Series Augustorum, Augustarum, Caesarum, et Tyrannorum omnium, tam in Oriente, quam in Occidente, A C.I. Caesare ad Leopoldum. Cum eorundem imaginibus ex optimorum numismatum fide ad vivum expressis. Auctore Laurentio Patarol

발행: 1702년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

hrdi asique suaderet I ' ipsum praeterea per internuneios imperii consortem , generumque offerens Vitellio . Sed , cum hujus copiae nimis πpropinquarent , ad arma ventum est , terque Otto per duces vicit ; nimirum apud Alpes, circa Placentiam , ct ad AEdem Castoris . Novissimo autem praelio apud Bebriacum Cremonensium oppidum a Vitellianis fraude victus , taedio inde civilis belli , & ne sibi tanto civἱum saninguine ac periculo imperium tueretur , pugione se transfixit , Λ. aet. 38. imp. die st . maximo cum dolore militum , quorum multi sibi vim intulere, & ad internecionem invicem concurrere . Tac. rast. l. I, is a. Suet in OL

NLUS VITELLIUS Lueti Vitellii , & Sextiliae m

lius , Romano genere nobilissimus a Germanico exeriscitu prope Coloniam salutatus est Imperator vivente adhuc Galba. Enormis proceritatis fuit, & immodicae gulae , crudelis praeterea, & vanus ; seque talem in itinere praecipue praebuit e Galliis Romam versus, quod triumphantium more per civitates omnes consecit . Deficientibus ad Vespasianum legionibus Maesarum , & Pannoniae , item I datae , ac Syriae tractus est in Forum religatis post terga manibus, ct iniecto cervicibus laqueo; tandemque apud Gemonias minutissimis ictibus excarnificatus est , inde unco raptus &proiectus in Tyberim, Λ. aet. 37, imp. m. Io circiter . Suet. in

Petronia Consularis viri filia Vitellii prima uxor .

Genuit Petronianum altero captum Oculo . Sueton. cap. 6.

52쪽

Galeria Fundana Praetorio patre nata secunda uxor. Ex haenati sunt utriusque sexus liberi , inter quos nustulus titubantia oris prope mutus, ct elinguis. Sist. c. o. T.

FLAVIus VESPASIANus e Gente Flavia obseura

potius ex oppido Reatino, Titi Flavii Sabini, & Vesepasiae Polae filius ab exercitu Syriaco , cujus erat rector, Imperator dictus est, dum otio, & Vitellius de imperio decertarent , Λ. 69. Fuit mirae sobrietatis, urbanitatis , moderationis , & effusi in literas studii; avaritiae tamen labenotatus. Iudaeam omnem praeter Ierosolymam , ct unum aut alterum oppidum subegit . Obiit stans inter manus sublevamtium e profluvio ventris in Campania , Ann. - ω, imp. IO. Tae. Hist. l. a. Suet. in Veis. Flavia Domitilla , seu Domie illa Statilii Capellae Romani Equitis filia Vespasiani uxor . Genuit Titum, Domitianum,& Domitillam. Suet. c. 3. Iulius Sabinus principatum gerens in Lingonibus separatim magnum exercitum comparavit , fuitque Caesar cognominatus, quod se Iulio Caesare prognatum diceret. Λ Cereale multis praeliis victus est ; post quae in sepulchrum quod ruri' habebat ingressus ibi novem annos delituit; credentibus interim omnibus ipsum mortuum. X hic in Vespas

53쪽

TIUS VESPASIANUS patri Reeessit in imperio

Λ. 79; ipsumque optime administravit . Fuit enim affabilis, clemens, liberalis, Omniumque sere virtvitum professione adeo clarus , ut humani generis deliciae nuncuparetur . Bellum Iudaicum a Patre jam susceptum, capta Urbe Ierosolyma , consummavit . Obiit in eadem villa, in qua pater, seu ex febri, seu ex Veneno , A. aet. ΑΣ, imp. 2.

Suet. in Tito. a

Arricidia TertullaTertulli Romani multis filia Titi prima

uxor. ibid. C. q.

Μartia Furnilla splendido genere orta secunda uxor. Suscepta filia divortium fecit. ibid. Iulia Titi, & Μartit Furnilis filia. mpsit prius F. Sabino; inde a patruo suo Domitiano corrupta est, ct ardenter, palam que amata. Hic is in Domit. G adi

54쪽

FLAVIUS D ITIANUs 1 fratre sueresses imperii

designatus, eodem mortuo confirmatus est , Α. 8I. Primis imperii mensibus morum suorum resormationi studere videbatur, &miscere vitiis virtutes ; mox ve ro vitiorum omnium , Qvitiae praesertim, & rapacitatis experimenta publicavit . Expeditiones non semel suscepit ; adversus Dalmatas , Cattos, & Dacos , 1 quorum Rege Dece balo annuo tributo pacem emit . Licet autem victo similis reverti coactus suerit , triumphavit tamen , & Germanici , ac Daciei cognomen assumpsit . Trucidatus est in cubiculo suo, facta libertorum, & amicorum conspiratione , principe Stephano , consciaque uxore Domitia , Λ. adit. 4s, imp s Suet. in Domit. Domitia Longina Domitiani uxor . Hanc ipse priori marito L. AElio Lamiae rapuit . Unicum genuit filium, qui obiit insantulus, & consecratus est. Μox, cum arderet amore Pa . ridis , repudiata est; sed intra breve tempus resumpta, coni

ge impatiente dissidii . ibiae C. I, , 3.

55쪽

N BRVA COCCEIUs nobili genere ex oppIdo Nar

niensi natus ab interfectoribus Domitiani Imperator salutatus est A. 96. Princeps omnino laudabilis , α pacis artibus insignis . Cum vero propter senium stinrε despiseretur Trajanum adoptavit. Obiit stomaehi dolore correptus A. ael. 66. imp. I. cum dimidio circiter . M u. iis Hema. Sex. . An Via.

m ea, e Sevillata Veis, Nervamis quo suerat adoptatus,

56쪽

excepit A.98. Imperium tanta vinutum omnium professione administravit,ut inde optimi cognomen obtinuerit. Gemanos repressit, Daeosque non semel vicit i eontra quos, ut eommo dius bellum gerere posset , celebrem illum Danubii pontem extruxit. Armenios quoque . Parthos, ct Iudam profligavit a Indeque Germanicus, Parthicus, Daeicus nominatus est, ut patet ex nummis . In Italiam ex Λsia dum reverti parat obite apta Selinuntem Ciliciae, qui urbs ab eodem majanopolis postea dicta est ; Α, aet. 64. imp.a cum dimidio. x hic in Traia. plotina Traian; uxor,optima Imperatrix. ibid. sex. dur.VULis Constantio voeat ipsam pompeam Plot; nam. Marciana vajani soror , spectatae moderationis matrona . Constat ex Areu triumphali Anconitano, teste Oceane. Matidia Marcianae filia , intet sabinae, de qua infra . Parn in Hadri

tiae Paulinae filius, gente Hispanus, Romae tamen natus Plotinς opera vanni mentitus ad tionem sest Λ. II7. exque Asia reversus Traia imperium assecutus est Λ

57쪽

quem eomitatus suerat, cineres urna aurea clausas triumphati curru Romam invexit . Imperator humanitate, memoria,

3ngenio praestantissimus , amore ac studio erga Rempublicam ο neomparabilis ; non tamen sine aliquo Vitio , utpose truc Ientia quandoque , ac invidia . Iudaeos tumultuantes repressit ; urbemque Ierosolymam aEliam Capitolinam nomin vit . Provincias paene omnes imperii incredibili laborum tolerantia peragravit; murumque illum celebrem in Britannia mirae longitudinis perduxit . Obiit ex hydrope apud Bajas , Λ adit. 62, imp. 2I. mphic Spart. in HadriSabina Μatidiae filia non desunt tamen qui sororem dicant Hadriani uxor . Cum hac saepius divortium facere cogitavit quod esset sterilis . Inde vero in suspicionem adu, terii cum Suetonio Iapsam servilibus paene injuriis affectam ad mortem compulit Voluntariam . Spart. ibid. Sex. Aur.

nobili familia ortus ex Etruria, ab Hadriano Caesar est factus, & in successorem suum adoptatus . Vir honestis moribus , sed valetudine admodum infirma . Obiit per somnum post epotum pharmacum , nondum anno adoptionis expleto.

Antinous e Claudiopoli Bithiniae urbe juvenis Hadriano carissimus . Dum Nilum cum Imperatore navigaret navi ex cidit , & submersus est ; summo cum ejusdem maerore , qui ipsum Statua , Templo , Ludis honoravit. Sex. . r. missi Spart. X diu in Hadr.

XVI.

58쪽

XULANTONINUS PIUS , qui & Titus Aurelius Fulvius

Bojonius dicebatur, Titi Aurelii Fulvii, & Arriς Fad illae filius, paternum genus trahens e Nemauso, HOdriano a quo fuerat adoptatus successit A. I 38. Primeeps, tum moribus, tum optimis artibus praeclarissimus , mira praecipue pietate, tam in Rempublicam, quam in Cives; unde& Pii cognomentum obtinuit. Paci, quam bellis addictior domi conladit, bellaque in Britannos, Μauros, Germanos, Da- eos, Iudams, Graecos, Alanos per Legatos feliciter administravit. Obiit Princeps omnibus amatus apud Lorios Ia milliarisbus a b urbe, morte suavissima, veluti per somnum; A. aet. 7a , imp. 23 cum dimidio. Jul Capiton in Anton. Faustina Annii Veri filia Antonini uxor. Fimina malae somae . Obiit anno tertio imperii ejusdem Antonini. ibid.Μarcus Annius Galerius Antoninus Antonini, & Faustinae filius. Creditur infans admodum mortuus esse . Praeter hunc alterum quoque marem , duasque faeminas Antoninus susempit. ibid.

59쪽

Ueri, & Domitiae Calvillae filius ab Antonino jussu Hadriani adoptatus eidem sustectus est Λ. Iox. Collegam sibi statim ex justi ejusdem adscivit Lucium Verum . Honestate vitae Imperatores omnes sere sum gressus est ; studiisque supra modum addictus fuit, inter cael in Philo hiς , quare Philosophus dictus . Parthos, Britan mos , Cattos, Marcomannos vicit; adversus qtios precipue bellaturus , cum desecisset aerarium, ornamentorum imperialium auctionem in Foro Traiani fecit, Vendiditque omnia, tum P Iatii, tum suimet ipsius mobilia , ne extra ordinem quidquam ii Provinciis exigeret . Obiit apud Vendo nam , qui nunc Vienna; A. aet. 39, imp. Ist. Capitol. in Anton. Phil. Faustina Iunior Λntonini Pii, & Senioris Faustini filia M. Aurelii uxor . Fgmina adulteriis infamis; que maritus tamen dissimulavit semper . Obiit ex podagra ad radices montis Tauri. ibid. Annius i by Coosib

60쪽

Annius Verus Μ. Aurelii,&Faustiae filius. Obiit septennis execto sub aure tubere . Nati sunt Aurelio alii quoque filii , e quibus nominantur Commodus , Lucilla, & Fadilla.

ibid. Herod. L. a.

LUCIUS VERUS .Elii Caesaris filius 1 Μ. Aurelio , ut

diximus,adoptatus est,& cum eodem imperavit Princeps luxuriet deditus, flavsque suae come cultor seudiosissimus . AΜ. Aurelio ad bellum Parthicum missius illud idem ipse per Legatos gessit, deliciis Asis nimium captus . obiit amplainxia correptus in expeditione contra Germanos dum in lecti- ea gestaretur, inter Altinum, & Concordiam, Λ. aet. 4 , imp. II, Capitol. in Vero. . Lueilla M. Aurelii , & Faustinae filia L. VerI uxor , quo mortuo nupsit Pompejano . Foemina impudica ; a fratre suo Commodo in exilium misIa est; inde occisa. ibid. Avidius Cassius ex antiqua Cassiorum familia , Μ. Aurelio in expiditione Germania Occupato, in oriente rebellavit, seque Imperatorem jussit appellari. Vir, tum vitiis, tum virtutibus, illa etenim istis miscuit , non mediocris ; militaris disciplinae insuper tenacissimus . Dum movit contra Auressum interfectus est consensu omnium , exceptis Antiochensibus , Imperatore ipsius mortem aegre serente, cum eidem parere statuis Iet. Huic Gal. in Avid. Cas.

XVIII.

Faustinς filius patri successit A. xM. Princeps obse nitatibus , scurrilitate , aliisque vitiis inquinatissimus . Per Legatos vicit Britannos , ct Parthos, sibique sta' D a tim

SEARCH

MENU NAVIGATION