장음표시 사용
1쪽
6쪽
sedulo castigata. Aecedunt Norag, cum V AR1AR. LEcrio Nuri Libito,
quorum primus omnes Voces TI ULLIANAsea Dctitur c Io Io De VIII.
8쪽
On morabor tua tempora longo sermone , mi Lector: nec tamen insalutatum te praeterire est animus. Tibullum tibi sisto, poetam & nobilem & ven stum, & oris vere Romani, anXia cura studioque acri a me expolitum. C
jus rei quum spem secissem in nuperis Propertianis, non destitit ex eo tempore David Hooraratanus, Vir doctis simus, & poeticae facundiae gloria florentissimus, quotidianis me hortatibus admonere, datam quodammodo fidem ut liberarem; otio me abundare, neque iis a Lliis destitui, quae ad hunc laborem feliciter perficiendum necessaria putarentur. Parui amico recte monenti,& vocatis siri signa copiolis operi me adcingere coepi. Neque erant nulla in mundo, quae salebrosum iter emollirent : nam & interpretes poetae omnes evolveram; &si quid in aliis scriptis suis, vel inlustrandis vel emendandis his carminibus, salutiferae opis adtulissent viri alii eruditi, haud indiligenter sua quodque sede enotaveram. Tres quoque libros possidebam manu eXaratos; nec non varias lectiones ex codicibus Romanis a Justo Lipsio conlectas , & manu Jani Domae patris descriptas ad marginem editionis Plantinianae A. I 169. quem mihi libellum dono olim dedit Caspar Brantius, vir doctus, &
9쪽
probus ac pius. Accedebat prim s editio, Venetiis
Procurata A. I 47S. Nec parum profuerant variantis
scripturae excerpta, praecipue ab Achille Statio &Jano Gebhardo prodita. Sed plura & majora nobis suppeditavit amicorum propensa benignitas , sitis hic laudibus
haudquaquam defraudanda. Binos codices mihi tale nia
hil expetenti ultro obtulit Vir Amplissimus Joannes de
Wiit, urbi Dordracenae nuper a tabulario, ex illis suis inmensis thesauris, quorum usum, qua erat morum coinmitate atque officiosa humanitate, omnibus Musarum cultoribus quasi communem reddiderat. Heinsana
mnia, non minimum decus hujus editionis, e biblioth ca Viri Amplissimi Caroli Crucii, Consulis Lugdunensis, depromta fiant. ad quae etiam pertinent Recogntitiones Antonii Perr i, loco non suo positae in indiculo
veterum librorum. Illa vero, cum bona fratris siti venia, nobiscum communicavit Clarissimus Vir Petrus Burmamnus, egregius ille pereuntium literarum stator ac vindex, quem ego in germani fratris loco non selum diligo, verum etiam amo. Coibertini codicis variantes lectiones Lutetiae diligentissime excerpsit Vir Reverendus, & c stissimo studiorum cultu insigni Jacobus Gallaeus, Cainpensis ecclesiae pastor diartillimus ac vigilantissimus. Beneficio ejusdem Gallaei debemus excerpta ab Antonio Clementio conlecta ex editione, quae Regii Lepidi prodiit A. 1481. itemque ex editione Brixiensi A. 1486. ad cujus posterioris oras adleverat docta manus, sed nobis parum nota, diversas lectiones ex codice manuscripto excerptas. Joannes Utricus Me erus, Vir doctissimus atque officiolissimus, misit ad nos Oxonio usque varias lecti
10쪽
lectiones e codice Gulielmi Laudi, Archiepiscopi Cam
minensis, descriptas ; nec non variantes in Tibullo lectiones e libris scriptis excerptas ab M. Antonio Poccho. Nos Viris praestantissimis pes lice gratias agimus, paria ossicia libenter praestituri, ubi locus & occasio poposcem int. His autem manipulis instruisti quid effecerimus, non est nostri pudoris palam jactare. Tutemet, mi Lector, videbis, si cum aliis initionibus hanc nostram opellam conferre non piguerit. Conjeehuris admodum parce indulsimus, nec nisi certissimis, & quae se facile probent vel morosis Timonibus. In ceteris libros secuti simus, quamvis siepe parum concordes, interdum & a serdos. Sed hic judicii res erat. Tu vale, A. laboribus nostris peti taere.