Davidis carmina quae psalmi dicuntur tum cantica veteris novique testamenti latinis versibus reddita atque illustrata opera ac studio Petri Rossi senensis

발행: 1759년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

361쪽

PSALMUS CXXXVI.

Super flumina Babylonis &c. Lamentatis eaptisoram apud Babylonem , Ierusalem , Templique eversonem depurantium .

, C Edimus invisos dirae Babylonis ad amnes,

Deciduo tristes imbre rigante genas. Nam tua, chara Sion , menti occursabat imago, Templaque divitiis illa superba suis., Urbe inerant media salices; Lipendimus illis Nabita, jam nullos apta ciere sonos .a At gens, colla iugo quae nostra oneravit iniquo , Nos, scelus, est sestos ausa rogare modos, Et quae nos patriis captos abduxit ab oris: Dicite, ait, vestrae carmina nota Sion . . Ergone, dum miseros regio nos barbara servat, Dicemus vero carmina sacra Deo ps Si qua tui, Solyme, hibeant oblivia nobis, Fungi dediscat munere dextra sito νε Haereat & stupido torpescens lingua palato, Si mihi te quicquam dulcius esse queat.1 At Tibi, sium me Parens, hibeant, quae fecit Idume Perfida, cum Solymae venit acerba dies. Sternite , clamavit , sceleratae sternite muros Urbis, & ex imo vellite cuncta solo.s Ah Babylon Babylon, nostra nunc clade superba Exilis , ast eadem te quoque sata manentis FeliX ,

362쪽

o Felix, qui factis tibi praemia digna rependet, Et reddet meritas ob mala nostra vices, Nescius & flecti duro puerilia saxo

Atteret e matrum corpora rapta sinu.

PSALMUS CXXXVII.

Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam &c. Gratias agit Deo, quod pretationem suam audiverit , qua fortasse Messiae adventum petierat ,-I liberationem ab aliquo malo .. E toto ex animo, Magne canam Deus, di Quod verba audieris, votaque supplicas. Sancti rite memor sub penetralibus Templi sacra Tibi carmina concinam,

Quae alternis recinant innumeri, lneos

Circumfusi humeros, Caelicolum Choris Fr, sit quanta tui gloria Nominis, Dicam, quae pietas, quaeque tuis fides Constet pollicitis; nam super omnia, Quae sunt rerrisenis indita nomina , Nomen, quo haud aliud sanctius est , tuum Fecisti eximia fulgere gloria. 3 Qua Te cunque die voce vocavero, Aures ad gemitus supplicis admove, Insuetus veniet per Te animo vigor , Evadamque tuo munere sortior. . Cum

363쪽

. Cuncti, qui populos imperio premunt, Reges, Te meritis tollere honoribus Discant; insonuit nam tua barbaris Vox, & fama volat didita regibus r s Ingressique vias, quas docuit Deus,

Dicant unanimis carmina vocibus, Et dignam Domini carmine gloriam. ε Caeli Rex Superum . vertice considet 'Celsus , multipotens , omnia providens , Hinc demiisa pio lumine respicit , Contra elata oculis prospicit eminus Torvis, & facie terricus aspera. e Si vivam mediis anxius in malis, Si circum immineant mille pericula, Cunctis eripies incolumem malis, Servabis medus inque periculis, Nam pro me validas objiciens manus, Compesces rabiem extrema minantium IIlla & me faciet dextera sospitem, e Cui vis nulla potest firma resistere. 1 Sic vindex scelerum supplicia exiget Pro me justa Deus, deficiet tua Nam nunquam Pietas innumerabili Annorum serie, Summe hominum Parens. Ergo ne miseros despicias, tuae Quos fecere manus, novet abigas Procul a

364쪽

P S A L M U S CXXXVIII.

Domine, probasti me &α

ε Admonet genus humanum, Deum esse operam no-sroram rectis mum aestimatorem , omnia provi-aeentem , amicorumque suorum praecipuam caram

. Uncta oculis, Deus alme, tuis sunt pervias Me scrutatus, habes perspectum, animoque notatum, Quicquid agam, quaecunque loquar, quae memo

. revolvam ,

Seu sedeam lassus, seu presia sedilia linquam, omnia Tu nosti,s Quicquid mens cogitat intus, Tu procul aspectas oculis, animique latentis Abdita pervadis 3

Pergam quacunque viarum in , Quaque irer absolvam meta, qua sede quiescam, Cuncta vides, nunc quicquid ago, multo ante videbas. Nil mea lingua sonat, vox nulla erumpit ab ores Quin levis aura referre tuas festinet ad aures.s Omnia scis,vel quae nunc sunt, vel quae ante fuerunt, Tu me eduxisti dias in luminis oras,

Artificique manu finxisti membra, simulque Condita suis sti, in nihilum ne lapsa redirent. Quas

365쪽

ε Quae Tibi mente sedet, miranda scientia nostros, Excedit sensus, tantumque assurgit , eoque Progreditur, studio quo frustra ego nitar inani. Quo me igitur vertam λ quae me celare latebrae Errantem , aspectuque tuo subducere possunt p. Sydera conscendam p Tu supra sydera regnas. In sernas penetrem sedes in sedibus illis

s . Si mane novo mihi sumere pennas Detur, Si immensos Caeli percurrere tractus, . Ac demum extremi consistere littore ponti , ' Illuc me tua dextra vehet, mihi fulciet alas, Meque tua in praeceps ruiturum dextra tenebit. At circumfusae, dixi, fortasse tenebrae x Dent latebras, & me denso velamine condant. a Fallimurr ipsa diem nox effcit atra serenam Me circa, & claro me lumine circumfundit, Deliciasque meas, occultaque probra revelat s. . . Non etenim ante tuum spissa ealigine vultum Nigrescunt tenebrae, sed nox nitet aemula luci, Nec tenebris vel lux distat, vel luce tenebrae. 33 Quae mea te lateant, cum Tu mea viscera primus MFinxeris, &, coeca matris cum clauderer alvo, Nostra laboraris primordia λg Iure rependam Ergo Tibi laudes, mira quod in arte probaris

Grande magisterium,Teque acta per omnia magnum, Attonitoque metu dignum: miracula rerum Haec videt, atque oculis mea mens prope conspicit ipsis.

366쪽

. t Abdita nulla Tibi nostri sunt corporis ossa ,

Quippe tua compacta manu , cum ventre crearer Materno abstrusus, confusaque corporis hujus Compages, variis inter se partibus apta Sub genitali arvo, & latebris coalesceret imis. .s Mox imperfectum gravida intra viscera foetum sit , Jam tum vitalique aura, formaque carentem Lumina viderunt tua, & Omni ex parte notarunt. Namque expressa hominum cuncta exemplaria mente ,

Non secus ac magno descripta volumine, servas, Inque dies quotquot veniunt has lucis in oras , Nullus abest. ιν Verum quisquis Tibi vivit amicus , Illum quantus honor, me judice, quanta sequetur Gloria , quamque potens, & quanto robore firmum Imperium sine fine manetlεη Numerare tuorum

Me juvat ingentem populum i numerare sed illos

Qui velit , enumeret positas in littore arena S . Haec reputans somno excutior 3 me lumen obortum

Excitat, & Te pone sequi, Tecum esse, Tibique Magne Parens, haerere jubet. Si perdere sontes Est certum Tibi, si haec animo sententia sedit, Ite procul, procul hinc fera corda facessite, quotquot Caedibus, & damnis pascit furiosa libido.

a. Prospera vos limis spectantes fata bonorum, Haec tacito insani versastis pectore dicta: Frustra illi modo florentes, rebusque secundis Elati, quascunque, Deus, permiseris urbes obtineant, inde ejectos agitabimus armis

367쪽

CARMINA . 33

Perpetuo, nulla passi consistere terra. 3 Hos ego , qui Te odiis, Deus, insectantur iniquis , Nonne odi nonne exarsit suffusa medullis Contra hostes gravis ira tuos , animumque peredit psa Quin illos odio, quo non violentius ullum, Ultro aversatus, nullo mihi foedere jungi Perpetiar, sua quos secit mihi culpa inimicos.s3 Me scrutare, Deus; cordis secreta prosundi Inspicer non oculos devito cuncta tuentes, In mores inquire meos, mea facta , measque Curas, & studia, & varios cognosce labores. Si quid inest pravum mihi sorte, aut si quid iniquum, Corrige, & obliquo refocans de tramite, recta Me deduce via, qua aeternas itur ad Arce S.

PSALMUS CXXXIX.

Eripe me, Domine, ab homine malo &c.. David vel in persona propria Deum exorat advesesur Saulem , ejusque ministros, vel in persona Christi, ct Chrisiani populi aDersus Diabolum, . ejusque satetiites . π .Ripe me populo, Deus immortalis, iniquo, u Eripe molitis impia coepta viris, . Qui tacito insidias animo mihi mille pararunt, Instaurant totos & nova bella dies.. Ad solem ut serpens, linguas acuere vibrantes, Utque aspis, labiis atra venena tegunt.

368쪽

s Me, Deus, e manibus serva, rabieque nocentum, Subtrahe jactatis in mea damna minis . ε Aggressi ad terram me deturbare superbi, Mille mihi tectos composuere dolos.

Fune viam secus extento mihi coeca pararunt

Vincla, parum cautos implicitura pedes. 1 Versus ego ad Dominum: Deus es meus, accipe,dixi, Quas Tibi submis o fundimus ore preces.s Tu virtus, Tu nostra salus: cum bella calerent, Texisti nostrum, ceu clypei orbe, caput. ρ Ne patere incautum fallat me coeca libido, Dedar & infestis hostibus ipse volens. In me dira parant. Ne Tu me desere, neve Cladibus exultet gens inimica meis. . Summa quidem fraudum, queis me circumvenit, ipsam i in Et quibus insanit, verba maligna , prement. a, Desuper undabunt flammae, capita obruet ignis, Nec de tot dabitur surgere posse malis.,, Lingua loquax rebus nunquam est fruitura secundis ,

Impius ad mortem per mala multa ruet..t Novi etenim,vindex quondam affore Numen egenis, Ulturumque inopes,quos mala iniqua premunt.

Laudabit gens justa tuum , Deus optime , Nomen, Incolet &, laeta quae loca fronte beas.

369쪽

PSALMUS CXL.

Domine clamavi ad te &e. Petit ab se areeri peccata , ct peccatores . . ri AE Agnis voeavi Te, Deus, clamoribus LVI. Audi vocatus supplicem , Audi voeatus supplicem, clamoribus

Quandoque Te vocavero. Ut saeri odorum fumi in auras vorticem Acerra volvit thurea,

Astendat ad Te grata sic precatio Ardente fusa pectore, Et cum supinas porrigam Caelo manus, b. Iucundum id accidat Tibi, Quam suave sumat, quod solemus vespere Imponere in aras , Sacrum. Ori obde nostro pertinax repagulum, Firmumque labris objicem,' Ne cor meum maligna verba effutiat, Vanoque culpas nomine .

Praetexat, & se suave blandientibus Deliniat mendaciis. Cum perditissimis mihi mortalium Nunquam sodalitas erit, , Electa mensis nec gulosis assidens, Libabo eorum sercula ior.

370쪽

s Peccavero si quid, misertus corriget, Et increpabit vir bonus 3 . At verba, quae scelesti adornant, lenia, Instarque olivi mollia, Procul facessant: tali olivo non seram

Meum nitere verticem.

ε Quin, supplices cum sudero ad Deum preces, . Orabo id unum scilicet, optata eorum ne secundet, gaudia Sed criminosa dissipet . Et jam protervos pravitatis principe S, Duces, magistros criminum, Magno gravatos colla saxi pondere Mersos profundum absorbuit., Quid nostra possint verba, fracti sentientUltro fatentes impii,

Sic crassior domatur unco vomere Gleba, ac ligone rumpitur . . .

Sed interim instant; jamque nos fatiscimus Fracti malorum ponderess Et ossa ruptis dissipata nexibus Ad ipsa: Ditis ostia Solo jacent, futura praeda hiantibus Voracis Orci faucibus.

Ad Te, Deus, sed mortis ipso in limine

Jam pressa, jam natantia Sub nocte lumina extuli, clemens Deus, In Te locavi spem meam. Ne, quaeso, ne sinas meis innoxium Membris revelli spiritum . c .

O A retibus mihi paratis libera Pene implicatos jam pedes. vi

SEARCH

MENU NAVIGATION