In Hippocratis librum de natura hominis commentarius / Joanne Guinterio Andernaco interprete. Accesserunt Jacobi Sylvii scholia multò quàm priùs locupletiora

발행: 1553년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

121쪽

studiose ei contradicere videtur,

Forte quod aliqui illius tempore fuerint insignes viri,qui hanc opinionem celebrarent. Quum enim plurima veterum operamo amplius supersint, multo verisimilius est,opiniones ipsorum nullis mandatas literis intercidisse. pi sertim quoniam nonnulli ne ullum quidem opus conscripserunt, quemadiam .dum Socrates, Pythagoras, ex claris nostra tempestate Medicis, Quintus. Praeterea magis licet credere,inultos viros illustres, dum viueret, extitisse: ipsis autem fato defunctis,' de dogmatibus opiniones interiisse quum de Plato tot conscripsit opera:discipuli tamen quedam ipsius placita non memoria prodita esse dicant, praeter ea quae scripta videmus. Quemadmodum vero discipulis,dogmata non pro

122쪽

dita esse dicentibus, fidem accommodamus: ita etia Hippocrati ex titisse nonnullos credimus, tu ter' ram solam commune omnium et mentum esse dicereti in homine autem bilem , aut pituitam Etenim

nunc etiam quosdam novi,qui alia scripserunt, quorum opera partim cum ipsis perierunt, partim peributi sicut eius qui terram omnium esse matrem,nutricem,principium&elementum affirmat. Ipsim nanque etiam caelum generasse, animantia quae in ea habentur ut He siodus tuetur. Iam vero ex Archigenis sectatoribus aliqtiis vir non omnino pessimus, crediderat, ne que inspiratione aerem in corpus ingredi, neq; in expiratione oras egredi. Item alius quidam primum elementarem humorem pituita

esse volebat. Ne igitur inquiramus

123쪽

nomina illor hi qui absurdas has opinioes primum ediderint. Et si enim quod Thales aquam solam esse element lim pronuntiauit, ex ipsius libris ostendere nequeamus,attamen hoc quoq; omnibus persuasum est .

e subiecito multo minis contraria erunt unum. Aι qui ignis 'aqua, ut bilis pili Dia,ae e terra, ut fauet u er bilis atra di a-bus contrarus qualitκ tibi: p ranta. t interim omittam caetero horum tam elemetorum. Munhumor disserentia essentiales e acciden ales in reliqumqualitatibus tactilibus, colore odore, sapore,quae his . .elementis, utpote eompositis insunt, simplicishmis elementis peressent. non adessent. Non igitur sunt num hi humores .er elementa a. Nam de am fm esse potest conclusio:tametsi de umoribus potius antecedeu-tia γ' consequentia oriendant. F H I P P.

COg nosces autem qu bd noli in uomnia hec sint, sed singula vim habeant&naturam propriam, hach a

124쪽

ratione. Si enim alicui homini s. deris medicamentum quod pitu LTotam educit,' euomet tibi pituitam: si , si exhibeas medicamelum quod bilem purgat, euomet tibi bilem Pari modo: atram bilem purgat zz medicamentum, si dederis quod risi cρη tram bilem elicit. Ac si vulnerati ris rursus corporis particulam ali- suu i sanguis. Atque ax omnia fient magi, de quouis diei nocte, hyeme aestat rim Vsque dum possit spiritum ad seia an attrahere . rursus emittere do-nim nec aliquo horum conatorum de-ha Aph stituatur Connata autem sunt haec praedicta Quomodo enim non

Leontiata sitit Primum quidem

homo haec omnia semper quoad mi D vita fruitur,in se manifeste coni net. Deinde Ecreatus est ex homiserit r. ne, omnia haec possidente:pbst,u

d tri

125쪽

monstro.

comment.Galent. SVperiore oratioe indicauit manifesto simul& vero hominem omnia in se continere,bilem, tranque pituitam Tanguinem:in praesenti vero non hoc sol sim ostendit, sed etiam quod secundum naturam sint non it quidam aiunt is num ex ipsis. Alia igitur opiniones eo-Tum,qui nicum humorem in corpore secundum naturam se reserunt, facile possitnt conuinci a ii Au Dis lorum qui sanguinem stirmant, non cotemnenda est, sed magnum UςmM- aliquod certamen, quo subuertatur, equirit. Hoc autem aggredi iam tempus est, initio ab eo, quod prius vir dixit,desumpto Dicit autem hunc in modu: Caetervin mea

126쪽

e o ΑΕ. IN HI P. LIB. quidem sentctia,qui hominem sat guinem duntaxat,&nulla rem aliacile cesset,is merito nec specie ipsum mutue,nec omnimodo varium fieri demonstrare deberet aut saltem tempus anni aliquod ,aut ullam hominis aetatem ostedere,qua sanguis unicum existes elemetum,solus inesse homini videretur Verisimilenaque est cpus saltem viiii aliquod esse,quo id num per se corporis

elementum appareat. Si igitur huic sermoni adieceris id,quod in sententia modo nobis proposita demonstratur,integrum Hippocratis dogma efficies.Nam ostenditur iniba,neque anni tempus aliquod huiusmodi sie,neque aetatem, in qua homine commonstret aliquis aliorum humori non esse participem: im etiam per purgationes liquet. Si nanq; dederis alicui medicamentum

127쪽

tum vel bilem ducens,Vel pituitam, id vacuari videbis, quod ab eo trahi natum est, utpote quum quouis

tempore omnes in corpore contineantur humores. HUic autem Orationi quidam renituntur,qui non fatentur purgans medicamentum, familiare ex corpore humorem attrahere, sed in speciem in qua natu est,mutare. Verum quod falsa ipsorum oratio existat, commentario uno de vicibus medicam ctorti purgantiu inscripto a nobis ostensum cst. Dicetur aute etiamnunc nun1

quippiam coria quae illic comptaehensa sunt, causa exempli. Vidistis enim in ipsis artis operabus no rarocouinci eos,qui id quod euacuatura medicamelis purgatibus trahinc admittunt utpote qui aqua inter cute,ascite dicta,laborates medicamentu aqua duces assumpserint,no

128쪽

exigua quosae humiditatis copia

euacuatur,& tumor ventris sui mittitur. Quod si flavae bilis aut nigrae elicies medicamentu ipsis propines,paucissimum euacuabis humorem, tumor ventris no modo nihilo minor,sed etiam maior eu det. Contrarii accidere inor tu ricis ex tecinoris obstructione co-spexistis nam viscere prius ipsis adaperto medicamentis in id efficacibus, quum bilem dacens exhibitusuerit, copiosa redundantis humoris vacuatio accidit, affectus statim cessat. His simile nouistis etiain his fieri,qui pituita aut atra bile infestantur. Etenim multus qui aia figit humor euacuatur, aegroti magnu experiuntur auxiliii. Si igitur talia purgantiu vi trahuntur, Amedicameta in quavis aetate, an ni tempore purgant,perpetu qua'

129쪽

tuor in corpore humano existunt. Oportebat enim, sicut prius dictu est, salte viati aliquod anni templas,

aut hominis aetatem,qua solii sanguinem haberet, apparere,si opinio eorum,qui solum sanguinem naturam hominis esse prodiderunt, Vera statuatur: quod idem est,ac si omnes ipsius particula ex solo finguine

consor metur, nutrianturq; semper

solo sanguine. Porro quit bifariam finguis dicatur alter qui in venae sectione d vulneribus vacuari videtur, utriusque bilisa pituitae, ut ostedi, particeps alter autem purus, syncerus, non cum aliis humori bus mixtus,ex eo finguine secunduprius significatu, conceptu estor fraκοι mari,verum forsitan est:ex eo autequi secundo, falsum. Nunqua enii solus hic in iis quae uterum gerunt, gignitur.Cur autem adiecerim ser-

130쪽

moni sersitan vos non latere arbo

tror. Nam in commentariis de Semine plurimas corporis particulas ex semine generari docuimus solas autem carnosas ex sanguine conformari. Sed quia exigua minis moles est quae in vulvas coniicitur, nutrimentum vero ipsi de incremetum ex sanguine obuenit,ideo quis particulas propemodum ex sanguine conformari dixerit. Quatenus

autem semen generationem ex sanguine obtinet eatenus conceptis nerationem exsanguine esse si quis dicat, vera fateri videbitu cised non ex syncero sanguine aliorum humorum experte,sed ex eo qui per excellentiam nominatus est. Huius modi sane totus propositae orationas sensus est:particulariu vero in ea hic erit. Primum significare coi uenit, communem non solum M dic

SEARCH

MENU NAVIGATION