Mandatum

발행: 1801년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

3쪽

VENERABILIS CAPITULI BAIOCENCIS,

QUONIAΜ propter temporum calamitatem in sacrorum administratione , sive in ipsa Vitae ratione plurimi vel apud Ecclesiasticos viros irrepserunt naevi, plurimaeque tum in agendo, tum in sentiendo diversitates quae piorum , imo & insipientium offendunt oculos , religionique catholicae virgineum decus maculare Videntur ; nobis in partem sollicitudinis tantae diaecesis Vocatis , perutile visum fuit quaedam hic generalia peria tringere praesentibus temporum circumstaritiis accommodata , quae Vestris commini Dirorum nostrorum oculis commonendo sub scimus,' ut sollicite curet unusquisque seipsum probabilem exhibere Deo , operarium in confusibilem, recte tractantem Verbum Ve-

4쪽

ritatis , & ' unanimes, uno ore honorificetis Deum & patrem Domini Nostri Jesu Christi Confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus , & facitis , & facietiS.

' Obsecramus igitur Vos fratres per nomen Domini Νostri Jesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes & non sint in vobis schismata , sitis autem perfecti in eodem sensu & in eadem sententia, ' cum Om-xi humilitate & mansuetudine , eum patientia , supportantes inVicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo

Τ Consolamini pusillanimes, suscipite in . firmos , patientes estote ad OmneS , maxime ad eos , quicumque sint, qui postremis temporibus nefanda quaeque ac flebilia perpetrarunt. Videte si ne quis malum promalo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini in invicem & in omnes. 7 In-

5쪽

duite vos sicut electi Dei , sancti , & dilecti , viscera misericordiae, benignitatem , humilitatem , modestiam , patientiam, supportantes invicem , & donantes VobismetipsiS.... sicut & Dominus donavit Vobis, ita & vos. ' Alter alterius onera portate , &sic adimplebitis legem Christi.

' Audivimus inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes .... iis autem qui ejusmodi sunt denuntiamus & obsecramus in Domino Jesu Christo ; ut cum silentio Operantes suum panem manducent: quoniam si qui S non Vult operari, nec manducet; Τ sacerdotem enim oportet offerre , benedicere, praeesse praedicare , & baptizare . . . . diligenter igitur considerate ordinem per vos susceptum , ac onus Vobis impositum , non pro Vestra tantum , sed pro communi totius ecclesiae utilitate , quatenus gratiam Vobis commissam in tanta spiritualium bonorum inopia non fodientes in terram penitus abscondatis , sed in plebes vobis commisesas , aut omni destitutas auxilio , caute ac proVide pro viribus diffundatis. ' Messis

6쪽

quidem multa; operarii autem pauci. ' Di Dcant igitur & nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios , ut non sint infructuosi ne recidat in vobis verbum istud, ' par Vul: petierunt panem , O non erat qui frange

' Nemo militans Deo implicat se nego-

lorum cupiditas. Nulli ergo vestrum liceat mercaturam , sive negotiationem , rusticationemve ullam exercere vel aliud quod, cumque munus obire , unde possit a spiritualibus , aut sacrorum administratione retrahi. Ei placeat cui se probavit. Commendamus pariter omnibus vobis Christo famulantibus ne in rerum saecula-xium quae patres familias , non autem Dei sacerdotes spectant, administratione, discussione, directione Vel alia qualibet inspectione nosmetipsos intromittatis, praesertim in iis quae lites discordiasve fructibus sacri ministerii suffocandis natas, suscitare valent; nisi

7쪽

sorsan tanquam pacis & concordiae angeli , in visceribus misericordiae & caritatis, nusquam autem tanquam judices & divisores ;memores estote Verborum Domini : quis me consiluit judicem O divisorem inter vos t O dimittite mortuos sepelire mortuos suos.

Nullus etiam , quantumcumque fiducialiter agens , cuilibet contractui alias sibi prorsUS extraneo , cuilibetve transactionis aut compositioni tanquam fidei commissor vel fidejusior accedat : maxime si , quod absit, fiat in fraudem legis 3 civilis ; ne proprii lucri stimulo, alienive favoris potiusquam majoris justitiae studio ductus videatur : ex quibus oriuntur invidiae , contentiones , blasphemiae , suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum . . existimantium quaestum esse pietatem. Est autem quaestus magnus pietas cum sussicientia.

Pecuniarum , rerumve mobilium quodcumque depositum accipere , Vel apud se retinere sacerdotali viro Cepe vetitum, sem-

8쪽

'per periculosum , nunquam conveniens est, nisi forsan restitutionis necessariae , aliave simili causa , ubi de conscientia agitur. Et tunc caute servandae sunt quas sapienter requirunt leges civiles Vel canonicae conditiones , quantum prudentia suggesserit , &ferent angustiae temporum , ' ut is qui ex adverso est, vereatur , nihil habens malum dicere de nobi S.

Ab omni prorsus venatione, choreis, tabernis lusibus immoderatis, scurrilitatibus , spectaculis, novisque civilibus festis, nuptiarum conviviis, aliisve come1 Tatio-

mulierum, familiaritate multarum offensionum &' scandalorum origine prorsus abstineant clerici in sacris ordinibus constituti. εΝolite communicare operibus infructuosis tenebrarum; magis autem redarguite. . . iTu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple , sobrius esto. ... 1 In omnibus teipsum praebe

9쪽

exemplum bonorum operum, in doctrina , in integritate , in graVitate.

Parochos omnes, ipsorumque VicarioS, ac desseruientes , aliosve curam animarum habentes , qui grassante persecutionum aestu Varias in partes confugere & delitescere coacti sunt, monemus & obsecramus in Domino , ut, quantum facultas suppetierit, spretis temporum etiam nilim extantium periculis, proprias in parochias sese recipiant, ovibus sibi commissis per se ipsos invigilaturi , non ut ipsas gravent , quod absit, sed ut ipsis , aliisque vicinioribus derelictis absque pastore gregibus ' sua libentissime impendant, & super impendantur ipsi pro animabus ipsorum , licet plus eas diligentes minus diligantur.

Vos etiam , fratres dilectissimi, quibus non incumbit ex officio animarum cura, 'levate oculos vestros , & videte regiones , quoniam albae sunt jam ad messem. ' Ite &Vos in vineam Domini, ' collaborantes fidei evangelii ; & in nullo terreamini ab adver-

10쪽

iariis quae illis est causa perditionis , Vobis autem salutis. Quod si quibusdam ex vobis defuerint media vel locus , Vicarios Generales ipsorumve delegatos fiducialiter adeant, a quibus , juxta fidelium undecumque postulantium Vota , diversis parochiis

ad tempus addicantur.

In disciplina perseverate. Quod si extra disciplinam estis cujus participes facti sunt omneS, ergo adulteri & non filii es-ti S. . . ' Obedite praepositis vestris & subjacete eis; ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant & non gementeS. Quod si quempiam illorum in enodandis quaestionibus a vero deviasse quod humanum est oculatus quisque Vestrsim persipexerit aut perspexisse crediderit, non palam contemnens insurgat, non clam surripiens schismata foveat, ' ne qua radi χ amaritudinis sursum germinans impediat, & per illam inquinentur multi; ' omnia autem facite sine murmurationibus & haesitationibus ut sitis sine querela & simplices filii Dei. ... Haebr. 12. l ' Ibid. B. I ' Ibid. 12. t ' Philip . a.

SEARCH

MENU NAVIGATION