Octavii Ferrarii De pantomimis et mimis : dissertatio, in patavino lyceo publice olim, magnoque cum adplausu recitata, nunc vero primum in lucem edita

발행: 1714년

분량: 70페이지

출처: archive.org

분류: 로마

7쪽

OCTAVII FERRARII

PANTOMIMIS

ET MIMIS

DISSERTATIO,

In patavino Lyceo

Publice olim, magnoque eum a plavsu

recitata,

Nunc vero primum in lucem edita.

Cum duabus epistolis una IACOB 1 FAC CIOLATI, altera Io. PHIL. SLEvOGTII,& Io. FABRICII

ad non neminis

Dubia de orthographia latina

RESPONSIONIBUS. LVO L FFE NN VTTELII, SuMTIvvs GODO FREDI FREYTAGII, Bibliopolae.

9쪽

IOANNES FABRICI

IACOBO FACCIOLATO,

Seminarii pati ni Praefesto digni o,

S. P. D.

PRO ferrarianae de Pantomimis M

Mimis Dissertationis munere,quod mihi longe gratissimum fuit, publice tibi iam gratias ago, easque maximas; sed & eandem tibi reddo, non

scita atque erudita manu scriptam, quale exemplum tu mihi misisti, at typis tamen non contemnendis impressam: egregium enim hunc serrariani ingenii foetum, quem tu thesauri loco habebas, mihique soli communicatum ibas, privatis parietibus includere, nec eruditum in ombem producere, religio erat. Liceat autem mihi bona cum Venia, imo ni totus fallor cum adprobatione tua, addere grauissimam elegantissimam illustris viri, D. A et Phi-

10쪽

storis apud Ienenses celeberrimi, scriptam ad me epistolam, qua is Ferrarii latinitatem contra censorem quendam, virtim alioqui doctissimum, deque re litteraria optime meritum, mascule graviterque defendit. Et quamvis litterae tuae, dissertationis praedictae comites, pudorem meum onerent, pluraque mihi tribuant, quam in me reperiri queat, tamen Millas, ut testem non quidem destinatae, sed datae tamen abs te causae huiusce editionis, placuit adiungere, ipsique praemittere disputationi. Quod institutum probabitur, scio, communi amico nostro, Iulio Ferra. rio, illustre genus litterarum studiis ornanti , iisque probe eXculto. Neque vel huic, vel tibi ingratum erit, quidquid est mearum ad non neminis dubia de ortographia latina Reios num, quas tanquam famulam adiungo elegantissimae Polyhistoris epistolae,maxime cum orthographia non sit res vilis ac puerilis , quamvis Mpueros ea imbui necesse sit, set ab eruditissimis viris magni semper aestimata, studiose culta, solicite observata. Ceterum sic velim existimes, me tibi omni alia in re, sed benevolentia, studia de om-

SEARCH

MENU NAVIGATION