Ioannis Veslingii ... Syntagma anatomicum

발행: 1647년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

61쪽

DE MEsENTERIO, AN CREATE JECORE, ET LIENE. Ntestinorum multiplices gyri ne cum discrimine bonae valetudinis confunderentur, ME SE TAE R P interventu cavere debuit conditor

humani corporis sapientissimus. Estque membrana duplex, peritonaeo continua, glanduliS, 3 pinguedine undique effarcta , non minu. vendis, quam in osscio, situ, atque ordine continendis intestinis aptissima. Dispergitur per mesenterium ena rum a portae jecoris vena dextra diffusarum , numIerus insignis, mutuis osculis frequenter sese ungentes, antequam designato flexu tenuioribus ramulis ad intestina propagantur. Haud impar series

arteriam is cst a ramo superiore arteriae magnae mesenterico, atque inferiore profectarum Nertos plures ab internorum nervorum seXti

paris, enarrato superius plexu lumborumque medulla productos obtinet. Quibus accensendi sunt meatus illi chylum deferentes, quos ab ejus albicante colore tinctos , venas lactens appellat princeps eorum observator. Sed hi, quemadmodum a sumpto cibo, aperto animantium abdomine evidenter in conspectum Veniunt, transparente per tenues tunicas nivei candoris succori ita iisdem vita defunctis , chylique distributione cessante, subtilium ner-Vulorum , membranarumque specie , sensum oculorum fugi

unt.

Nec raro tamen evenire solet, ut per intemperantiam hominum, affluente per tot vasa omnium humorum copia , impletis supra modum glandulis, orisque chylum deferentibu Obstructis , aut compressis , publica coctio detrimenta plurima

62쪽

patiatur aut colluvie corruptorum, putrescentiumque succorum facta, lentarum febrium, d contumacium affectuum aliorum,in me- senterio stabulum deprehendatur. Amplitudo ejus in obesis ingens adaucta largiter pinguedinis mole , quae frigidum, succumque membranarum temperamentum, caloris uberioris , ac humidi accessione lenit. Haeret circa supremam hamborum, tertiamque Vertebrana, neXu admodum firmo E tremis vero suis, intestinorum volumina colligit, atque undique sibi devincit.

ΡANCREAS est pars abdominis glandulosa, chylo ulterius

attenuando depurgando, adeoque jecor , lienique praeparando utiliss1m , antequam is nobiliore sanguinis veluti purpura imbuatur. Quemadmodum enim sanguinem ipsum, qui foetui alimento suturus, aut pro generatione ejusdem in semen trans. mutandus est, per varios quasi gradus, ad perfectionem sibi deb1tam Natura deducit ita quem in sanguinem OnVertere cona-tUr succum, non in ore tantum alterat, in Ventriculo concoquit,

faecum admistorum onere sublevata sed in hoc viseerum calidiorum Vestibulo, exactius quoque digerit,ac ab acribus, salsisque sordibus Vindicat. Itaque chylo, dum is spirante adhuc animali distribuitur, copiosyperfusum est pancreas eundemque cuspide cultri sauci tum largiter effundit. Suscipit chylum, susceptumque jecori subna1nistrat , non per

Vena ulla S, a porta descendentes, aut arterias sed singulares ductus, quos ob similitudinem aliquam , tum conformationiS, tum distributionis tenas Asellius nuncupavit, easque lacteas , Ut superius memini, quod candidum liquoris admisi colorem exprimant Longa autem sunt, caeretia vascula, e membrana tenui producta, a pancreate sursum, circa descendenti Venae pomiae truncum ad ecur deorsum vero ad intestina , minutissimis

propaginibus dispersa Valvulis praedita sunt suscepti liquoris ad intestina regressum impedientibus. Ad lienem eadem pertingere nexus potius pancreatis cum illo suadere potuit quam pem

specta

63쪽

specta hactenus meatuum manifestorum communi r quos 3 delitescere necesse est , cum aqueam chyli portionem, adeoqUe non coloratam lien suppeditent. Origo venarum lactearum , haud aliunde rectius , quam a pancreate ducitur. Arterias enim venasque rubentes, quibuS illae compositione Ucioque cognatae sunt, non a surculis, sed ampliore truncorum fundamento Natura protendit. Idem in lacteis fieri vero similius est, quarum fundamentum, dc amplitudo omnis circa pancreas ; ramuli ero extremi in jecore , atque intestinis. Colligere easdem in communem aliquem truncum , ob latitudinem pancreatis insignem , divino conditori non placuita; qui satis habuit, quemadmodum fit in nervis ad sensuum organa perducendis, illas a communi quidem scaturigine . sed distinctis intervallis emittere. ermeant pan- creaS, ramus Venae portae splenicus , Marteria coeliaca sinistra, tum nervuli duodeno intestino, ecor , lienique distribuendi, cum poro biliario. Venam tamen consequitur propriam Ctrunco Venae portae , arteria a coeliaca sinistra , tenuique membrana , quae mesenterio continua videtur , Xterius succin

ctum.

Observabilis porro in pancreate canalis singulari , nuperum Virsuri nostri inventum , qui venae structura, specie curiosiSoculis ante imposuit. Oritur ab intestino duodeno, nunc in po-ri biliarii extremo protensus, commune obtinen orificium amplussi , valvulaque extrorsum spectante praeditum nunc juxta porum biliarium distincto loco productus. Porrigitur transve sim in pancreas, brevibus quidem, sed numerosis ramulis quaquaversum diffusis. Amplior circa exortum hinc paulatim gracilescens obliteratur , antequam Xtremum alterum pancreatiS contingat. Duplex interdum in homine occurrit, impari longitudine, digitique latitudine distanti intervallo juxta porum biliarium emergit.

64쪽

Usus hujus canalis obscurus non est. Nam cum acrem quendam fellique non dissimilem succum exhibeat, palam est, excr naentum tale per coictionem ulteriorem a chylo separatum, allici istra hunc, atque in duodenum intestinum expurgari. Obstructoco , atque ipso adeo pancreate retentikeXcrementis intumescente, tot pariter vasis compressis, jecur, c lien gravibus damnis aff-

Caeterum grandius in obesis pancreas est, atque iis qui integro nutritionis Ucio mortena oppetiverunt, albicante colore nitidum, unde lactium ipsi nomen jamdudum inditum fuit. Circa jecur m gis diductum observatur, a quo oblonga figura transversim ad lienem sub ventriculo porrigitur. irus ejusdem cum jecore nexus est, mediantibus vasis, meatibu propriiS, cum membrana ambiente,portam Visceris circunidantibus. Haeret item arcte cum intestino duodeno, tanquam ex eo magnam chyli portionem eliciat Languidior cum liene copula est, & praeter officium porpositum vasis in se receptis fulciendis, ventriculoque molliter fovendo idoneum sese praebet.

Succedit JECUR sive HERAR, eximium infimi ventris

viscus, sanguinis, spiritusque naturalis ossicina. Substantiam obtinet sui generis carnosam , sanguini recenter assus , concretoque similem unde parenchymatis vox ab Erasistrato deducta fuit. In embryo tamen, juxta cum aliis partibu e spemate productis albicat primum , sanguine tantum intra Vena suas purpurascente deinde flavescens diutius conspicitur , donec tandem similem sanguini colorem imbibat. Quamvis animantia sint, quorum jecur, utcunque rubicundus in venis sangui occurrat, perpetuo album, flavum, de viride conspiciatur. Obvelatur membrana simplici, satisque tenui, arcte undique parenchymati ad

haerente.

Venas continet ordine duplices. Superiores , quae Venae ca-Vae propagines, sanguinem in amplum illius Nincum, tanquam viam regiam, deducunt Inferiores, eaeque numero plu

resa

65쪽

res, venae portae radices sunt, ab ejti sarmaco in latitudinem iecoris dis radio productore, a quo, uniblicatis inice tu vena consurgit, extra jecur ampli rami Venae splenicae, Mnaesentericae proficiscuntur, ad lienem, omentum, ventriculum, intestinaque omnia distribuendis venis originem praebentes. Harum inter se, tum per oscula, tum per latera frequens Conspicitur conjunctio , quam perfectio sanguinis, faciliorque dispensatio exigebat. Venas intra jecur paucae commitantur teteriis, a coeliaco ramo dextro arteriae magnae suppeditatae tum nera ulino, in ambitum visceris, paren chyma dispersi, a sexti paris interno dextro, externoque sinis ro ramo stomachico prod

euntes.

Magnitudo iecoris in homine Vasta figuraque propemodum rotunda Dividitur in partem convexam is Concavam. Illa recurvata laevitate di aphragmati sese aptat: haec inferior est, magis inaequalis. Nam .in Abulum extuberat, dism CXCavatur gemino, quorum altero bilis Conceptaculum recondit, altero subjectam , ventriculi partem complestitur. Quamvis hic amplior quandoque sit, totique ventriculo superius insternatur, dum tenuiore veluti ob ad lienem usque e cur porrigitur. Eissura denique singulari venam umbilicalem emittit , quae adultb jam homine in ligamenti soliditatem addensatur Temperamentum jecoris, elaborato sanguini, caloris,Mhumiditatis mediocritate respondet. Jungitur superius septo transverso , mucronataeque pec horis cartilagini, per ligamentum membranosum quidem sed validum. Posterius lumborum vertebris, peritonaei interventuri inferius abdomini per ligamentum umbilicate cohaeret. Sedem suam subdiaphragmate costarumque cartilaginibus obtinet, alatere abdominis dextro sinistrorsum porrectum suavi complexu ventriculum i Vet. Connectitur ecori Vbica esse , redundantis in sanguine biliosi succi receptaculum. Componitur e membranis duabus, F quarum

66쪽

quarum exter1or communis est, peritonae adscribitur ranterna altera vessicae propria, crassior deprehenditur, motus roborisque gratia omni fibrarum genere perte Xta mucosa quoque crusta adversus contenti iquoris acrimoniam tuta. Venas sortitur a vena portae arterias exiles a coeliaca dextra nervulum a plexu costalium sim gularem Meatus in jecur educit peculiares, inter Venae portae, Cavaeque radices diffusos bilem prolicientes.

Dividitur in fundum , qua parte humilior, ampliorque , tum

cervicem, qua strictior est. Protenditur acervicec H exilis, membranosis valvulis bilis recursui obstantibus praeditus , qui inporum biliarium desinit Angustia ejus esticit, ut coercitum diutius in vesicula crasmus excrementum saepe numerosis calculis, quamvis non admodum duris, materiam praebeat. Non angulosis tantum, sed etiam rotundis, nonnunquam mori fructum Colore Pariter, ac figura aemulantibus. Reposita est vesica fellea in sinu jecoris dextro, Cui superiore&media sui regione firmiter coniungitur.

Ah PORUS ILIARIUS ductus est, canale vesicae paulo amplior, qui a jecore ad intestinum duodenum descendens bilem eo derivat. Fertur in duodenum flexu inter membranas obliquo Simplex fere aliquando circa finem geminus: raro in pylorum ipsum ventriculi protractus Quemadmodum autem naturabilem statis temporibus per canalem vesicae expelli sic eandem paulatim, quotidie, per ampliorem hunc porum, peracta chyli distributione, cumque etiamnum peragitur, recta lascCernit, ut vivorum animantium disiectio confirmat. Bilem ipsam, virus corporis, pessimumque sanguinis purgamentum, Veteres arbitrabantur quam Sc animantium non paucis deeste putabant, Cum vesiculam ejus jecori subnexam haud Observabant. At vero porum biliarium animantia omnia habent sanguine , usiamque per intestina bilem. Quod si justae naturae lege dispositum corpus est, calidus hic, atque acris hu

67쪽

mor, Richylum a putredine tuetur,&facilem excrementorum expulsionem roboratis intestinis promovet; ex quo tum firmior valetudo . tum vita longior consequitur.

Jecoris ex adverse conspicitur LIEN, sive plen, infimi ventris organica pars, quae chyli partem aquosiorem quidem, sed

admista portione terrea lutulentam, in sanguinem commutandam suscipit. Substantia ejus carnosa quidem es j jecoris tamen Parenchymate omnino laxior in spongiae instar copiosis humoribus sorbendis apta quibus frequentes ejusdem obstructiones, tumoresque ingentes accepti feruntur unica induitur simplici, quam peritonaeo auctores adsignant. Venuta complectitur aramOVenae portae splenico, quae minutis in eo surculis distractae, Capillorum tenuitatem sequant. Plures tamen, magis insignes obtinet arterias, quibus maximus caloris vitalis vigor debetur , easque a ramo coeliaco sinistro prosecta D, Pulis fruitur ab interioris, sive ramicostalis sexti paris sinistra propagine, a pleXu mesenterii nerveo per exteriora tantum visceris dispersiS. Magnitudo lienis in melancholicis hominibus conspectior est. Temperamentum, ob arteriosi sanguinis copiam , calidius siccius Color ex atro purpureus, atque etiam , ubi provectior aetas, plumbeus; quem chalcanthino sali, in attracto liquore dominanti, non imperita conjectura tribuit.Interiore facie sinuosus lienest, exteriore gibbosiis, linguamque bubulam haud incon- Cinna similitudine figurat. Quamvis neque haec perpetua sint, cum interdum nativa magnitudine vastior, habitu firmior, obis aliquot distinctus , sanguini recenter densato concolor, jecur alterum non ossicio minus, quam Xterno schemate repraesentet.

Locum habet lien in hypochondrio sinistro situque paulo humilior ecore Nectitur parte conveXa diaphragmati, costisque cartilaginosis, reni sinistro Concava autem, sive sima, tum omento, tum praecipue ventriculo, pancreati, mediantibus Vasis, communibusque membranis conjunci us est.

68쪽

Actionem lienis, ex majore doctorum consensu , constituo confectionem sanguinis, ex aquosiore chyli portione, admistisque partibus terreis sordida. Quibus autem viis ad ossicinam illam feratur haec materia, caliginosa veluti nocte natura premit. Nam lacteos ad lienem ductus nulla hactenus observatio detexit. Pervenam etiam splenicam, ab ea productos ramos nihil ad lienem deferri, abunde vivorum animantium disiecti , atque in iis instituta vasorum ligatura patefecit Arterias pariter non materiam ex qua sanguis fieri debet; sed eundem optime confectum , spirituque vitali aias perfusam partibus corporis submini

strare.

Consentaneum tamen rationi est lienem per poros Iacteis similes ex ipso an creat attrahere , atque allicere aqueum Chylum, quamvis ob coloris tenuitatem meatus suos haud manifestantem Allicere eundum succum etiam ex accumbente sibi ventriculo, potulentorum , cibique solidioris communi receptaculo. Quibus substantiae modus, sanguinis arteriosi ubertas, adeo que caloris Vigor, nexus,situsque commoditas, &morbi, qUOS frequenter lien patitur,fidem praebenti.

69쪽

Tabula Quarta Pancreatis, cum adjuncto sibi Jecore , ScLiene, situm proponit tum eorundem cum vena Portae singularem delineationem.

n Vmbilicatis venabursumretracta C Vicasellea insevo tu. D Lien in naturali situ. E Punc re Minsitu tuo relictum. Ff Venus ortaesubjecoreperpa/r reas defendenI., Arteria melenterkunpertur. aasa mi venae portaeper Genterium Adfusibbbb mi arteriae per mesenterium di tributi. Mensenterium ipsium membrana uperiore denugam . II a Vpknica inciso pancreate detecta.

70쪽

Pancreatis posteriorem faciem cum Liene deorsum converso ostendit. Ab Substantia pancreatis membrana denudata. FB B Caualis pancreatis no iter in*entus. Form biliarius canali inpento conjunctus.

E Orificium commune , quoporus biliarius , . canalispancreatis in duodenumsese aperiunt. FFF Lienis i ipers acies interna. G G Venae, o arteriae ad lienem propagatae.

A decoris pars con exa. B Membran ecoris ab eos arata. CC L anmentumsecoris septate AZIum. Di Venae cavae rami ampli injecur Protensi.

A Iecorispars concci vasar umconPersa B Lobubisjecoris , ut se omentumiungit. Fissurajecoris , e qua Petra umbilicatu descendit. Heua umbilicatis sursum reflexa. F V caselle ub)ecoresta. Canalis cysticus. H forus biliarius cum canali extrorsum protraἷtas, cuisubjecta di odeniparticula . , notata. I Trhncus penaeportae descendens ejec0re.

I Arteria

SEARCH

MENU NAVIGATION