione contingeret in Patriarcham Constantinopolitanum electus est Thomas Maurocenus , Duxque venetiarum De potae dignitate juxta .Hcrop. donatus. Μovit contra Ioa nem Μysorum Ducem, a quo per insidias est captus, ipsiusque jussit post multum temporis amputatis manibus , & cruribus in vallem quamdam projectus, ubi volucrum cibus inselieite

194쪽

oeeubuit cet.in salae Aerop. e. 8.BlonLDec. s. Imperavit anno tantum juxta plerosque. Novcl. Hoc a, Gen. 41, quinque imperii annos eidem assignat.

HENRICus Balduini frater suceessit eidem A. Iaos,

aut Iaos juxta alios . Princeps prudentissimus, &tum domi, tum foris gerendis rebus apti ssimus; sed perpetuis Barbarorum incursionibus exagitatus. Imperium tamen sortiter non modo tutatus est , sed & auxit . Obiit subito fato Λ. imp. II. Munster. Bond. h. cit. Peucer. I. . cuspim

tonem, ut diximus , Imperator electus anno circiter I 2Ia , eodem profligato Λ. I 2I4 Imperio solus potiri caepit coronamque auream accepit ab Honorio ΙΙΙ- Pontifice A. juxta plerosque Iam. Princeps magnis atque vi tutibus, ac vitiis imbutus literatos lavit , liberalitatem exedi euit , bellica virtute claruit , sed immodicae suit libidinis, crindelitatis, impietatis, ac violentiae in Pontifices . Ab iisdem quinquies excommunicatum fuisse tradunt auctores . Primo ab eodem Honorio,quod Episcopos quosdam varie vexasset, &de sedibus expulisset . Secundo a Gregorio ΙX quod expeditionem in Palaestinam, quam pollicitus fuerat, non suscepisset . Hanc ipse vero postea simulate absolvit , sed pace cum Sul-

195쪽

Sullano parum honeste saeta brevi reversus est . Tertio ab eodem ob immanissimas strages quibus Lombardiam , aliasque Italiae Regiones devastavit, incendit, ac paene deformavit . Quarto ab Innocentio IV , quod in impietate adhuc sua per . severans Ecclesiae bona sibi usurparet. Quinto ab eodem,quod ad Lugdunense Concilium pergere reculavit : Neque sollim excommunicatus, sed imperio indignus judicatus ab eodem dejectus Λ. I 24s. Fridericus posthaec Italiam varie turbavit , & Parmam obsedit, a qua ingenti clade repulsus est . Cum , suis autem paulatim relinqueretur in Siciliam se recepit , Obiitque A. Iaso in Arce quadam Apuliae, quae Florentina dicebatur , vel a Dianfredo notho suo suffocatus , ut plerique scribunt; vel, ut alii , gravi correptus morbo ; vel ex Ven no, ut legitur in Chron. Q. , ubi quoque sub Α. I 232 traditur ipsum Venetias invisisse. AH.Staden. quem sequitur Egnatius, mortuum ipsum ait Panormi . Obiit A. aet. 37, imp. 33. si numeremus usque ad annum quo depositus est per Pontificem. Fundavit Accademias Viennensem, & Neapolitanam; item Bononiensem juxta Egnatium Patavium transtulit, Bononiensibus iratus quod statim imperata non fecissent . Fragm. Hist. ron. Mari Godmr. U.Stad. Chron. U. Seon. I6. i c. Boud. Dec. a. l. 6, D' 7. Vrsperg. Constantia Arragoniae Regina Blondus D. a. l.7, ait Castellaeὶ Friderici prima uxor. Natus ex hac Henricus , qui a Patre Caesar laetus, cum Imperium a Tectaret, jussu ejusdem missus est in Apuliam in carcerem, ubi obiit . Fragm. Hist. Atustr.

Iole, sive Iolanta Ioannis de Bregna Hierosolymitani Regis filia secunda uxor . Haec marito dotis nomine titulum Hierosolymitani Regis detulit, quod deinceps Siciliae Reges

tenuere. Genuit Conradum, qui, cum in Apulia esset, arte Μansredi, qui & patrem Fridericum interemerat , venenato clystere sublatus est A. Iasa, seu Ias secundlim alios. Fragm. His. Genebr. 4. sub A. I 2Is. Μeehitidis Ioannis Angliae Regis filia tertia uxor. Genuit Henricum Iuniorem, & Constantiam. Chron. E luvag.sub An. I 233. Seon. LII. vocat ipsam Isabellam . Tres hasce Friderico uxores auctores omnes unanimiter attribuunt , & quidem apud veteres historicos harum tantum

196쪽

mentionem seri videre est . Recentiores autem tres alias eidem assignant ; nimirum Rutinam filiam otionis Comitis Bavarici in V Uolffershaussen ; Isabellam Ludovici Bavariae Ducis filiam, ex qua nata Agnes, seu Μargareta & Agnetem otionis Meraniae & Istriae Μarchionis filiam . Hanc ab e dem utpotε consanguineo repudiatam Virico Carinthiae Duel nupsisse serunt . Sed Chron. Aug. sub A. Ia36. videtur ipsam assignare Friderico Austriae Duci, qui iis temporibus floruit . Teucer. l. 3. Cuspin. Praeter uxores jam relatas plures habuit concubinas , inter quas maxime celebratur Blanca Μontisserrati Μarchio. nissa , ex qua nati Μaniredus, Enetus, & Fridericus. Pe

PETRUS Curtiniaeus Comes Antisiodorensis uxorio

nomine Imperium orientis adeptus est A. IIII , e demoueanno ab Honorio III Pontifice imperii coronam accepit . In reditu frustra tentata Diracchio , uam Theodorus Lascari tuebatur , dum , accepta ab einem prius securitatis fide , ad Μacedoniae urbes pergit , irsus Theodori insidiis captus est , & ad eumdem ductus , obtruncatusque biennio post in carcere . Imperavit Annotantlim . Blona. D. 2. L. 7. Munster. Genebr. Plat. in Honor. III. 'in. Tolanta , seu Iolanta Henrici Imperatoris Constantinopolitani filia Petri uxor. Nicepb.Greg. l. . Auct. citati.

ROBERTUS Petri filius ex Tolanta matris opera ad

imperium vocatus este Galliis A. I 2I8. Veneti nominis adeo studiosus Risse sertur , ut Marinum Michaelem Constantinopolis Praetorem Imperii consortem appellaret. Obiit in Acha, dum Roma revertitur Α.imp. Circiter II. Blonotao.cit. Egnat. ι rada. Cuspin. BAL-

197쪽

BALDUINIIS II Roberti filius , seu stater utrum

que ab auctoribus tradi notat Nauclerus Vol. 2. Gen. a.

Roberto successor debebatur Α. Iaa; ; sed cum ipse in

uxorem ducere meditaretur filiam Imperatoris Exagonarum ad mare Ponticum, Latini matrimonium hoc suspicientes eidem adversati sunt ; immo Balduini aetatem causati Ioannem de Bregna , qui Regis Hierosolymorum nomen serebat ex Italia accersivere , ut res interim tutoris loco administraret ; post cujus mortem Balduinus imperio libere potiretur . Contigit autem ejusdem Ioannis mors An. I 237 , aliis I o. Tunc igitur Balduinus Imperium gerere caepit, quod plurimis ac difficillimis bellis adverssis Principes Graecos sibi illud vindicantes tutatus est , auxilio praecipue Venetorum , qui Imperatori pecunia , militibus , valida classe praesto semper fuere . Ingressis autem urbem Graenis subdole per soramen quoddam murorum Duce Μichae-le Palaeologo sugere Balduinus compulsus est Ann. Imp. a Roberti morte 32. Ita orientis Imperium ad Graecos rediit, postquam ipsum Latini per Annos 16 circiter tenuissent.

ceph. Greg. 4. Acrop. c. 87, ι . Blo d. D. 2, t. 7. Strata. Munster. Sabellic. D. I. LIO.Μartha Ioannis de Bregna filia Balduini uxor . Auctores eii. Α Blando nominatur Philippus ejusdem filius, quem Pater tradidit mercatoribus Burgensibus pignus aeris .alieni contracti; quem ipsi postea Venetias duxere . Μeminit hujus &

Dum orientalis Imperii sedem Latini obtinerent, Gradicorum principes , quos Constantinopoli iidem exput rant varia sibi Regna per ejusdem Imperii regiones constituerunt . Nam David , & Λlexius Comneni Trapezuntinum Regnum posuere in Ponto ; Theodorus Angelus Thessalonicae Regnum itidem ; Theodorus vero Lascari Nicaeae in Bithynia Imperii quamdam imaginem sibi landavit An. Im4: Obiitque An. imp. I 8. Successit ipsi ab eodem

electus Ioannes Ducas cognomento Balatetes , seu Vata-

eius , & Diplobatassus Λnno Iaaa ; qui auxit imperium . obiit

198쪽

obiit A. imp. 33. Hunc excepit Theodorus Ducas filius An. Iasue , qui visa solis eclypsi in monasterium dicitur se clausis se , A. imp. 4. Successit eidem Ioannes filius A. Iauest ; sed A. imp. I. Chron.Graeca habet mense ) depositus est,& relegatus, ad Constantinopolitanum Imperium assiumpto Michaeleri leologo, de quo infra. Acrop.Duc. c. a. Interea in occidente fluctuabat imperium nulli secure innixum . Quocirca contigit interregnum ab A. 1243, quo depositus est Fridericus, ad A. 1273, quo electus Rudolphus . Dein gustaverunt interim illud Henricus, Guillelmus, Richardus, ct Alphonis.Ipsos nonnulli inter Imperatores recensent; nos cum plerisque sentientes non item , sed seorsim ab Imperato rum numero reseremus. Adnotandum est, 1 Christiano Μatthhe in Imperatorum albo reponi etiam Conradum Friderici ex Iola filium, nomine Conradi IV ; quem sibi Pater consoristem dominationis elegerat Vormatiae sub An. I 23s ; sed Α ctor citatus de more quovis modo electos inter Imperatores

enumerat.

Henricus Thuringiae, & Hassiae Landgravius, exautorato Friderico electus est eodem A. 1243 Imperator apud Herbipolim. Movit contra ipsum Conradus Friderici filius; dumque Vlmam Henricus obsidet sagitta ictus est , indeque reversus obiit ex vulnere; Λn. ab electione sua circiter a. Fragm. Hi

Guillelmus Brabantiae, sive Hollandis Comes , Florentiiae Mechii ldis filius, electus est Coloniat, annuente Pontimce , post Henricum A. I 247 , aut Ia48. Contra hunc quo que missus est 1 patre Conradus; & varie pugnatum . Rebellantibus Frisiis occurrens , dum contra ipsos pugnat in cidit eum equo in glaciem , e qua cum subsilire non posset jaculis est consectus A. imp. circiter st. Fragm. Hi . AB. Stad

Eligabetha otionis Brunsvicensis Ducis filia Guillelmi uxor. Genuit Florentium, & Matricem. Peucen lib. s. Christ.

Richardus Cornubiae Comes , Henrici III Angliae Regis frater post Guillelmum a Principibus plerisque Imperator electus est A. I 237. Cum autem , electo ab aliis Λlphonso , parum firme consistere se posse cerneret in Λngliam rediit

199쪽

Α. raso. Obiit ibidem A. I 27 I ad Levi sum maritimum oppidum , dum fortiter Fratris c uiam tuetur adversus Proceres Regni; alii stribunt , ipsum in ea pugna captum fuisse una cum nepote , & aliis. Cbron. V. sub M. Ia37. Fragm. Hi . Po- M. Verg. L. IS Non omittendum , Richardum hunc ab Alb. Argenti nisi poni ante supradictum Henricum, ipsiusque Historiam aliter tradi. Alphon sus Castellae Rex Ferdinandi III Hispaniarum Regis filius ex Beatrice eodem A. Ias7 1 Richardi annulis electus est Imperator. Prineeps excelsi ingenii, & eximiae literaturae , Λstronomiae periti stimus, dictusque est Sapiens cognomento . Cum vero undique imminentia bella conspiceret , sponte cessit imperio, & in Hispaniam suam se recepit. Audi to autem, Richardum quoque aemulum e Germania recessi sese, spe imperium acquirendi rursum exarsit; sed cum adhuc omnia inquieta essent, electusque fuisset inde Rudolphus , in Hispaniam denuo reversus est , nec multo post obiit Hispali

ex maerore, cum Imperatoris nomen per annos circiter Io tenuisset . Chron. U. sub A. IaS7. inviter. La. in g. in . spin. Murc. c. 36.

Violanta Iaeobi Arragoniae Regis filia Alphonsi uxor. Genuit Ferdinandum, Sanctium, Ioannem, Ferenguellam , Cuspiniano Berenguellam, Leonoram , & Beatricem , Munster.

MiCHAEL VIII Pallologus familiam hane e Viis

terbio genus duxisse tradit Volater. L. 23. Cona stantinopoli potitus , & Balduino cum Francissusato , Orientis imperium veteremque sedem Graecis restituti Α. IaisI. Cbron. sug. hoc ponit sub A. Iaro. Ad Concilium Lugdunense perrexit , confirmatusque est Pontifice Gregorio X. A. 127o. Cum venetis saepe pugnavit infelici plerumque marte ; profligatu sque omnino fuisset , nisi ipsum Genuenses auxiliis ingentibus iuvissent . In Asia non mediocrem imperii partem amisit, Turcis undique ingruentibus . Obiit prope Lysimachiam cordis morbo correptus A. imp. 22. Chron. Graeca habet quasi 24 ; serturque sepulturae honore caruisse irritatis Graecis quod cum Roma

200쪽

no Pontifice convenerat sine eorumdem assensu, Iegesque acceperat in Graecarum Ecclesiarum detrimentum . Acrop. c. 87,one. Nicepb. Greg. L4, is s. Volateri l. 23. Theodora Μtehaelis uxor . Genuit Andronicum , O .stantinum , & Eudociam . Rcepsi Greg. Lib. 6, Cap. I, 7,

iisse Κiburgensis Imperator tandem , post longum interregnum, creatus est A. I 273. Μajores hujus ex Aventino Romae oriundos tradit Alciatus . Princeps summis virtutibus ornatus, comitate praesertim, ac parsimonia ; bellicisque virtutibus aeque clarus. Italiam numquam ingredi voluit praeteritorum Caesarum infortuniis admonitus. Plura vero in Germania sua bella gessit, in quibus, virtute summa &felicitate suffragantibus, tot sere victorias retulit , quot praestia commisit. Octacarum, sive Utaccerum, Bohemiae Regem 1 osi parere recusantem fudit, supplicemque factum mox recepit ingratiam . Hic autem cum in fide non persisteret; immo A IVI , sea 1278 magno cum exercitu Imperatorem lacessiret, commisso praelio anno sequenti in campo qui dicitur Hi-Zerspsug prope Viennam captus est , & 1 gregario quodam milite occisus . Alia insuper bella gessit cum Helveticis, &Burgundis , quae seliciter ipsi cessiere . Austriam Alberto se

SEARCH

MENU NAVIGATION