장음표시 사용
21쪽
4parallelae serantur. Neque ad eamdem
altitudinem omnes inseruntur: aliae enim ubi vix prima corticis strata subiere de sciunt, aliae vero intimius productae in medullam usque sese conjiciunt aliaeque eo circiter corticis ipsius loco desinere Visae sunt, quo ego subalbidam, suique generis substantiam a nemine quod sciam hactenus adnotatam videre solitus sum, de qua tamen quid obser
vaverim infra dicendi locus sues non
deerit. S. V. Qua in cerebro, eadem in cerebello quoque ratione se habent, hujusce tamen lamellae tenuiores sunt H et quad-
antenus etiam rariores , quemque in ejusdem lineis incessum advertimus, eumdem sequuntur .
α) Daturne lamella, quae e corticis ambitu enata per medullarem substantiam ad ventriculos usque non interrupta feratur P
22쪽
Non secus ac corteX, Sic cerebri qumque medulla sa) suis siVe striis, sive
glaciatis laminis instructa est, quae et ab hucusque traditis non parum dissimiles sunt, et pro Variis medullae par tibus , varioque situ , variae inter se etiam occurrunt. Ac primo quidem, si- quod intestinulum secueris, medullamque ubi e corticali abscedere incipit, dispexeris, lineolas, lamellasque satis tenues, creberrimasque advertes, quibus non eadem extensio contigisse prorsus vid
tur . Aliae enim exilissimae quum sint , intenta vix curiosius acie dignosci pos sunt ; aliae Vero, eaeque plurimae, paUlo crassiusculae, Satis conspicuae, et in corticalem cerebri substantiam produci , et conglaciatis ejusdem laminis continu ri sic manifesto deprehenduntur, ut nec infrequenter, nec admodum dissiculter divelli possint. Porro conglaciatae medullaris substantiae laminae consertissi mae quidem , tenuissimaeque eo loci
23쪽
conspiciuntur ; verum quo magis in medullam insinuant sese, eo etiam rarescunt , et crassiores fiunt, ac ubi late-ralium ventriculorum sa) lacunar attigere rarissimae, crassissimaeque aliquando Occurrunt. Nec idem omnibus i cedendi modus obtigit, noVissimae enim minus incerta directione donantur.
Cerebelli quoque medulla suis ga det striis b) lamellisque tenuioribus quidem , sed quae a corticalibus illis abe rare minus Videantur. Ubi vero medulla de intimis cerebelli partibus emersura colligi, cogique incipit paulo manifestiores, et quo manifestiores eo etiam rariores adparere deprehenduntur . In iis autem, quos cerebelli pedunculos appellant, in cerebri cruribus, ipsoque Varo-lii ponte , adeo perspicue, dilucideque adeo cerni queunt, ut iis quibus medul-
a) Hasce laminas cum ventriculorum glacie continuari forte suspicari possit; at membranulam, qua ventriculi obvelantur interjectam esse, tenendum.
24쪽
7la componitur fibrarum fasciculis inter jectae, alios non infrequenter ab aliis eleganter dividant , atque discernant. In anterioribus Vero oblongatae medulialae cruribus, in opticorum nervorum thalamis, inque striatis praesertim com
poribus sa) conglaciatae laminae paulo
quidem rariores, sed manifestiores etiam Crassioresque existunt. Idipsum de Silviano ponte, de globulis, de cunctis demum cerebri partibus, quas necessariae brevitati indulgens praetereo lubens, deque medulla spinali merito dicendum volo, quum nullam in tot periculis uni versi quam late patet encephali partic tam invenerim unquam, quae siVe striis, sive conglaciatis laminis plane destitue
Nec in humanis modo, sed in integerrimis quoque brutorum recenS ma
ctatorum cerebris lamellas ib), de quibus
bH Lamellas hasce in bove, vitulo, ove, Cane, subohscure etiam vidisse memini in sele, et lepore, tum in cortice, tum in medulla.
25쪽
sermo est inquirentes, eadem serme ratione dispositas esse comperimUS.
Descriptas hucusque lamellas vario abinvicem pro Variis encephali partibus intervallo distare sa) observavimus. Illud jamvero mollius, teneriusque, quod hujuscemodi intervalla occupat, neque vel in perfecte conglaciatis cerebris quandoque admodum obdurescit b), eadem
prorsUs ratione, qua memoratae iam nae , distribuitur: quotquot nimirum com gelatae lamellae intra cerebri substantiam Occurrunt, totidem corticalia, ac medullaria strata ibi quoque inventui tur . Strata corticis sedulo inspecta, non infrequenter tenuioribus Vasculis picta apparuere, quae circa ejusdem ambitum consertissima, quo medullae propiora fierent , eo etiam decrescere, ac prorsus eVanescere Viderentur. Caeterum qui
a) Vid. SS. IV., V., VI. , VΙ1. b) Cortex praesertim aegre admodum induratur attamen die a3 Februarii anni hujus i 8a hina humana cerebra incidi in lapideam pene dixerim
26쪽
prope medullam cerni minutissima coriaticis vascula possint, quae utut subi liter impleta , aegrae tamen etiam comspicillo, nec nisi clarissima luce conspi
ci queunt sa) Τ Νunc quid de congi
ciati quoque cerebri caveis obserVaV xim proponere pergo.
Hae igitur caveae, quas Veteri, receptoque Vocabulo cerebri ventriculos appellant, in congelato cerebro non m
dica semper glaciei copia detinentur f.
Hanc Vero modo in unum, solidumque corpus efficiam,' compactamque se m
is do in parvula discretam frustilla r se pexies d quae adeo sibi ipsis proxuis ma, atque contigua sunt, ut vitreiis humoris oculi glacie concreti figuramis quodammodo praeseserant f h. Haud
a) Albin. Aeadem. Annot. lib. I. pag. 47. F) Vid. etiam Heisterus Compend. anatom. pag. Io. c) Vid. posthum. I. D. Santorini Tab. ab ili. Praeceptore explic. pag. 33. Q, et Tab. nostram I. g. III. c. O Saepe etiam lateralium ventriculorum glacies in parvula discreta frustilla ob impressiones ab la
27쪽
tamen in qualibet ventriculorum parte eamdem glacies crassitudinem habet: et in lateralibus quidem prope choroideo plexus in universum crassior, qUO. phQmnici proximior fit, sic sensim gracilescit, ut hactenus haeream aliquanto , num lateralium Ventriculorum glacies altera cum altera Vere, et immediate com
Lateralium vero cum tertio comm nicationem , quam et a nonnullis etiam
magni nominis viris rejectam fuisse intelligo, sic manifestam in quorumdam recens defunctorum cerebro b), in eodem autem gelu constricto perpetUam adeo vidisse recordor, ut nullus de ea dubitandi locus superesse Videatur sc).
mellis ex medullari substantia Vid. g. vi. ) inventriculos descendentibus factas, videbatur. a Lateralium inter se communicationem aliqua ulteriori in cadaveribus disquisitione indigere inquitili. Haller. H. Physiol. C. H. lib. X. De cerebro et nervis. D Viderat, et jamdudum ostenderat ili. Praeceptor . o Et cum iit. Praeceptore.
28쪽
Νimirum lateralium Ventriculorum gi cies , quae Vasa posteriorem, inferiorem que eorumdem recessum Subeuntia extra cerebrum usque comitatur, Ubi choroi dei plexus ex memoratis Vasis enasci imcipiunt, ita eosdem circumcirca involvit, et amplectitur, ut prae reliqua ventriculorum glacie augeatur; inde cum plexubus antrorsum fertur, totumque, quod illi procurrunt iter emetitur, donec ad ea sive soramina, sive rimas deveniat per quas choroidei plexus ex lateralibus in tertium ventriculum descendunt. Licet autem eo loci attenuetur adeo, ut eVanescere serme videatur; attamen trajecta rima, glaciei totam te tit ventriculi caveam occupanti quadan- tenus continuata, sese expandit denuo , denuoque increscit.
S. XI. Tertii vero hujusce ventriculi glacies
ad posteriora pergens mOX mOX meatum infra Silvii pontem locatum subitura, in Crassiusculum, teresque corpus, aut in
gracilem potius cilindrulum cogitur, qui
29쪽
statim atque de eo, quod ingressus erat foramine evaserit, ac intra quarti Ventriculi caveam penetraverit rursus latescendo ejusdem extensionem quanta est
undelibet emetitur. Atque hoc quidem tam patulum tertii in quartum cerebri ventriculum iter, quod dudum etiam veteres quidam noVere sa), nemo quantum quidem ego scio, praeter unum aut alterum in dubium revocavit.
De altero Vero tertii ventriculi meatu , qui per infundibulum intra pituita m glandulam sese dimittat, de quo plurimum quidem inter Anatomicos disput tum fuisse intelligo; quum aliis solidum , aliis omnino pervium illud esse placu rit ambigi sertasse hactenus possit: atta men neque ili. Praeceptor , qua in dissecando dexteritate pollet, editis b),
Q Aquaeductus sic dictus Silvii dudum Galeno , atque Oribasio, dein Berengario, aliisque innotuit .
D In Explie. Tab. Santon habet sequentia pag. 3 . sa): n Diligentissime inde, ac quantum v fieri potuit num et infundibulum eadem glacie
30쪽
Ι3 ineditisque pluribus in conglaciato cerebro observationibus, neque ego insundi bulum inferiori sui parte, qua pituita riam nempe glandulam contingit, per
vium unquam inVenimUS, Utut nuperus
clar. quidam Scriptor sese illud patulum semper invenisse protulerit sa).
D teneretur, aut saltem frustillum aliquod esset, is quod e ventriculi cavitate per infundit,ulum in M pituitariam glandulam descenderet, perlustraviis mus: verum nihil hujuscemodi, neque nobis, ne- is que auditoribus nostris curiose inspectantibus ....
D videre datum fuit: immo infundibulum perinde
B ac in caeteris observationibus inseriore sui parteis solidum esse se praebuit. Eadem ratione paucis M interjectis diebus intenta curiosius acie , majori- ,, que habita diligentia experimentum iteravimus...... D Id unum peculiariter adnotandum occurrit, nempen inter glaciei frustilla, columnula angularis calamin scriptorii crassitie, quae fere recta contra infun-M dibulum descendebat. Hanc diligentissime a sum- v mo ad imum persecuti, vix infundibuli orificiumn ingressam in obtusum penitus apicem dessicere ma- D nifeste intuiti sumus. Hinc infundibulum , ipsam-M que glandulam diligentissime perlustravimuS, atra incassum omnia, quum nihil praeter ea, quae antean animadvertimus, nobis videre datum fuerit D .
a) Quae autem de infundibulo, ac pituitaria
glandula in sano, morbosoque cerebro observaVe rim, in aliud fortasse tempus rejicientur.