Martini Lister Historiæ sive synopsis methodicæ conchyliorum et tabularum anatomicarum

발행: 1770년

분량: 1016페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

7쪽

MARTIN LISTER, M. D.

HISTORIAE SIVE SYNΟΡSIS METHODICAE

TABULARUM ANATOMICARUM

EDITIO ALTER A. RECENSUI E INDICIBUS AUXIT GULI ELMUS MUD DES FORD, S. T. B.

COLL. TRINITATIS SOCIUS

9쪽

s iii

PRAEFATI EDITORI S.

BIENNIU fere elapsum est, ex quo Praeli Xoniensis Curatoribus placuit

ut nova Synopssis Methodicae Conchyliorum a L Ira conscriptae in lucem prodiret ditio. Dignum sane Viris eruditis gratoque animo praeditis consilium, seu Naturalium Rerum studiosorum votis satisfacere, si1ve Auctoris egregii famae et munificentiae monumenta hae renovare et serae posteritati consecrare voluerint. Eundem enim Celeberrimum Virum, quem cum Medicinae praxitum Historiae Naturalis scientia praestantissimum Homines sui seculi libenter agnoverunt Musteum nostrum AsAM OLEANU istis, quotquot in hoc opere inveniuntur, Tabulis aeneis variaque rerum pretiosarum supellectili ornavisse, paucis forsan innotuit. QSAM v I autem in promptu multa fuerint quae ad minuendum Editoris laborem contulerunt, non pauca studium ejus et festinationem remorata sunt. Veteres Editiones evolventibus manifestum erit plurima, ex Chalcographi incuria, vernaculi forsan sermonis tantum periti, in descriptiones irrepsisse errata Pi ima itaque cura fuit, ut extus, si eo vocabulo uti liceat, emendatior aliquantulum prodiret.

ΟΡΥ AND quidem fuit hoc tantummodo vitium Tabulis hisce posse objicitat multis etiam di licuisie novimus istum, quo disponuntur Conchylia, varium et

perturbatum ordinem. Parcius tamen, et leniori animo, id Calumnientur quod principia scientia et via nullis processionibus aucta non tantum excusant sed et defendunt. Huic, cujuscunque generis sit, infortuni praesens XCogitare remedium in votis licet praecipuum, factu tamen dissicillimum erat. Cum enim Tabulae jampridem Numeris signatae essent, cunctis ad loca sibi destinata adaptatis; nec raro diversi generis Conchylia una eademque Tabella positi methodum de novo statuere penes nos non fuit. Constat, interea, egregium Auctorem partes hujus operis separatim, nec nisi longis annorum intervallis, edidisse, unde factum est ut perfecta rarissime occurrant exemplaria. Quanquam vero paucissima ista sint, grato tamen animo recolligimus nos, ex amicorum ope, plura vidisse quam uspiam extare suspicati sumus. Nec deerant insuper, qui studium summum eamque, qua pollebant, Historis Naturalis scientiam in auxilium nobis impenderunt, tenuitati nostrae vires benigne subministrantes. H ira demum freti subsidiis, statuimus experiri saltem; utrum ex Indicibus varie compositis rudi huic et indigesta moli formam quandam restituere potuerimus. Experientis fructus ad calcem subjunximus. Quorum Indicum ratio et natura paucissimis jam exponendae sunt.

10쪽

Pi 1 ira ordine alphabetico disposita complectitur Conchylia iisdem Titulis

insignita quos iis assignare visum est, et in suas Classes, secundunt vel figurae vel coloris differentiam, distributa. varias Vermium Testaceorum Species et varietates exhibet, ad celeberrimi CAROLI A LINNE methodum ordinatas quibus etiam nomina Anglicana usitatiora adjecimus, eo consilio ut hujusmodi Cimetia conquirentibus melius innotescerent, ceminis praesertim nobilissimis illis et ornatissimis quas cultrices suas et patronas haec Physiologiae pars gaudet agnoscere. UT I errores multos et graves ines e verendum est, quos prorsus evitare Editorem penes non fuit, vitam procul amari, procul a Huseis instructioribus, agentem. Horum tamen veniam impetrari post e sperat, quod libera datur occasio per quam magis in his studiis versatus Lector vacuas paginarum partes aptiori materia, currente quidem calamo suppleat, et, si nostra displiceat sententia, suam,

quae potior videbitur, in ejusdem locum substituat.

SEARCH

MENU NAVIGATION