Celeberrimæ Lugduno-Batavæ Academiæ palestra, bellumque incruentum, in qvo athletarvm certamina & trivmphi delineantvr. Sive carmina gratulatoria in disputationes & inaugurationes quorundam amicorum, quondam studiosorum, Christiano Masvrelio Hyperio,

발행: 1630년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

11쪽

Nec prima signavit adsuc lanugine mentum, Attamen aetatis laus o pulcherrima: tempus Turpibus haud posuit ludis, non blanda malorum. Otia cunctorum matrem est sectatus iniquam, Aut thalami furtiva Venus que gaudia spondet Illiciti, spurcos impurae mentis amoreS, Alite sublimes veluti qui fulminis, eheu, Verbere prosternunt animos,& ad impia quq l Incendunt tentanda viros sed fortibus ausis Opposuit sese vitiorum immania contra Portenta, tetris oriunda paludibus Orci Monstra, de felici pugnae certamine victor Egregius lucis superas emersit ad auras, Non secus ac Divae Iunonis numine lar Immissum colubrum puer exanimavit utrumqAmphitryoniades, Hudraeque inflata veneno

Fulmine secuit mucronis acumine colla. Iure licet tanta virtute tumescat alumni

omsteti dives opum, quae tale in luminis oras Effudit pignus tibi Lugdunense Locram

Huius magna tamen debetur portio audis, Quod varias Iuvenis mentem excoluisse per artes

Diceris,in titulis ornas,in laude superba. Tu vero Daniel doctissime, digna laborum Praemia, constanti tibi quae sudore parasti, Suscipito. In tantum cur o decus ire recusas Quid dubitas 3 coeli virtus regione relicta Laurea serta tibi, decus immortale triumphi,

12쪽

Inclyta promeriti deferre insignia visa est: Exulta, dignasque Deo persolvito grates Ter felix, Christo cui fortunante peracta. Iam fortuna sua est ' magnum maris aequor arasti, Nec te Sirenum modulamina dulcia cautum In structos traxere dolos, Circaeaque mentem Murmura non rapuere tuam . fraudes'; malignas, Inque tuum fabricata caput, certamq, ruinam Consilia evadisci tu rara exempla secutus

Prudentis Laertiadae spirantibus Austrii Optatum ingrederis portu Salve inclyte salve Flos juvenum, salve o pelagi defuncte periclis. Sit licet exiguo tantis nos usque triumphis Carmine gratamur, aetasque ad sidera voces Iactamus longa vivas dignissime vita: O patriae columen, bene res habet, anchora acta est.

Honori

THOMAE ERPENII

Cum pro gradu Magister, artium summa

cum laude dii utaret. isnam est ille sacrae laudis succensus amore,

Quem promptu juvat in Phoebi descendere arena, Hostilique manu vibratis undique telis Objectare caput, scutiri munimine fretum Adverso certare gradu, roburque minacis, Instan-

13쪽

Instantisque hostis meliori infringere dextra Cernite ut hic miles turbato pulvere membra Conspersus redeat, spolijsque potitus opimis, Debita virtuti victricia signa reportet lFas mihi sit juvenis morum probitate refulgens Per laudes ivisse tuas, tenuique camynae A te promeritum plectro cecinisse tropharum. Quid prius admirer 3 vestris Suadua labellis Diva sedet quando ad responsa ferenda resolvis Prudens ora, stupent atque in te lumina figunt Gens Phoebo sacrata Deo, studiosaque pubes Exemplis stimulata tuis, contendere pugna Consimili celebrique sibi virtute parare Nominis famae nunquam pereuntis honorem Arder, Meffuso palmam sine sanguine ferre. Felix qui tantos felici Marte, laboris ornamenta tui potuisti ferre triumphos. quam recte hominum potes inspirare medullis Musarum, Subiaque ignes, quam fortiter urges Subjectis animos stimulis degni corda, Quando Doctorum claro spectante senatu Abstrusos aperis sensus, tetrica solvis Argumenta, tibi argutus quae objecerat hostis lPerge indefessus studiosa indagine libros Volvis ieri trivisse manu, quos sedula quondam C a Stagiritae, quos mens divina Platonis Parturiit, donoque dedit vitalibus auris. Inceptam decurre viam, clarisque Sophorum

14쪽

Perdius ieria 6 veterum impallescito scriptis. Haec perlecta, rudi quamvis sub cortice tectas Doctrinae piae stantis opes, quae gurgite vasto Oceani, vel visceribus reperirier imis Non valeant eme deproment largiter, atque Pandent ingenuas veneranda Pastadia artes Quas non ulla dies, venturi aut temporis Clini Destiuet innumeris obnoxia casibus aetas.

Illa sinu Ambrosiam pleno,dulcedine mira Fragrantem, dulcesque magis gratosque liquores Nectare, vel laeto spumantis munere Iacchi Usque ministrabunt, quae fercula lauta supremo Coelicolum patri forma vultuque decorum

Divini referunt Gan medem Offerre Poetae. His satiata epulis laeto modulamine cantus, Eterno rerum domino praecordia oratam

Laudem eructabunt, immundi, turpia mundi Gaudia, delitiasque leves exosa bonisque Ebria languebunt tantis, ad aetheris alti Languida anhelabunt sedes hoc tramite recto Tutus in si fio poteris penetrare recemis. Quod tibi ut eveniat supplex humilis i benigno Vota Deo devota fero, quo coepta secundet, Et cursum regat, fellai sine coronet. GO

15쪽

GO SARDO REMMIO

Cum de anima rationali istutaturin 1set.

FElici auspicio lucis productus in auras

Dicitur, natus merito adspirantibus astris, Cui non brutorum vili de semine nasci, Humana sed came datum est, rationis honestae Cui fῆxum immotumque manet dictamina recta

Consilio meliore sequi, quique illius apta Colla jugo subdit docilis, patiturque magistram Esse sibi, Iudij juvenilia tempora sacris

Dedicat,in pulchris bene providus artibus ille Post exantlatos optato sine labores, Sentiet haud dubi dulcissima commoda fructus, Durabunt seram quae jugiter usque senectam, Extremumque rogum. Tete mea Musa Goseris Dignum laude feret stellantis ad aetheris axem. Non tu seponis commissa talenta profundae Telluris gremio, ceu servus inutilis ille, Quem divina monet damnatum judicis ore Pa na, desidia mulctam, poenasque uiser Sed tibi concessis divino munere donis Uteris,4 Sophia studiosa indagine dulces Vestigas sitibundus aquas, queis pascere mentem Languentem, coeli sustollere ad ardua possis. Nec vanum desiderium, vel inania vota Suspirantis erunt, coepto si tramite pessias

16쪽

Virtutis trivisse viam, ingenuisque mine ae Artibus ingenium, studiisque ciebus honestis, Eruditis tuum, non te per devia fallax Praecipitem error aget sed tandem fine beato Felices fontis dabitur consistete ad oras.

MELCHI SEDEC SANDRA

cum sub tulcia clariss viri

GILBERT IACH AEI Thiosophis Professisi dissutaturin 1sit.

RVsticus ingenuas haud sano despicit artes

Consilio, d Musis praefert grave podus aratri Nobilibus, secumque nihil sublime volutat Terrenis inhiante animo satientia quippe Cum nunquam expleri cordis penetralia possint Argento, aut variis proventibus uberis anni, Nec partis opibus fruitur miserandus cillas Haeredi ingrato dona illibata reponit: Tandem membra trahens duro confecta labore, Heu nimis infelox, in glorius exigit aevum. At quorum virtus animis pulcherrima sedem Fixerit, haud illos studio invigilare profano, Dimuere aut luxu sinit aut marcere veterno: Sed placidis hominum mentes hortatibus implet, Et stimulis generosa suis languentia corda Excitat,

17쪽

Excitat, ingeniumque sacras invitat ad artes, Et Clurias ostentat opes, Nectarque suave Mons laticis, praestantia munera, pre bet. His te fluminibus, doctissime Sandra, rigatum Nulla fames, alioque sitis cruciare valebit, Nullus opum torquebit amor, te nulla quietum Sollicitudo premet, pones dum tempus in almis Artibus, itariis miles luctabere campis. Pergito felici coeptum subisse laborem Tramite. Quid dubitas sacros lustrare recessus

Aonidum, uulcis spatiosa palatia P i, Jacbae monstrante viama pergite inclyte, perge

Ossummissi,nomenque tibi, famamque celebrem illustri virtute para: clarissima virtus Haud patitur segnes castris habitare severis, Sedulaque ignavas mentes, atque otia damnat Desidiosa tibi Phoebo charissime patri Musarumque adamate choro, sudore trophaea Acquisita tuo, is eriti tribuuntur honores.

GVINANDO VI GERSIO,

Cum ummu in Philosophia titulis

insigniretur. MAgn nimo, fastiditis terrestribus, ausu

Sublimis fertur, pinnis', potentibus ambit Ethereas virtus sedes, lonoribus explet Promeritos, sed cura sagax, sudor honores

18쪽

Anteeunt. Guinunde istos, splendida virtus, Et studium tibi grande parant nomenque, decus': I, quo fata vocant, tibi quos L dense Lycaeum Pr tendit titulos de honorum insignia cernis. Et merito nam quae solers vigilantia honore Defraudata suo est quae non meruere triumphos Bella peracta suos, sequitur sua fama labores. Macte animo, nec te tangat nis vivida virtus, Iustaque virtutis dimanans gloria fonte.

Vestrarum digno nisi sit temerarius ille)Carmine quis laudum praeconia singula tentet Scribere sublimes si forte insistere calles Musarum lubeat, tibi quis non arbiter aequus,

Et tua vernanti circumdet tempora lauro, Conspicuami frontem foliis albentis olivae In te unum effudit cornu praedividite Phoebus

Munera, quae seri, vel post tua fata nepotes Attonitis similis ventura in secta stupebunt.

Quin etiam sacro adis Io Dis edita partu

Admiranda tibi largitur munera, magni Facundumque facit latiali flumine Tul7 Quaeque Sophum princeps dias in luminis auras

Extulit, abstrusos sensus, mysteria sacra Cognovisse dedit, causasque resolvere tectas. Perge, nec incepti pigeat certaminis unquam praestans animi lumenu, contendito ad altum Virtutis culmen nec te labor usque fatiget. Perge, nec ingenium turpi torpere Veterno 1 Peria

19쪽

Permitte, at contra constanti pectore miles Impigra Fayadijs exerce pectora curis. Succcessus studiis faustus, finisque beatus Fortunante, tibi dabitur, sic auspice Christo. Flos juvenum generose tuis innande triumphis Ap plausum damus, palma decernimu Somnes, violla Ot Apostoneis sacravimus inclyta castris Nomina,in Aonio cantu gratamur ovantes.

Postquam theses de Sygogi orum Genes, Euporia, o Mna si prenue de-ymas et. i valido miles circumvallatus ab hoste

Oppositas audet solus penetrare cohortes Viribus infractis, nec non melioribus ausis Armatam rupisse manum, perque horrida tela, Sanguineosque enses formidabile ferrum,

Invenisse viam potuit Mari orte secundo,

Qua patriam, civesque s os, charosque parentes Oblidione levet dura, certisque periclis Emat, lanici det libertate potiri, An non applausu ac valtim fuit ille favore Dignus,ac aeterna tolli super aethera laude Scilicet egregios quondam Romatia vetustas

servant

20쪽

Servanti patriam titulos, de digna laborum Praemia constituit, quae cuncta retexere versu Haud opus e priscis annalibus ista leguntur.

Sixte Hommi Friticae terrae non parva futurae

Gloria, delitium P bise,novemque Sorori/m, Nostra verecundo vultum perfusa pudore De trivisse tuas exili carmine laudes Mis fugit, cytharaeque fides sine lege, modoque Turbatam quatiente manum formidine pulsat. In barbi primum te descendisse palaestram Lecta corona virum quos doctrina, piusque Relligionis amor, digno insignivit honoie)Vidit, in viridi vircs, animum aue vitilem AE tate obstupuit. Quid ni tu solus in agmen Intrepidus densum, nullo perterritus hoste,

Irruis, forti dextra vibrata retorques

Tela manu valida magis,in spinosa retundis Argumenta, tibi Logices P sce jue periti

Que vario objecere dolo, nodosque latentes Enodas, prudensque aenigmata dura resolvis, Ingenii virtute tui, nulloque profuso Sanguine, victoris merita fers laude trophaeum. patriae desiderium, spesque unica gentis Siste tuae dubia nec enim tibi mellis in herba est Majorum veneranda sequi vestigia perge. Non mentes hominum numerosa talenta politas Divitis exficium Croesi, non stemmata patrum Antiqua, assiduo monumenta at parta labore 3 Do-

SEARCH

MENU NAVIGATION