De peculiari structura cerebri nonnullisque ejus morbis. Paucae aliae anatom. observat. accedunt.

발행: 1782년

분량: 108페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

poribus sa) inclaruere. Magna item

laude hujus, quo Vivimus, Saeculi initio in anatome cerebri versati sunt

Μistichellius , Lancisius , Ruischius b), Petitus sc), atque Winsiovius;

et qui sub idem ferme tempus adeo microscopicis illis vitris omnium sermone percrebuit LeevvenoeChius. Verum, ut ad Italos nostros redeam, qui hac praesertim aetate An- tropologiae studio excelluerunt, Anatomicorum certe perpauci de eo aeque ac Morgagnius omni terrarum orbe celeberrimus meriti sunt. Sed admirabilis imprimis videtur J. D. Santo

rini felicitas quod potissimum nO-

a) Saeculi superioris scriptores novum aliquod systema condere maximo sibi honori ducebant. Haller. in Bolier. ibid. b) Veram substantiae corticalis fabricam primus invenit. o Franciscus petit egregia plura ad Anatomen cerebri addidit.

12쪽

vissimae ejusdem Tabulae ab illustr. Ρraeceptore nostro GIRARDO sa) l, bore summo, parique diligentia ex

plicatae , atque auctae bn palam fa-

α) De ingenti copia cadaverum, quae humani simo Praeceptori erat annis potissimum 1773 et 1774 quo primum tempore Anatomiae addiscendae cupidus publicis, ac privatis ejus dissectionibus aderam, aeternum tanto Viro gratus recordabor. b) Quanta Doctorum hominum voluntate hoc opus exceptum fuerit, praeter ea, quae in Litteratorum Diariis, atque in Bibliotheca Anatomica Halleri Saepe extant, satis Superque comprobat Epistola memorati Physiologorum Principis ad ili. Praeceptorem conscripta, quae sic se habet:

VIRO ILLUSTRI

Incredibile est, quantum sim refocillatus meis in diuturnis miseriis dono enimvero praestantissimo, quo me beasti. Etiam ideo magis me recreat, quod inexpectatum advenit, cum nihil omnino de his posthumis Santorini Tabulis innotuerat; quarum nitor , et pulchritudo vel ob artificium sculptoris protium havi, ob Auctorem supra omne pretium eSt. Sed etiam quae Tu addidisti, potissimum etiam de testium initio, migratione, de vagina, et gubernδ

13쪽

ciunt ) qui ea in abditissimis humani

cerebri recessubus perlustrandis subtulitate, dexteritate, patientia eSt USUR,

ut s quod de Themistocle probe inquit Νepos ) ,, anteferatur huic ne-

Νeque praetereundum hoc loco est plures doctrina , ingenioque praestantes Viros in Galliis deinceps, atque alibi extitisse, inter quos eminent Carolus Augustus a Bergen , ill . Lieutaud , Huber , Νicolaus te Cat, Aschius, ac Mehelius, editis omnes

culo, de mammarum ductibus, et quae passim adspersisti, summa cum utilitate, et voluptate legi. In Bibliotheca Anatomica, quae propediem absoluta erit, ad posteritatem Tui operis admirationis monumentum descendet. Quam Bibliothecam, cui destinasti mitti, locum , et tabernam fac presto ut sciam; possum Bergomum mittere, possum Medio- Ianum ; ultra non possum. Caeterum languens mea valetudo nunc dudum me torquet, atque malorum , et potissimum typograscorum finem video. Vale Tu vero, Vir ili., et me quae SO ama. Bernae d. aa Feb. 1776.

14쪽

XIII

Anatomicis hac de re scriptis longe clarissimi. Hisce denique quamplu

ribus aliis, quorum Scripta omni se me tempore , aut SeorSim edita Sunt, aut in variarum Academi arum Com mentariis , ac diariis. atque alibi ex

tant, omissis sa) ), addendi, inquam,

sunt B. S. Albinus, atque Albertus ab Halter , Incisorum alter , alter Physiologorum, qui ante haec nostra tempora extiterint facile Princeps, quorum praeclarissimorum Hominum scripta nulla aetas unquam delebit.

α) Hoc loco omittendus minime est liber a praestantissimis Viris , praesertim vero ab Ill. Praeceptore nostro GIRARDo orationem de re Anato

mica, quae prodiit ex Regio hoc Typographeo Parmensi elapso anno I 8 I pag. 33 o) justis inquam

laudibus celebratus, qui ita inscribitur: Ence DIotomia nuova uniuersale di Vincen o Malacame Saluatie-se, Chirurgo Collegiato, e Professore di chirurgra nelia Citta d'Aqui. Torino I SO . Auctorem solertissimum Augustae Taurinorum nuperrime conspicuam in Chirurgicis dignitatem esse ConSequutum haec dum scriberem accepi.

15쪽

Tantorum ergo Virorum laboribus debemus, quae de cerebri anatome a remotissimis jamjam temporibus ad hanc usque aetatem innotuerunt. Etsi Vero non pauca hodie de eo certo sciant Anatomici, quae Μajorum, licet oculatissimorum solertiam fuge runt; adhuc tamen s adeo Verum est

quod inquit Vir quidam doctissimus adhuc, inquam, plura in

cerebro latere, cum Caeterorum fer

me omnium sb), tum praesertim eorum, quos nuperrime laudavimus il-

a) II tempo aha lentamente quel vela , che cuπω Ie verita, e ne lascia scanar Dori una, o due perogat secolo. Cosi si esprime ii celebre signor Thomas nel suo Discorso di ricevimento nelyΑccademia Fran-

f Apposite inquit gravissimus auctor Gaubius in distit. Patholog. pag. a Io.: D Abditissima est, in D qua mentis operationes perficiuntur officina, nec D vel probabili conjectura assequi datur organorum,n quibus instructa est numerum, Vires agendi, mo-M dum , caetera D.

16쪽

lustrium Virorum α) scripta lucule

tissime palam faciunt. Quae quum ita se habere ab eo usque tempore, quo sane admodum adolescens Medicinae limina adii , intelligerem, cumque illud semper in animo haberem, ut dissicillimam hanc prae caeteris Η. C. partem, ubi sese occasio obtulit θη scrutarer ; factum eSt, ut pauca quaedam a nemine quod sciam hactenus sc) adnotata non ita postmodum in adversariis meis invenerim . Quae postquam gravissimo judicio tuo, praestantissime CΑΜUTI , Subjicere ausus sum ; satis amplius

ViSum non est causae, cur amicis ali

a) Albin. Academ. annot. lib. I. III., Halter Decerebro passim.

b) Dum postremis hisce annis in R. hoc Parmensi Nosocomio Adstantis Medici munere functus Sum, humana certe cadavera dissecanda non defuere. Q Ab I altero magno illo Viro, omnia, quae de cerebro hactenus scripta sunt reserente , mini me certe tradita.

17쪽

quot, eorumdem forte editionem postulantibus sa) diutius denegare pe

tenderem b): non enim Vereor, ut doctis Viris sint displicitura, quae a te, V1R DOCTissIΜE, pro tua nimia erga me indulgentia non improbantur. I Einterim etiam, atque etiam ObSecro, VIR ILLUSTR. , ut opusculum hocce qualecumque illud sit, auctoritate, quae in TE Summa est , meque TUIS meritis fovere ne desinaS

a) Ad hanc lucubrationem publici juris facie

dam excitabar potissimum ab ili. PRAECEPTORE , tum ab integerrimo Viro, ac praestantissimo Clinico S Ε- RAPHINO DENTONIO familiari R. Principis Archiatro, ac R. hujusce Nosocomii Medico Primario, a quo Medicae Praxeos rudimenta Summa cum utilitate, et voluptate excepi. b) Urgebar a nonnullis potissimum , quod harum observationum semina a familiari R. Principis Archiatro spectatissimo MICHAELE CORTESIO , cui plura ob id praesertim debeo, quod eo Promotore Philosophiae, et Medicinae Lauream anno 17 6 inceleber. hoc Parmensi Lyceo assequutus sum, eo ipso tempore publice renunciata fuerint.

18쪽

DE PECULIARI

s TRUCTURA CEREBRI.

OBSERVATIONES IN CEREBRO COΝGLACIATO.

T S. I.

11 humano cerebro, quod Saepe sua in sede conglaciatum dissecui, haec se dula inspectione assequutus sum. Subdura matre tenuissima glaciei lamina conspiciebatur, quae ad basim cerebri, ad latera falcis, et qua cerebrum a Cere- bello per tentoria di Visum est, crassescere nonnihil videbatur. Eadem glacie extima, interiorque piae matris superficies obducta erat, qua praesertim istameninx intra cerebri anfractus insinuat sese: quae licet alibi paulo crassior sit, paulo tenuior alibi, in universum tamen in iis cerebri anfractubus, in quibus majores arteriosi ductus locati sunt, ibi major quoque glaciei copia occurrere solet sa).

a In binis apoplecticorum cerebris, quae novissime dissecui, ingens propemodum glaciei copia

19쪽

3. II.

Denudatus vero cortex vel obiter i spectus non uniformis apparet, Sed crebris saepe lineolis eleganter nota

tum , ac Velut striatum se praebet, quas si paulo attentius fueris contemplatus sic dispositas esse comperies, ut nonnullae transversim intestinula secent, aliae juxta eorum longitudinem decurrant, quaedam parallelas geometrarum lineas imbtari quadantenus videantur, aliaeque dia Versa, nec adeo facile Verbis prosequenda directione serantur.

S. III.

Nec in cerebro solum, sed in cere- bello quoque lineas, de quibus sermo est inquirentes, manifestissimas, elega tissimasque semper adesse ComperimuS.Cerebelli tamen lineae paulo tenuiores sunt, atque ab ea, quam in cerebro proposuimus directione aliquanto recedunt ;saepius enim transversim intestinula s Cant, saepiusque aliae aliis parallelae procedunt.

20쪽

33. IV.

Dum memoratas hactenuS Sive cerebri, sive cerebelli lineas Contemplarer, eadem piae matris glaciem imitari colo re suo videbantur, dum autem scalpetali aciem in eas leviter infligerem, eae quominus Ultra procederet non adeo facile patiebantur; ubi nullo negotio inter utramque conjecta ad intima corti cis usque permeabat. Quod autem antea suspicatus fueram esse eas lineas initia lamellarum,' quae intra cerebri substantiam producerentur, sic luculenter postmodum assequutus sum, ut totidem

glaciatas in cortice sa) lamellas, sivestrias perspexerim, quot in ejusdem su perficie lineas adnotaverim . Uti vero linearum, ita nec lamellarum unias , idemque incedendi intra corticem modus est. Ex hisce enim aliae juxta longitudinem, aliae transversim, oblique Vero aliae in intestinorum substantiam sese recondunt, sic tamen, ut quae sibi pro-Ximiores sunt aliae non infrequenter aliis

SEARCH

MENU NAVIGATION