Marci Zuerii Boxhornii Oratio ad Belgas, Hispano adhuc parentes: Sassa Gandavensi, auspiciis foederati Belgii Ordinvm, ductu Frederici Henrici, Arausionensium principis, expugnatâ

발행: 1644년

분량: 28페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

11쪽

Hispano adhuc parent :S ASSA GANDAVENSI, auspiciis FOEDERATI BELGII ORDINUM, ductu

FREDERICI HENRICI,

Arausionensium Principis, expugnata.

FOEDERATI E LIBERI

BELGAE

LOQUUNTUR.

Elgas vos, sed dubium quo nobis nominci appellandos,Belgae convenimus.Consangui neos nostros id Cognatos,ut iisdem majoribus ortos: Fratres olim dc Amicos, cum aut diversos singuli principes, aut eundem omnes, iisdem pro libertate studiis conjunctis, agnovimus; nunc contra hostes, dum septuaginta fere annorum inteastino pariter ac externo bello inaudita inter eos contumacia, quos δί natura, & caussa, mutua commoda esse jubebant conjunctissimos, maxime autem vestra collidimur: dc communem patriam quaqua sed nos inviti,cruentamus: Fratres iterum nostrosa Amicos si quod nobis idem vobiscum sanguis, necessitas vobis piaescribunt, pulcherrima oc toti Belgarum imperio haud dubie profutura

et vota

12쪽

4 M ARCI UERII BOXΗΟRN livota nostra audiuntur. Hostium nomine vos iam adimhaud debuimus, quos volumus amicos illud autem antiquum M dulcissimum, quod Fratrum inmicorum est, i surpare, patientia,vel, quod potius sperandum est, haesitatio vestra nondum sinit. Cognati ergo dc consanguinei cum haud dubia sit ipsa natura inclinatio, neque illa bellorum vi unquam possit exstingui cognatos vos nobis d consanguineos populos, claustris imperii vestri per hos maximα dies virtute nostra perruptis ic apertis, propiores jam salutamus non hercle, quod plerumque fit inter ventosos doexternos, tot superiorum annorum vel recentibus victoriis inflati de insolentes qui reverenter surgentem fortunam ha bere didicimus neque, ut assiictis vobis,quae tantum vulgi fere ubiq; intemperantia est, insultaremus neque,ut victores vobis velut victis, qui tot tantisque cladibus fracti jam prope victi estis, pro lubidine leges poneremus cum solo

Foederatorum Sociorumque nomine contentis nobisic,

si licet, superbis, Socios vos habereo Foederatos potius sit, quam victis imperare sed, quod innocentiam hujus im perii nostri inprimis decet ac sanctitatem, de jam totius

prope saeculi nobis votum est, diuturnique hujus belli finis semper fuit, ut multis magnisque tempestatibus affictos

vos, Sc in ultimam perniciem haud dubie jam vergentes, ad felicitatis nostrae exemplum non modo, sed etiam.

usum , neque ad spem, sed certissimam salutis fiduciam, , pacem societatemque nostram, tristissima servitute a cervicibus vestris depulsa, vocaremus. Vos quidem, si quid in vobis vel exempli supersit vel sanguinis majorum , integram incorruptam Belgarum indolem hic in nobis agnoscitis quam non modo ad curam custodiamque libertatatis suae, sed etiam alienae, Belgarum maxime , ipsi natura restrinxit. In hac aqtem publica latitia nostrorum, post amnes vestros, quos praecipua imperii munimenta. habebatis,superatos,post captam in Flandria, pollentissima,

quas

13쪽

quo excipiendus esset pompae ingenio revertens a felicissima expeditione militiae nostrae imperator nunquam alias nobis, tot ejus officiis, laboribus, periculis, proximis maxime, obstrictis ic obligatis, solicitius aut intcntius fuerit cogi tandum. Sed cum infra rerum ejus fastigium longe posita sint, quae instruendae triumphali pompae, vel ipsi princi-Pum arrogantia vel privatorum pietas aut adulatio plurima hactenus invenit; neque ejus modestiae sit, velle ambitiose coli, sicut ejus prope solius est supra omnes retro duces eminerα; dc praeter agnitam Dei immortalis pacenta,

praeterque testes publicae laetitiae ignes, qui nunquam frequentiores arsere, nihil hic nobis praescripserit innocentia, aut parcimonia majorum quod potissimum est, in animis nostris, velut templis,dedicatam tot ejus pulcherrimorum operum imaginem circumferamus, sic sibi a nobis satisfieri facile patietur, solitus semper post victoriam de ambitione etiam modestia triumphare. Erat quoq; religiono

bis i cum nulli apud cordatos quosque triumphi fuerint civilium bellorum.&ex cognato sanguine hausto voluptatem quaerere aut capere, non sit Belgarum, ex affictissimis aristissimisque vestris rebus novi ac immodest triumphi quaerere noluimus occasionem. Sed nos illa magis cupido exercet,ut quocunque modo,d quam primum ,respublica vestra adiuvetu . Horum enim, quae nos agitant, bello rum cum nulla hactenus apud vos praemia fuerint,omnia

mala, N per ea jam pridem amissa sint, quae multis labo- ribus

14쪽

s MARCI UERII BOXHORNI Iribus 8 periculis, multaque innocentia capta majores vestri nascentibus vobis cum anima simul tradiderta pax cum vicinis populis, in bellum versa, per tot annos duo. decennii spatio male dilatum Hibertas cedere miserrimae servituti jussa domusic familia in patria clarissuma, externis, neque aestimatis domi, ad supremos honores, contra avitas leges, evectis, bonae artes o honestae divitiae, pati

pertate, avaritia externa, ac tot annorum cladibus absumptae cumque atrocior casus, nisi optimo consilio dc necessario ausu antevertitis, jam jam pavendus sit, non profecto flagitium nunc a vobis, neque malum facinus petimus; sed uti libertatem versiam prope jam ab occasu restituatis. Torpere ultra dc polluendam perdendamque Rempubi relinquere sopor S ignavia videretur, etiamsi vobis quam

inhonesta, tam tuta servitus esset, acerrimis adversarum rerum stimulis exploratis Tot per annos Victores, quod egregium nobis putamus, omnia vobis decora publicae tranquillitatis offerimus. Ipsa illa libertas nostra, pressa olim

tantum non enecta atrocissima, quae vobis adhuc f. da maneta, servituita, agere caussam suam contra potentissimum tunc Europae regem ausa, cum omnium egens

do ab omnibus desieri nihil posset sperare, per varios initio casus, dc infinita rerum discrimina, dein anniversarios fere triumphos, ad justam, &, quantam Optare possumus, magnitudinem enisa ac provecta, tot jam lauris redimitae, , nec armata, sed, cum amplissimo suae domi pacis ac omnium ejus bonorum comitatu, placida ad vos venit, cdextera olivam, vetus pacis insigne, praetendit, ac, cum in

insulis nostris aliisve ditionibus anguste habitet,ac ad gloriam nihil praeter liberrimum Belgarum totum nomen desidereta, apud vos quoquoe, recepta ea agnita, felicis. sine gestit imperare. Nec vobis suspecta sint, aut adversa consilia nostra videantur, quorum hic alius animus, alius in campo est alius cum obstinatos vos id hostes, alius

15쪽

o O. cum affictos, cognatos alius clim tantum miseros alius cum etiam pereuntes cogitamus; dc qui quos in ipsa pugna odimus, post eam feliciter pugnatam , amamus. Vos certe, quos ubi amare non licuit, cum vellem iis, aliquamdiu odisse debuimus, ut aliquando amaremus. Natura ipsa pro votorum nostrorum innocentia pronuntiat. Neque dissiculter adnuunt, qui adiuti suorum amorem vocantur. Steterint tot per annos iratae acies hauserit Belgas anguinem Belgarum gesta sint,quaecunque hostile odiunt meditatur, credi sane adversi haud possunt, a quibus licet post tot mala, praecipua gentium bona, pax dc libertas, jam vobis offeruntu . Si in coelum usque laudibus feratur clementia eorum, qui, quos ferro fregerant, subjectis pepercerta qui non modo haud sint professi odium sui,

primo honec Aoiri amicos libenter agnoverint, qui, cum

expeditionibus imponere possint ultimum diem, jam victos, si ipsi velint, ad rerum felicissimc a se gestarum

usum vocant ac communionem. Neque est quod de fide nostra dubitetis, cum amandos vos esse nobis non hici cessitas praescribat, sed amo quod ipsum insucati ac sanctissimi est argumentum nec de constantiata, cum haec

Respub domi septemplice illo ac indisssolubili nodo adusque totius terrarum orbis stuporem commendata, foris Vero Omnium, quotquot amantac tuentur suam aut aliorum libertatem, principum populorumve foederibus illi. gata, nulla perfidiae nota sit insignis Nec de summa hujus consilii diu vobis laborandum est Eo necessitatis jam apudVO Ventum est, ut suadere, quod oporteat, non multi laboris sit. Simplicissime ergo internos hodie, 6 Belgae, loquemur; blanditiae, pessimum veri affectus venenum,aberunt; dc quaecunque assentatione sola sine affet v,aut odio, peraguntuC. Diu vos morari non est temporis hujus si bellum modo, auctores ejus, mala, quae tot an annis QS pressere, dc ultima manent, nulla ad avertenda opes, cer-

1 tissima

16쪽

s MARCI UERII BOXHORNI Itissima pax ejectis ejuratisque ejus auctoribus, quam id utile Reipub , vobis gloriosum, aut promptum effectu, aut certe non arduum sit, aestimetis, omne consilium impletum est , nisi quae fato manenτ, quamvis significata , non vitantia Π. Uni impares, eadem jam tempestate Gallorum d nostro, implicati estis, iis auctoribus, quibus, post opes vestras consumptas, aut prope nullas, nulla auxilii reliqua spe discrimen tamen ac pericula bellorum vobis relinquuntur. Nos olim, diversis septem stipra decem gentium vocabulis, ut sedibus, non animo aut odiis, divisi, commerciis contradi promiscuis matrimoniis, velut unus idemque populus conjuncti,dcallisamam pacem, de florentissimum , ut ea erant tempora, imperium, inter parata pro libertate mutua praesidia, domi habebamus. Si quae principum aut ambitio, aut suspicio, vel etiam petulantia bella facerer, necessivas pacis N iccirco studium, ac Belgarum consensus, statim exstinxere Gesta idem qui cc

perat annus plerumque finivit. Tum meliorem in pace, , quam bello, nos habere caussam credidimus. Vestra nos contumacia, diuturno huic si Hispanorum apud os

vox valens , arterno, per iniquissimam eorum dominationem, involuti sumus. Neque enim tam ex nobis caussas

dissentiendi habuimus, quam illorum imperio. qui,ne jam dicamus singula , ad quae horror animum subit quoties

recordamiar, quae vobis etiam detestata prope unicum δοῦ tristissimum annalium nositiorum sunt argumentum tot innocentissimorum hominum millibus, nunquam audita immanitate trucidatis, cruento passim Belgio dc macul to,quae scelera alii remedia vocabant falsis nominibus severitatem pro saevitiata, supplicia nositradc contumelias, de quot prope lalgas tot rogos d cruces, disciplinam appellabanta quam dum fortiter nos excutimus vos faeda in constantiata, mutatis animis, patientius sertis, in diversa haec studia scissi sumus. Mansit tamen nobis vestri amor,

bellum

17쪽

belltim modo adversatum est pertinaciam vestram oppugnavimus, non salutem , dc qua fruebamur florentissima libertas, vosque etiam complecti cupiens, odisse nos servitutem vestram hactenus coegiti. Nec enim de parte Κ-nium vobiaeum ambigimus , aut vestras injurias, sed Hispanorum querimur qui ut vobis servitutis ita nobis omnibus intestini hujus belli, vobis autem infelicissimi, soli sunt auctores. Neque profecto aliorum ambitionem cujus spe omnia Europae regna jam devorata sint, Gallicum superioribus annis intulisse vobis credendum est. Quid enim aliud Ludovici Regis indicentis bellum vobis litterae aperuere Securitati Gallorum perfida , 5 versipellis illa, quod de Carthagine olim dictum est. Hispania insidiata est iacta d conventasociorum turbavit Belgae innocentes, sed qMi Misiparioriam sunt, plectuntur. Aut fallimur, aut lacile agnoscitis bellorum auctores. Utinam non foveretis Quid vero ipsa a quid per illa in Belgio tot amannis a vobis prosectum p Neque nocere hostibus, neque tueri vos valuistis . Tot expeditionibus, tanos vestris Hispanorumque, adhuc pollentium, impensis, quid, hercita, aliud actum est quam ut continuo fere ricti post tot maribus nostris classes immissas, tot terra exercitus eductos, tot classibus fractis ac mersis, tot urbibus, tot claustris imperii Vestria munimentis, passim captis, omnibus domi foris que opibus exhausti, nullis fulti alienis, & prope inermes, cuncta scrutantes, aut in hostium, quibus jam omnia aperta sunt, lubidine finem aut in sola miseratione nostra praesidium rerum vestrarum inveniretis 2 Addite privatorum, tot civium tot agrestium, tot necessitudinum vestrarum , anniversiarias clades, quae non minus publicae sunt, cum florentibus illorum rebus haec etiam adiuvetur obeuntibus vobis vestras, aut partim vestras, Belgi regiones, quid praeter urbes o castella pluria amissa, quam defensa, lit tora, cum voluimus, obsess. . terra, etiam cum destinata C Oppu-

18쪽

1 MARCI UERH BOXHORNII oppugnantibus non procederent, semper immensis cladibus ditiones affictas earum intima d bellorum injuriis olim excepta,limites imperii; agrorum vastitiem raros, post anni spem, post agrestium mapalia docasas toties eversa, cultores cineres pro florentibus vicis municipia aut p. pida aperto posita loco,deformia, desertastausa,a metuentium tanta pallentiumque multitudine,quanta civium, habitata commerciorum jam longum silentium: otiosas arti.

ficum manus, δί interim esurientem domi, aut mendicantem, aut alias quaerentem sedes matrum ac parvulorum

gregem , dc immensa jam sponte aut ex desperatione exulantium multitudo sedes nostra laeta implevit calamitatis denique omnis egestatisque tristissima ac frequentissima spectacula, offeretur Sint porro ante oculos, stipundiis haud solutis, fluxa ducum auctoritas, nulla am prope militiae vestrae disciplina, rupta omnis sacramenti reverentia :quo fit, ut tot fere, quotquot signa vestra sequuntur, mendicos urbes vestrae videand agri fures, latrones, ac,

quod supra omnia mala est, impunitos,vi nondum dana

nata exempla , ut barbarus, quem ex Germania, quam attrivit pridem ac Evertit', plerumque necessitas vocad, ad Rhenum vestrum, aut Mosam, aut Liviam, pacatissimos olim tot scelerum nescios amnes, non aliter atquci

Dravum suum Savumve exlex agat,ac ad praedam caedesque suorum, non opem venisse videatur . Neque enim illi modo vobis hostes sunt, qui bellum inserunU, sed qui vobis merenti. Nec ullum majus calamitatis indicium est, quam ab auxiliis oppugnari quae praecipua, nam id instat, iratu desperantis vulgi sunt turbamenta. Si apud vos, quos neque nota mala vestra fallere possiant, neq; occulta, nobis, quos etiamnum hosites creditis, non sit fides inveniet certe ille, qui adhuc vester, dc praecipuo inter vos loco, nam nomini apud servientes parcendum est cum pacem

Belgarum bello anteferre an non,quaesumus Vos, jam tum

19쪽

ex vero illi Horreat sermo, si ad tabulam diemoriam, , clades, funera, id quantum mali invectum est, revocem.

Homines ipsi agri gemunt, populi ε urbes pacemque precibus SE votis flagitant otio & quiete digni, quia tam is

saevam tempestatem tam patienter tulere, Pietatis munus Hest, otii ac quietis caussam suscipere ut si malis modus non is sit, sit sumptibus, qui omne jam belli pretium inuid- ,,

quid bello petitur, excedunci. Erarium maximum, di is quod fundo careti, exhaustum est Thesauri pene innu- , ,

merabiles profusi las a liberalitas, d adhuc miles egeτ,, hosti similis,& urbibus agrisque infestus Regiis. quia arida de sicca stipendiorum vena, Necessitas legem non habet, , nescio tamen foediori flagitio ad rapinam, an dedecore adi, mendicitatem stipendiarii Regii, Martis alumni, veniant. 33Vt concedam corrigi haec posse, quid paucis tamen insu-,ν lis omnium regnorum vectigalia, , tributa impendunturiris Si recte calculum ponimus, vix tanti victoria est: dc adhuc ,, pugnamus Haec olim , dc gravissima vobis praemia ho- ,,

rum bellorum sunci. Qui ae autem nunc, post tot novas Mincomparabiles clades, quae cum annis singulis plures multo graviores, ac pene jam ultimae, cum vix alias pati possitis, recurreroea quae post Catalauniae, iustaniae, octo in India ditionum desectiones, per quas Regia opς , semper vobis uvandis impares, nunc nullae, neque Hispani sanguinis miles, vobis offeruntur' Quae post tot domi mala, tot vulnerata, quibus ipsi imperii vestri, si id imperium dicendum sit, vitalia jam petuntur Quae post Atrebatum nam recentissimorum hic sussici meminisse, a Gallis captam superbam illam & munitissimam non modo Artesiae, sed totius Gallobelgici tractus, eumque long nunc lateque infestantem,civitatem P Quia post caesam ab iis c deletam, memorabili illo ad Rocroiam praelio excr citatissamam militiae vestrae manum 3 quae post eam victoriam statim sequutam Theodonis illae, quae urbs LurZen-

20쪽

burgiorum caput est deditionem Θ Quae post Grevelingam, portua operibus nobilissiunana, pari selicitate expugnatam, Qu* post castella tot tot aggeres, limites, ana. nes rivosque, per quae inviam hostibus viam credideratis, unius, velut fulminis, impetu superata, denique omnia irrumpentium ferro ac flammis, aut tributa imperantibus, reclusa ac aperta. t Quae post maximi terroris Hispanicam classem, tot annorum opus, nullo nositrorum damno, ad Canti littus captam aut dissipatam' posit, sola privatorum manu velut februis, purgatum, d piratis vestris clausum domesticum mare, denique, post invictum vobis

habitum an densis Cataractae munimentum, tot castella proxima, sub ditionem nostram nunc redactata inerrantia

signa nostra penitissimis Flandriae oris, fertilissimos Wasiae campos, ipsum velut uber Decunditatis, cum volumus vectigales denique Ani erpiam Gandamque florentisi simas Belgii vestria quarum fulturis reliquae omnes sustinentur, civitates,terrore ac metu undique obsessasac prope jam captas desperationes Nec enim praeter hanc quidquam vobis restat, unumque id ad salutem vobis super si, ut post omnem fiduciam vobis ablatam, posit nullas ad securitatem latebras, rebus vestris disti datis. Non enim esit, quod aut malorum remedia, aut feliciora tempora ex vobis vel Rege vestro exspectetis. Qui florentiores nino astro bello impares semper inventi estis; quomodo, qui post

tot annorum tabem enervati, exsangues, propius ab exitio jam abesitis, ex duobus maximi metus, nostro Gallorumque, instantem tempestatem avertetis Hispania autem,

aegra ipsa saucia dc validissimis artubus spoliata quomodo opem feret vobis laborantibus Si quidem ferre possit. cur in temporta, cur afflictissimis iam, toties supplici

bus, idoneam non tulit cum tamen sui in Belgio im .perii conservationem inter praecipua semper consilia ha buisse credatu . Haud unquam terruere nos, neque vos fallant,

SEARCH

MENU NAVIGATION