Annalium et historiae Francorum ab anno Christi 708. ad ann. 990. Scriptore coaetanei 22

발행: 1588년

분량: 896페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

11쪽

R AE T A T I o , sit fidei ut merito numcrari possit inter tot singularis ocij commeta quq sequiora nobis saecula ingeniaque pepererunt, tamen in chartaceo exemplari,Thegani vere Fruci hominis operi recentiore manu subiuncta fuit. Nam quod ad Gallici thriptoris

fragmentum attinet, mole sua tanti non fuerit ut in numerum veniat; & tame eiusmodi est,quod reliqui desiderium non immersto excitet. Annales plures dare potuimus , eos etiam quos Theodulphi nomine a multis laudari audimus, falso. Sunt enim iidem ipsi quos plebeio & rusticano sermone scriptos Regino Prumiae abbas ad annum DCCCXIIII. nonnullis interpol latis,sequutum se ait: quibus in exemplari amici nostri viri optimi & doctissimi, quo illi solo usi sunt, praefixi versus ex praefatone Theodulphi Aurelianen. Episcopi ad Karolum rege de processione spiritus sancti, ansam eius erroris facile praebuerunt. Eos,siquis adhuc desiderat, insertos reperiet viis Karoli Magni quam ex codice,no Angolisinensi , ut titulus aliquando praetulit est vero id portus ad Oceanum San- tonicum nomen, Vandalorum quondam

adpulsu & Martelli victoria celebre, ques hodieque locus ipse retinet. sed Ecolis

12쪽

mensi seu Iculisnensi adiecimus. At nos Reginonis eiusdem excusatio,qua se de re. bus Ludovici Imp. Lud. F. a quo ipse nec

aetate nec regione adeo remotus fuit, nihil aut legisse scriptu, aut a senioribus audisse queritur,praecipue induxit,Vt eos potius Annales praeponeremus, quorum aumetorem Caluo nostro ad calumnia usque iniquum minus mirabitur qui Moguntia sub Ludovici illius ditione conscriptos sciet, leuius etiam laturus cum in Pium patrem ac Iuditham turpissima conuitia Friderici Traiceten. Episcopi historiae inserta legerit. Adeo veritatis interest irae&stud ij procul esse caussas. quod ego nedo Nitardo quid cm prudentissimo alioqui scriptore praestare ausim: quem Comtulesis historia ut hoc etia obiter moneamus non satis congruente teporu ratione

Engilberto patri in eiusde monasterij pos sessione, beneficii Regalis iure successorem facit. Iam de Frodoardi Chronico siue is Flaualdus vel Floardus sit Remensis Ecclesiae presbyter qui Archiepiscoporum suorum vitas a B. Remigio ad Artaldum diuerso plane stilo descripsit & hoc monere visum est, ea quae ad Virdunenses Episcopos pertinent, sed α alia quaedam

13쪽

virgulis inclusa, ex tribus exemplaribus senius esse quod Diuionense appellauimus, quaquam Viridunt potius descriptum videatur. Quisquis ille fuit scriptor, multas profecto nobis sui seculi historis tenebras discutiet: fabulas etiam illas de Norimannis cessare iubebit quarum auctor nostris VVillelmus Gemmeticensis coenobita,illi Dudo quidam vir peritus, qui tribus libris scholastico sermone, Ut tempora tulerunt, poetice potius qua historice, eius gelis res potissimum in Gallia gestas composuit ad annum Christi DCCCX I. Eorum nobis antiquissima exemplaria videre contigit, quorum nugas alter ille libro primo historiae suae gentilitia fide complexus cst.

Sed de reru nostrarum scriptoribus singulorumque auctoritate ac fide, dabitur alius amplius dicendi locus. Nunc nos temporis ac valetudinis ociique ratio breuiores esse cogit, quam fortasse par erat,certe qua proposueramus. Illud tamen hic profiteri nostra interest, omnia nos fide optima ex antiquis exemplaribus aut descripsisse, aut describi edique curasse, lata certe simplicitate ac religione, Vt non scripturae modo varietatem, sed etia vitia pleraque ma

nere passi simus , quae alioqui nobis quide

14쪽

corrigere &emendare facile fuit. Hoc veremur ne seculi vitio superstitionem pleri que interpretentur. Verum in hanc partem deficere, tutius nobis visum est. Tu Lector, in bonam accipe, faue, & vale. Lut. Parisior. v. Id. Sept. cio Io

Extruies si Priuilege.

storia Francorum M anno DCC vii I. ad minum Dccccxc. Scria

15쪽

Ex antiquissima cossice legis Salicae misi. unctis

Anno DCCxIri Pipinus senior regnare coepit. Quando Droco mortuus est

tempore vernis.

Quando Domnus Pipinus perrexit in Suavis cotra Uvilariu. Idem Pipinus in Suavis contra vvllarium. Tunc aquae inundauerunt Vatide, & Hildebertus mortuus est,& exercitus Francorum in Suavis. Item exercitus Francorum in Suavis contra VVilarium ;&Eribertus rex Langobardorum

mortuus est.

Mors An edulii regis,&depositio Suidberti Episcopi.

16쪽

4 NNALES SIVE GESTA

FRANCORUM AB ANNO IMCARNATIONIS DOMINI DCCXIIII. AD ANNUM DCCCLXXXIII. INCERTI SED V E TvsΤΙ SCRIPTORIS.

I p p I N V s filius Anchisi dux Francorum, post mor tem VVolialdi ducis partem Austriae regebat, obibnuitque regnum Franco XXVII. Cum regibus Lud-

uuico,Hildeberto & Dagoberto. Moritur anno secundo Anastasij Imperatoris, qui est ab Incarnatione Domini DCCXIIII. in mense Decembri. Huius filius Kartus ex Atheyde, quam posthabita priore coniuge UValtrude duxit uxorem, sub honore

Maiordomatus tenuit regnum Fracorum anni xxvIΙ. Hoc codem anno DccXIIII.

Grimoaldus similiter mortuus est.

Arum per annosti

17쪽

ANNO DCCXv. Post mortem Appini

Plectrudis eius relicta vidua incomparabili odio contra Carlum succensa, custodia eum publica obseruari iubet: vndςille diuino auxilio liberatus, primo certamine contra Ratbodum regem Frisonum qui

Colonia usque venerat, mense Martio pugnans,dum fortiter dimicat, magnum exercitus sui damnum consequitur : Da γο-bertus Rex mortuus est,& Saxones deuastauerunt terram BaZZoationum.

DCCXvI. Raginfridus maiordomus &Ηilpricus cum exercitu fines Coloniensium & regiones Reno contiguas vastant, acceptisque a Plectrude muneribus reue

tuntur.

DCCXvII. Raginfridus & Hilpricus rex inVinciaco, die Dominica ante Pascha cuCario pugnantes terga Verterunt, quOSCarlus tigientes caedendo persequitur usique Parisios. Dccxv III. Carlus victor regrediens Coloniani venit, receptisque a Plectrude th sauris patris sui, regem sibi constituit Lotharium,nomine,non potestate. Hilpricus vero& Raginfridus auxilio Eudonis ducis Aquitaniorum instaurata rursus acie,

superati fugantur a Cario.

18쪽

INCERTI AUCTORI s. 2DCCXIX. Carlus ad Eudone mittit & Hi pricum,qui ad eum coiugerat, per legatos recipit.Quo tempore rex Lotharius mor

tuus est. .

DC x. Mortuo Hilprico Carlus Teo-tricum in sede regni constituit DCCXXI. Carlus Raginfridu persequens, Andegauis urbem cepit. Postea Saxones

vastando,victor redit. DCCXXII. Carlus Alamannos Baio rios armis subegit. DCCXXIII. Iterum Alemanni S Norici pacis iura temerare nituntur. DCCXXIIII. Carlustrasito Ligere, Eudonem fugat,vastata & incensa regione eius. DCCxxv. Sarraceni ab Eudone in auxialium suum vocati cu rege uoAbdiram Garonnam Burdi alEmque perueniunt, cunctis locis vastatis & ecclesiis igne crematis . Besilicam quoque sancti Hylarij Pictavis incendunt.

DCCXXVI. Carlus Sarracenis cum manu

valida occurrens , & auxilio Dei fretus, regem eorum. cum infinita multitudine prostrauit, deuictisque hostibus cu triumpho regreditur. D xxvII. Carlus Burgundiam petens Lugdunum de ciuitates reliquas tuae di

19쪽

tioni subegit.

ius Aquitaniae prouinciam absque bello

recepit. DCCXoIIII. Carlus nauali euectione regnum Frisionum ingreditur, intersectisque quam plurimis , Popponem ducem eorum interemit, subuersis'; lucis, fanis, vi

ctor cum praeda magna reuertitur. DCCXXX. Sarraceni,collecto cxercitu,Auennionem urbena capi ut, & circumquaeque regiones devastant. DCCXXXI. Carlus assumptis armis urbe Auennionem obsidione vallat, instructisque machinis capiens, magnam Sarracenorum stragem effecit. DccxxXII. Carlus Gothorum fines penetrans,Narbonem obsidet,rege Sarra norum Athirua intus incius o. 'Dccxxx m. Sarraceni de Hispavia audientes urbem obsessam, armati superue niunt:Contra quos Carlus dimica , regem cum populo usque ad internecioncm d leuit. DCCXXXIIII. Sarracenia Cario in bello

superati: qui gladium effugere poterant, Msccnsis nauibus, demersi sunt in mar DCCXXXu. Franci Catio duce Sarrace-

20쪽

nos proterunt, praedam magnam ducεtes,& captiuorum multitudinem. DCCXxxvI. Regionem Gothicam Camius cu Francis ingrediens , urbes famosusimas, Nemausum,Agaten & reliqua castella capit, destructis muris & moeniis e rum usque ad fundamenta. DCCXXXuII. Catius Saxones tributarios fecit. DccxxxVIII. Carlus regionem Pro- .uinciam ingressus, Maurorum ducem qui dudu Sarracenos per dolum inuitauerat, fugere compulit. DccxxxIx. Carlus Prouinciam totam, &Cuniri eius maritia a loca suae ditioni subegit. DCCx L. Pax dc quies regno Francorum pex Carlum redditur ad tempus, Gothis superatis, Saxonibus & Fresonibus subactis , expulsis Sarracenis, Prouincialibus

receptis. DccxLI. Carlus anno Ducatus sui xxvNI.

moritur Parisiis, & apud sanctum Dionysium sepelitur. Cuius filij Carlmannus de Pippinus, sub obtetu Maiordomatus, totius Franciae regnum suscipiunt, & inter se diuidunt. DccxLH. Carlmannu & Pippinus I

SEARCH

MENU NAVIGATION