De consolatione edita sub nomine Ciceronis, Antonii Riccoboni defensor, seu pro primo eius iudicio, aduersus secundam Caroli Sigonii accusationem, ..

발행: 1584년

분량: 193페이지

출처: archive.org

분류: 연설

4쪽

SVB NOMINE CICERONIS,

DEFENSOR,

seu pro primo eius Iudicio,

ADVERSUS SECUNDAM

C AROLI SIGONI I

ACCVsATIONEM,

Ad Clarissimum Virum

cV2E PRIUILEGIO.

V a Naτns, Apud Georgium Angelerium.

6쪽

PRAEFATIO

AD CLARISS VIR VΜLAURENTIUM

SERENIS SI Μι

A'SEc RETIS. V Μ omnia, quae a Deo opt. max. creata sun Lau

renti Massa , uir Clarissi- me, suam persectionem

appetant ; cuncta'. animalia, in eo potiatimum excellere,quod sibi maxia me conuenit , concupitant; atq. hoc animal, plenum rationis, &consilij, qui uocatur homo, ad rerum ueritate indagandam,ac intelligendam a natura,immo potius ab ipse naturae parente Deo conformatum esse uideatur: mirantur non nulli, & m rito mirantur,quae nam sit caussa,quamobrem. id bonum,quod in ueritatis cognitione positupri quodq. solum perscere naturam hominis A a potest,

7쪽

potessis paucissimi consequantur. Omnem l

inen admirationem deponant,necesse animaduerterint,idem hominib.contingere,quod brutis euenit animalib. quae cum quodam naturae impetu in suas actiones ferantur,& p tius,ut ita dicam,agi,quam agere uiderantur,ea tamen, quae ipsa piaescribit natura, non semper ieraestant. idq. fit, non modo, cum ui ac nece

sitate quadam detinetur, quominus id ipsum, quod sibi propria est,effician uerum etiam,ca

aliter assuefacta sponte agunt. Leo enim non solum in cavea inclusus,& catenis conitrictus, sed etiam hominis industria mansuefactus n turalem feritatem minime exercet. quod dici quoque de ceteris animalib. sere omnib. potest Quid λ quod res etiam in animatae multis

tenentur impedimentis,ut eo, quo naturaliter tendunt, non ferantur Z Ignis enim non semper loca tenet superiora Hapis quandoque sursum detinetur alia similiter non numquam impediuntur. Quod si ea,quae simplicis sunt natura uel absolute,ut simplicia corpora, uel cuhomine comparata, ut plantae, & animalia rationis expertia, quae quo simpliciora sunt, eo . pauciorib. egent, & ob id etiam impediri pauciorib. possunt,multis sunt impedimentis subiceta: cui mirum uideri debet, hominem, animal tam multiplex, & uarium, qui non impurusu naturae ducitur, sed in suis actib. dominatur,

uolunt

8쪽

uoluntatem habens principium actionum suarum,quiq.plurimis avxstiis eget,& iccirco dita ficultatib. prope innumerabilib. urgetur, tam Taro finem suum adipisci,& ueritatis perfici cognitione ξ Acuaria quidem sunt pro hominuta arietate impedimenta: ego uero fateor , cum

in aliis,tum in Con latione edita sit b nomine Ciceronis diiudicanda me ualde se isse impeditur, quominus omnia initio uidere potuerim.

Quod me satis purgare apud Carolum Sigonium debebat, si eius graui iudicio minus latisfecissem. Constat enim omnib.& ipse perspeetum, ac cognitum habet quam graue quamq. arduum sit, in publico aliquo, eodemq. clarissimo gymnasio docere. quod munus cum superiori proximo anno, mense Aprili, in hac cel

berrima Patauina Academia obirem, atq. incurriculo uersarer publicarum explicationum, mandauit mihi is, qui apud me potest, uua cum q. possum,omnia,semperq. donec uiuam, pro singularib. suis, atq. immortalib. in me meritis,poterit, Hieronymus Mercurialis,Medicus clarissimus, & Comes perillustris, ut, quid de illo Consolationis libro sentirem,breuiter scriberem. Quamobrem raptim, & proinperans, prout publicum negotium meum p stulabat, sententiam meam, ut potui, litteris consignaui. Quam cum ipse Carolus Sigonius, longe minus occupatus, quippe qui u -

9쪽

cationum scribebat tempore, & rem per otiu,

quod ipse ait,ut sedatiore,sic intentiore mente, ac cogitatione lustrauerat, duab. ornatissimilorationib. tamquam absurdissimam reprehendisset,purgauime,.quod festinans scripsissem, ac propter praepoperam quandam festinatione meam omnia complecti nequiuissem. cumq; ad ea, quae is mihi obiecerat,pro uirib. respondissem,& prioris iudicii mei argumenta ali cuius este ponderis, & momenti ostendissem ,

tamen in fine tertiae disceptationis meae, ut ea seponerentur,concessi,& ad ea,quae cursim persecutus fueram, eum argumentorum cumula adiunxi,qui omnem eximere posse dubitatio nem mihi uideretur. Sigonius autem, nouis relictis argumentis,adhuc in ueterum perstat refutatione . ad quem tametsi satis esset respondere, me, ut haec relinquerentur, iam dedisse totam q. uictoriae spem in illorsi grauitate,& firmitate collocasse, tamen , quoniam ad eorum defensionem rursus prouocor, quae praepeditus celeriter scripsi, mihi ipse non deero,ut aduersario quamuis potentissimo me iterum lacessenti relistam,& inc incolumem, quatum possim, conservem . Cuius rei desiderio tenentur naturaliter non solium homines,uerum etiam animalia ratione carentia, ut se pro uirib. tueantur,&,quae nocere possint, propellant. Quare non temere uidebor fecisse, si naturae sequens

10쪽

ἰmpulsionem ad ea, quae eontra me edidit Sigonius, rescripsero, di operam etiam, atq. etiam dedero, ne me auctoritate sita sane grauissima prorsus opprimat . N eque enim in caussa tam tu sta cedere facile debeo,pro ueritate ipsa propugnans , quam omnib. esse gratiis praeferen dam, ipse confessus est. Quoniam uero idem uarietate scribendi obicetatur, quemadmoducumis contra primum iudicium meum duas orationes scripsisset οι πονηρον γαρ τ πράγρεια

ροντο) ego quattuor disceptationes rescripsi et sic, cum ipse Dialogum de controuersiis nostris confecerit ego quoque Dialogum coni Nam, cu m aliis doetis uiris, tum tibi in primis, Laurenti Massa,vir Clarissime,cuius au itoritaplurimum semper tribui, iudicandum . Te enim potissimum de reb. meis ferre iudichim cupio um quia tu facile potes, tum quia, si labores,di uigiliae meae tibi, patrono meo, probatae fuerint, id ualere potest ad singularem tuum in me amorem confirmandum. Neque enim de tua praestantia dubitandum est, qui ad eius ordinis amplitudinem uirtutum tuarum admiratione peruenisti, quo uiris latum non solum fide,diligentia, sapientia, sed etiam eloquentia exquisita ornatis patere aditus solet: qui praeter alia multa,& magna,quae dedisti,sapientiae,ati eloquentiae documen ta,cu m Serenissimus

SEARCH

MENU NAVIGATION