Annalium et historiae Francorum ab anno Christi 708. ad ann. 990. Scriptore coaetanei 22

발행: 1588년

분량: 896페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

191쪽

berto , indξque cum Hugone locutus, gem accersivit ex Burgundia , qui festia

nanter adueniens, Camaracum Lothari-cnsibus atque Gissebeno proficiscitur obuiam: Quique hoc placitum omittentes, super Mosam ad eum veniunt, suique Gis-lebertus &Otto esciuntur. Nordinat

ni de Rodomo foedus quod olim pepigerant irrumpentes,pagum Beluacensem a que Ambianensem depopulantur. Ambi nis ciuitas male prouiso confugientium igne succensa est. Sic & Atrabatis subito exorto conflagrauit incendio. Nordmanni usque ad Noviolivagum praedatum veniunt, & suburbana succendunt.Castelli ni cum suburbanis egredientes , Nord- mannos repellunt, sternunt quos poterat, partem suburbij liberant. Baiocenses interim terram Nordmannorum ultra Sequa nam, deprae dantur. Quo comperto, Pariasiaci & ipsi quoque cum quibusdam fidelibus Hugonis filij Rotberti, & quorundam

castelibrum oppidanis, partem quandam pagi Rothomagensis, qui possidebatur a Nordinannis, cis Sequanam, depopulati sunt, villis succensis, pecoribus abductis,

norinullis etiam Nordmannorum interfectis. Heribertus comes interea cum Pa

192쪽

cis Francorum, quia parum adhuc herbae inueniebatur equis, transitum Nordman nis prohibendi gratia, super Isaram residebat. Nordmanni terrae suae cognita vast tione in sua festinanter rediere. Heinricus denique Renum trasiens oppidum quosdam nomine Tulpiacum quod Gisieberti fideles tutabantur,vi cepit: nec diu demoratus infra regnum Lothatij ad sua trans Renum regreditur obsidibus a Gisset,erto acceptis. Ηilgandus Comes & caeteri maritimi Franci loca sibi vicina nuper a Nordmannis possessa permadentes deu stant. Rodullas interca de Burgudia reuertitur in Franciam, &, ut se ad bellum comtra Nor annos praepararent,Francis b no denunciat. Heribertus igitur expeditione coepta cotra Nordmannos cum militibus Remensis Ecclesiae, Arnullas quoque comes & Caeteri maritimi Franci prae-ndium quoddam Nordinannorum adgrediuntur, quo etiam Rotio princeps eorum mille Nordinannos praeter ipsius inhabiatatores oppidi ex Rodomo transmiserat. Idem vero castrum secus mare situm vocabatur Auga. Quod circumdantes Franci, Vallum quo pro antemurali cingebatur, i rupunt, murumque infringentes conscen-

193쪽

dunt, & oppido pugnando potiti, mares

Cunctos interimunt, munitionem succendunt. Nonnulli tamen euadetes finitimam quandam occupant insulam : quamadgredientes Franci, maiore licet mora quam

oppidum ceperant, capiunt. Quod videntes Nordinanni qui armis vitam pro posse tutabantur, postquam spem vitae amisissent, quidam se fluctibus immergunt, qui dam ., Vt enatarunt, iugulati sunt. Et alij quidem, Francorum necabantur gladiis, alij propriis se oppetebant telis. Sicque omnibus prostratis, & praeda non modica direpta, Franci reuertuntur ad sua. Rodulius autem Rex cum Hugone & Burgu-dionibus in pago Beluacensi sedebat. Per . idem tempus Sculius Remorum Archiepiscopus obiit, expletis in Episcopatu annistribus & diebus quinque. Heribertus Comes Remis venit,&vassallos ipsius Ecclesiae, sed & clericos de electione rectoris ad suum consilium intendere fecit. Hugo filius Rotberti pactum securitatis accipit a Nordmannis, terra filiorum Balduini, Ro-dulfi quoque de Gaugeio atque Hilgaldi

extra securitate relicta. Episcopatus Rogat Amensis Heriberto comiti comissus est sub

obtentu filij sui Hugonis admodu paruuli,

194쪽

nccduni,ceu ferebatur,quinquennis. Ab-bo Episcopus Romam petit cum legatis Heribelli Comitis. Heinrico cuncti se Lotharienses committunt, & ipse Bernuino

Dadonis Episcopi nepoti, Episcopiu Vi

dunense concedit. Qui & expulso Hugone presbytero cuiRodulsus illud dederat, ibi dem ordinatur Episcopus. ANNvs DCcccxxvi. incipiebat,& Ro-dulfus Rex cum Heriberto Comite & quibusdam maritimis Francis Nordinan nos in pago Atrabalensi quodam saltu coa ctatos obsidebat,cum repente post aliquot dies noctu eruptione coepta, Nordinanes castra Regis aggrediuntur :ibique Regi, ne

a Notamannis comprehederetur, succursum ab Heriberto, uaccensisque casis quibusdam, pugnatum ad castra. Nordmanni tandem a castrorum peruasione repulsi recedunt. Rex ibi vulneratus & Hilgaudiis comes interemptus est. Nordinanni mille& centum dicuntur ibidem occisi. Sicque Rodulsus Laudunum reuertitur,& Nord- manni, usque in pagum Porcensem, siluestria loca depraedantur. Hungari quoque

D. inia. Rheno transmeato Vsque in pagum ' Vo-

v sim Zinsem praedis incediisque des euiut. Luna quartadecima Sabbato sancto die xaled

195쪽

Om Apriliu, passa desectu & in pallore c6o orsa' quadam luminis relicta particula, veluti esset secunda. Sicque aurora iam ii cipiete in sanguineum tota mutata est. co-Iorem. Corpus sancti Remigij, & aliorum quorundam sanctorum pignora, Hung Torum metu Remis a suis monasteriis sunt delata. inter quae sanctae quoque VValle- burgis reliquiae, ad quas nonnulla exemebantur miracula. Exactio pecuniae collaticiar Nordinannis pacto pacis dandae, publice fit per Franciam atque Burgundiam. Data igitur pecunia pax utrimque est cum

iuramento firmata. Hinc exercitus ex Fracia Burgundiaque cum Rodulso Rege &Heriberto Comite proficiscitur super Ligerim,& acceptis 6bsidibus ab urbe Nivernensi, quam frater V Villelmi cotra regem tutabatur, in Aquitania ad persequendum VVillelmu qui a rege forte desciuerat,tras

eunt: in sequunturque fugientem, donec rumor infestationis Hunsaroru, quod iterum iam Renum transissent, exercitum in Fraciam repedare coegit. Hugo filius Bemtar rex Romae super Italiam constituitur,

expulso Rodulfo Cisalpinae Galliae rege, qui regnum illud peruaserat, & alteri fae-

minae vivente uxore sua se copulauerat,

196쪽

77 CHRONI CONOcciso quoque a filiis Bertar Burchardo Alamannorum principe, ipsius Rodulfi socero, qui Alpes cum ipso transmearat, It Eam regni gratia recuperandi genero. . Hugo presbyter expulsus Virduno def-gitur. Ebrardus' quoque transrhenensis in regnum Lotharij mittitur ab Heinrico, iustitiam faciendi causa , & Lothariemses inter se pace consociat. Rodulfus D.M.;-- Comes filius Heloidis obiit.Non multo abi in Rolgarius Vitricus eius Comes

Laudunesis pagi decessit. Hugo filius Rot-berti filiam Eaduuardi regis Anglorum,

sororem coniugis Karoli duxit uxorem. ANNO DCCCCXxvII. inter Rodulium regem & Heribertum comitem pro Laudunensi comitatu quem Heribertus Odoni filio suo dari petebat,concedente illum re ge cuida filiorum Rotgarij nomine' Ro gario simultas exoritur. Acies igneae R mis in coelo mense Martio mane quadam die Dominica visis. Cui signo pestis euestigio successi quasi febris dc tussis,quae mixta quoque mortalitate in cunctas Germaniae Galliaeque gentes irrepsita VVidricus Metensis Antistes defungitur. Heribertus Comes legatos suos trans Renum dirigit ad Helariccm quibus reuersis euocatur ad

197쪽

FRO DO ARDL 77s colloquiu Heinrici 'pro eodem. ad qόod per Properans cum Hugone Rotberti filio Ce firmata, muneribus Heliaricum honorat M honoratur ab illo. Ibi etiam Heinricus , Episcopium Metesium, contemta electione ipsorum,cuida, ut ferebatur, Dei seruo dedit,cognomento Bennoni. Hugo filius Rotberti & Heribertus Comes contra Normannos pergunt, qui superfluuium Ligerim morabatur.Tepestas maxima pagum Laudunesem concussit, & Suessioni- Cum,qua domus euersae,arboresque muliqfuerut culilsae,homines exanimati per loca diuersa quamplures. VVillelmus Aquitanorum princeps obiit. Nordinannide

Ligeri postqua obsessi sunt, ebdomadibus

quinque ab Heriberto & Hugone, datiS a

ceptisque obsidibus & concesta sibi pago

Namnetico,pace pepigere Francis. Sino-o dus sex Episcoporu apud Troseiu habitacotradicente Rege Rodulso per mittas Heriberti Comitis, & mandante illi vi SL nodum differret sibique obuiani ad Compendiu veniret. quod ille agere renuit, Si- nodo vero internit:vbi Herluinus Comes ad penitentiam venit pro uxore qua dux rat alia vivente. Post absolutionem sinodi, Heribertus ComesLaudunum ingredi vo-

M iiij

198쪽

luit. Praevenit aves eu Rodulsus rex illo militibus ad custodia loci: ipse deni que subsecutus, idem castellu ingressus est. At Meribertus Κarolum de custodia eiecit, secumque in pagum Ueromandinicm scilicet ad sanetum Quintinum deducit. R . dulfus vero inBurgundia reuertitur Rot-garh filiis cum uxore sua ad custodia Lauduni relictis.Qui egredientes loca quaeque deuastat circa Codiciacum Episcopij Remensis castru. Karolus igitur cu Heriberto colloquium petit Nordmannorum ad castellu quod Auga vocatur, ibique se filius

Rossonis Karolo committit, & amicitiam firmat cum Heriberto. Metus interea falsi rumoris Hungarorum, & fugae per regnum Lothariense agitantur & Franciam. ANNO DCCCcxxvIII. inchoante in ipsis

solemniis ortus Christi Rodulfus de Bu gudia cu hostili Burgundionu manu venit in Franciam praedando & etia loca quaedaincendendo Cui Hugo filius Roberti obuia properat: venientesque super Isara, inter Rodulfhm & Heribertu comite seque ster & medius fuit, & ab Heriberto obndes accepit, donec iteru ad denominatu placiatum conuenirent. Quo facto Rodulius in Burgundiam reuertitur, non vales suadere

199쪽

coniugi suae, Lauduno discedere. At

deque litteras mittit Roma Iohanni PapAsignificans ei de restitutione dc honore Κ roli , ut ille sibi etia sub excomunicationis interminatione madauerat, se pro viribus decertare. Rodulfus rex & Heribertus C mcs iterum ad placitum iam infra quadragesima veniunt.Reginavxor RodulfiLau- dunum reliquit,&in Burgundia redit.Heribert'Comes Lauduno potitur,& exinde placitum cum Nordinanis habuit,ipseque& Augo filius Rotberti amicitiam cum eis pepigerunt. Filius tamen Heriberti odo, quem Rotio habebat obside, non redditur illi,doncc se committit Karolo pater, Cum aliis quibusda Fracis comitibus & Episcopis. Tepestates variae diuersis locis effusae. Uolgarius Ambianesium praesul, vir sanctus& plenus dierum obiit, cuius vita usque ad annos centum & amplius prolata refertur. Heribertus Comes quadam munitiopem filiorum Lotharij qua dicut Moritaniam super Scaldum fluuiu vi cepit & diruit.Interea missus Heriberti comitis Roma reuertitur, nucians Iohanne Papam a VVidone fratre Hugonis regis propter simultatem quanda inter illos exorta, reclusu in carce

re. Odatricus Aquesis quida Episcopus in

200쪽

Ecclesia Remensi recipitur ab Heriberto Comite ad celebrandum Episcopale duntaxat ministeriu vice Hugonis ipsius C . mitis filij adhuc paruuli,concediturque ψ' si Odaprico abbatia tantum sancti Timothei cum praebenda canonica. Heinricus Germanicus princeps cum multitudine Germanorum Renum trahit,& sipra Moris iam veniens, obsidet quoddam castrum Bosonis comitis nomine Durofostum,pro

eo quod Boso ad legem venire nolebat de quibusdam abbatiis & terra Episcopij qua

potestatis auctoritate ceperat, & pertin citer Heinrici praecepta spernens, detinebat: mittcnsque ad Bosonem, pacem spondet si ad se veniat. Qui acceptis obsidibus pacto securitatis ab Heinrico, venit ad eu, eique fidelitatem & pacem regno, iuramento promittit, terram quam ut Ceperat reddit,data sibi alia,recompensationis gratia : pacaturque tam ipse quam Ragenarius cum Giseberto & caeteris Lothariesibus. Hug' & Heribertus ad Heliaricum colloquij causa proficiscutur: indeque reuerte-tes obuiam pergunt regi Rodulso, rursaseque Heribertus se illi committit, iterum redacto sub custodia Karolo. Deinde cum' Rodulfo proficiscitur in Burgundiam ob-

SEARCH

MENU NAVIGATION