Davidis carmina quae psalmi dicuntur tum cantica veteris novique testamenti latinis versibus reddita atque illustrata opera ac studio Petri Rossi senensis

발행: 1759년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

411쪽

s. Quotquot secatis aera, Deum canendo extollite . .

si Ferae vagantes saltibus , Pratis greges in mollibus, Et cuncta gens mortalium , Dei vacate laudibus. t Deo perennem gloriam Gratus rependat Israel, Eumque laudet , omnia Et usque & usque in saeeula. a Vos insulis cincti sacris, Laudes praeite Numiniss . . . a. Devora tuque plebs Deo , Laudes secuta succine . . ζso Deo, pii, mortalibus Membris soluti Spiritus,s, Virique mites, ac boni, Libate laudum munera. . 'ει Dilecte Caelo Anania, , . Fideque par Azaria, . Et par utrique Misael, Laudare . vestrum Vindicem,po Ejusque laudes inclytas, iIpsumque ad astra tollite, Et ipsa supra sydera, Quotquot recurrent saecula sal. Patri, & eoaevo Filio ,r Laudes, parique Flamini co Dicamus, ac per omnia Unum canamus tempora o A a . . Tu t

412쪽

Tu summa in arce 'derum Laudaris, o Rex Caelitum, Laudatus, ac laudabilis Aeterna ad usque saccula.

CANTICUM HABACHUC

Domine audivi auditionem tuam &e. Proximam Chasaeorum in Palaestinam irruptionem , ct Iuda ονum sub Nabuehodonosor miseram ea. ptiυitatem praevidens Pνopheta , hoe Cantieam effudit, in Do verum atrocisate a Deo praemonistrata pertere tus , 6κr m sericordiam implorat , quem se placatum iri Ius auguratur ex iis, quae ouem Oeerat pro Iudaeis Aegrptiaea e t υitate I levandi e , quae mox in f mrue fortuna renoυanda eon it, atque ita I berat anem human eeneris per christum , 6sque futuνum adventam obscure quidem, sed magnylae adumbrat.' A D me Ioqiientem Te, Deus, audiis CL Adhue recenti mens trepidat metur Quae damna, quos cerno labores Isaeidum capiti imminentes la Ah paree, & annis visa prioribus Portenta, nostri fac videant dies,

413쪽

Et patribus 1 concessa quondam Nunc medium .renova sub aevum . . En audior. Cursu in medio vices Anni novabunt ri Jam 1Pietas tua

Se prodit, inque ipso furore Mitem animum Tibi dulce pulsae.

Aetas parentum laeta revertitur , Deusque mores en repetit suos:

En parte ab australi profectus Rursus adest, & opaca Pharan in Per saltuosi eulmina passibus Descendit 4 altis I Jamque operit polum

Verenda majestas utrumque, Terra sono fremit icta laudum , - a Splendet corusco lumine, lampadis Ceu cum diurnae Sol jubar exerit sEt . fulminum vis igneorum Tota sed et rutilante Dextra Immensa virtus condita ibi latet, 'Unde Ille terras , di freta concutit, Quacunque vadit , Mors eructici tM .Praegrediens iter ense sternit. ni Torva antecedit turba satellitum, Emissa ab imo monstra Erebi specu, Armata serati flagello, lEt scelerum exitio parata.

At Ipse in arvis constitit hostium M, Mensusque longis illa decempedis iΗero priori abjudicata :i uri ' II saetis: tribuit colonis. J

414쪽

Gentes profanas vindice turbidus Prospexit irae nec mora, corruunt i Tellure fusae I subsidentes . Discutiunt iuga summa montes . . .

Immoti ab ipsa semper origine I Celsique colles sub domino pede Se Regis Aeterni reclinant,

Atque viam faciunt eunti ἀ - .

et Noxas luerunt Aethiopes suas: t. Tentoria illos bellica vellere . I . Vidi fugatos s Madianos Explicitas glomerare pelles Raptim involutas, & trepido metu Turbata cerno castra 3 nec ordines INee signa servantes, Te premente, Toto acies procul ire campo. a Quid Numne tantus Te furor abripit, Objecta contra ut flumina saevias, Divine Vindex Num nec ipsis Fluminibus tua parcit ira in .& marinos insequitur furens, Vertitque ab imo gurgite vortices . Qiiid magna peccarunt fluenta, Quidve sali meruere fluctus p

Bello paratus jam super igneos Scandis jugales, jamque agitas tuas, Victor quadrigas, sospitesque

Ηoste tuos domito reducis.' Iuratus illis Te fore vindicem

Promiseras mesto ante, nec irritum Dixti sacramentum: Potentem - Ea sinuas seriturus arcum .

415쪽

i. Te seisia viso flumina, montibus Structis in altum, dividuas aquas Concreta suspendunt, dolentque

Praecipites inhibere cursus, . Mox expeditos volvere gurgites Gaudent, relictas & reperunt vias, Hinc inde jam discessit aequor Horrifico reboans fragore 3 . a Stantesque fluctus insolita fremunt

Se vi. teneri, tendere tum manusi Visi supinas, attributa Jura sibi petiere reddi. , Sol ipse Caelo, Lunaque constitit to Tempus triumphis jussa tuis dare,

Perterriti hostes versa nudant Terga sugae s Tua tela lucem

Dant dissipatis, & tua fulgurat

Flammix per umbras hasta minacibus , is Terramque; conculcans scelestam Ingrederis fremebundus ira; Pallorque gentes, & stupor occupat Tanto furoris turbine territas eia Tu victor incedis, tuisque Auxilio venis, & saluti, Tecumque iussum carpit iter tuo Ductor resertus pectora spiritu, Cui jura gentis, cui regendas Isacidum dederas habenas. Jamque amputasti primigenum caput i, Domus superbae, concidit impia

416쪽

Radicibus convulsa ab imis, Et subita iacuit, ruina. t. . Devota diris sceptra solo abjicis, Suoque stratos cum duce milites, In nostra iam damna irruentes s. Quale ruit per inane turbo. Paeana, victis jam velut hostibus, Laetum canebant, qualis in abdito Si quis retrusus nil timentem Aggrediens inopem trucidet.., At Tu frementes quadrijuges agens. Undas aperta per medias via,

Tuis prae isti, per lutosum Aridum iter patuit profundum .s Sed nune minantem Te procul audio,

Et nostra terror viscera concutit , Confusa mens horret, retent Lingua sono tremebunda torpet. Foedo putrescant ossa situ mea, Totoque tabum corpore defluat, Dum, tempore exacto malorum, Tandem animo placidus quiescanI,

Nostrisque jungar, eum reduces domos Priscas revisent, & juga patria 3Vin elisque diffractis, cupitum Suscipient iter expediti. .r Heu quantus instat luctust Ut insonat Nimbus per auras exitio igravis lQuae vastitas , qui squalor agris, Quanta hominum, pecudumque cladest Tune nulla laetis germina ficu bus, Floresque surgent, nullaque vitibus Gem-

417쪽

Gemma 'timimescet, palmitesque Vinea non pariet feracea. . Non eurva baccis brachia porriget oliva mendax , non segeti fides Constabit, & spem pertinaeis Aglicolae sine fruge fallet, Suis abactus grex ab ovilibus Haud nota perger carpere pascua, Praesepibusque armenta nullis Fronde famem , stipulaque pellent.. Uerum benignus me recreat Deus, Mea Ille semper gaudia nutriet , Stat tota in illo spes salutis, Semper erit . meus Ille cantus is Mea Ille virtus, robur & unicum, Unumque tantis effugium malis 3 Quae sospes ut vitem, fugaci

rure dedit supcrare cervos , Victorque montes in patrio, aget, Ducetque sedes visere pristinas, Grato triumphales cientem

Ore modos, liabiliquc plectro.

418쪽

CANTICUM ZACHARIAE

Benedictus Dominus Deus Israel &e. Nato Ioanne Christi Praeeursore, Zachariar eius pater has Letitiae voces edidit , quibus Deo de Minae a entu gratias agit , suo ne Filio tam eκcellens osse um parandi Domino plebem perfectam gratutitur.

' Uge, Rex Sancti, Deus, Israelis

o Prodiit summo veniens olympos Et suae ingenti pretio redemit Vincula gentis . Reddidit certam , stabilemque nobis, Fracta quae quondam jacuit, salutem, Stirpe ab illustri Sibi dedicati

Davidis ortam .

1ο Ipse sie olim cecinit futurum Ore sanctorum sato ab orbe Vatum , Quos sui afflatos animavit almai Numinis aurareti Nos filii firma daret ut salute, Hoste prostrato, manibus protervae Gentis ereptos, Odiumque diro Corde foventis. Hae Patres olim pietate nostros Ille solatus, repetensque mente

419쪽

Foedus antiquum, sua verba certo. Pignore firmat. di, Haec Patri quondam dedit Abrahamo Dicta juratus, fore cui recepit, 1 Nostra ut hostili recreet soluta Corda timore , Nosque Caelesti Domino obsecuti, Grata gestemus juga servitutis,m Sancta sectantes opera, ac tenaces

Juris, & aequi , Ejus & nullis violemus Ora Improbe factis, oculosque longe Cuncta spectantes, data pensa donec

Vita revolvet. μTuque vitales modo suis in auras Macte virtutis Puers Ipse Vates, Ipse Divinus proprio sereris Nomine Praeco. Strenuus Regis superi Satelles Dia praecurres venientis Oras Et viam sternes, aditusque recto' . . Limite pandes. 1 Tu dabis lecta documenta plebi, Niti ut ad certam studeat salutem, Expiet noxas, veniamque pravis

. , Impetret ausis .

r3 Hoc Dei sponciet Pietas, Patrisque Viscera humanos miserata casus, Ut Velit nostras oriens ab alto, Visere terras, 1: Quo diem caecis reserat, sepulti Qui diu tetra jacuere nocte a

420쪽

Et regat nostros per amica pacis . Compita gressus.

CANTICUM B. M. VIRGINIS

Magnificat anima mea &e.

cum Maria Virgo, Filis eone plo, FI saleth -- visisset , ejusque gratulationem excepisset , in

hoc Canticum . repente erupit, ia quo Dei in se dignationεm , effusam in , omnes gentes mi serreordiam , IMdaeorum reprobationem , gentiam

vocationem exequitur.

N Dei assurgit studiosa Iaudes i

IL Mens mea, exultant mea corda dulci Gaudio , nostrae Deus hoc saluti

Excitat alictor. '

Iue respectans humilem benigno Lumine Ancillam, mihi dulce risit, Inde ter selix veniente semper Dicar ab aevo. Ille me Iargo decoravit auctam Munerum censu ; mihi magna seeit ReX potens idem , propriooue Sanctus Nomine dictus. so Ejus ex alto Pietas prosecta . Fonte in humanum genus omne auxit .

SEARCH

MENU NAVIGATION