Titi Livii Patavini Historiarum libri qui supersunt omnes ..

발행: 1779년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

31쪽

desertae diripiuntur Cyphara inde toti a U. e. .piunt, obportune Dolopiae inminens castel-lum. Haec raptim intra paucos dies ab Etolis gesta. Nec Amynander atque AthamaneS, post famam prosperae pugnae RomanorUm,

XLV. CETERUM Amynander , quia suo Amr' προ militi parum sidebat, petit ab Consule O re, resa. dico praesidio, quum Gompho Peloret, Oppidum protiniis nomine Phecam, situm inter Gomphos faucesque angustas , quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, vi cepit. Inde Gomphos adortus, per aliquot dies summa vi urbem tuentes, quum calas ad moenia erexisset, eodem metu perpulit ad deditionem. Haec traditio Gomphorum ingentem terrorem Thessalis intulit. Dedidere deincepst sese, qui Argenta, quique Pherinum, Thimarum, Tisimas, ritimonem , iampsum habent, aliaque castella uxta ignobilia. Dum

Athamanes aetolique submoto acedonum metu , in aliena Victoria suam praedam faciunt, Thessaliaque a tribus simul exercitibus, incerta quem hostem , quemVe socium crederet, Vastatur consul faucibus, quas fuga hostium aperuerat, in regionem Epiri trans-

32쪽

U. . S4 gressus, etsi probe scit, cui parti, Charopo - - - . principe excepto , Epirotae favissent tamen, quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enis facere videt, ex praesenti eo potius, quam ex praeterito, aestimat habitu, ea a ipsa facilitate veniae animos eorum in posterum conciliat. Missis deinde nunciis Corcyram, Ut nerariae naves in sinum Venirent Ambracium; ipse, progressus modicis itineribus , quarto die in monte Cercetio posuit castra , eodem Amynandro cum suis auxiliis adcito non tam Virium eju egens, quam ut duces in Thessaliam haberet. Ab eodem consilio S plerique Epirotarum Voluntarii inter auxilia accepti. Pholo XV. R1ΜΑΜ urbium Thessaliae natoriam

1 h .l b est adgresuis. Duo millia acedonum

quis in praessidio habebat, qui primo summa vi

restiterunt, quantum arma , quantum moenia

tueri poterant : sed obpugnatio continua, non die, non nocte remissa, sequum consul in eo verti crederet ceterorum Thessalorum animos, si primi vim Romanam non sustinuissent vicit pertinaciam Macedonum Cap-

33쪽

ta Phaloria, legati a Metropoliis a Piera . c. 34.

dedentes urbes venerunt Venia eisdem e lentibus datur Phaloria incensa ac direpta est. Inde Eginium petit quem locum quum vel modico praesidio tutum ac prope ineX- pugnabilem vidisset, paucis in stationem proximam telis conjectis , ad Gomphorum regionem agmen Vertit Degressusque c in campos Thessaliae, quum jam omnia exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat agris,

explorat ante, utrum Leucadem, an sinum Ambracium onerariae tenuissent , frumentatum Ambraciam in vicem cohortes misit. Et est iter a Gomphis Ambraciam, sicut inpeditum ac Pssicile, ita spatio perbrevi. Intra paucos itaque dies, transvectis a mari commeatibus , repleta omni rerum copia sunt castra. Inde Atracem est profectus Decem

ferme misi ab Larissa abest ex Perrhaebia obses a. d) oriundi sunt sita est urbs super Peneum amnem. Nihil trepidavere Thessali ad primum adventum Romanorum. Et Philippus, sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita, intra Tempe stativis positis, ut quisque locus

34쪽

. . I 4. ab hoste tentabatur, praesidia per occasiones

XVI SUB idem fere tempus, quo consui adversus Philippum primum in Epiri faucibus L Quinctu castra posuit, L. Quinctius, frater con-1ulis, cui lalli citra maritimaeque orae Im perium mandatum ab senatu erat, cum duabus quinqueremibus Corcyram transvectus postquam profectam inde classem audivit, nihil morandum ratus, quum ad Zamam insulam adsecutus esset, dimisso L. Apustio, cui successerat, tarde inde ad Maleant, trahendis plerumque remulco navibus , quae cum commeatu sequebant cir per enit. A Malea, jussis ceteris, quantum marime possent maturate, sequi, ipse tribus quinqueremibus expeditis Piraeeum praecepit cepitque naves

ibi relictas ab L. Apustiole praesidium si ' Athenarum. Eodem temno duae ex insta

Attali

R iodo classes profectae, Una chma At talo rege; aequatuor liginti quin querern 2 erant Rhodia altera, viginti Rrum rogesimbrotus praeerat. Hae circa Andrum insulam classe conjunistae Uilceam, inde exiguo distantem freto , trajeceri . t. Carystiorum primum agros Vastarunt deincie, ubi Carystus

35쪽

praesidio a Chalcide raptim misso, firma Visa V. e. 334. est, ad Eretriam accesserunt. Eodem tata Quinctius cum iis navibus, quae Piraeei fuerant, Attali regis adventu audito, Venit jus sitque, ut, quae ex sua classe venissent naves, Euboeam peterent. Eretria summa hi sis obpugnabatur. Nam, trium unctarum clas OVg0β

sium naves omnis generis tormenta machinasque ad urbium excidia secum portabant,& agri adfatim materiae praebebant ad nova

molienda opera. Oppidani primo haud inpigre tuebantur moenia : deinde fessi vulneratique aliquot , quum, muri partem eversam operibus hostium cernerent, ad deditionem inclinarunt sed praessidium erat Macedonum, quos non minus, quam Romanos metuebant ' Philocles regius praefectus a Chalcide nuncios mittebat, se in tempore adfuturum , si sustinerent obssidionem. Haec mixta metu spes ultra, quam Vellent, ut quam possent, trahere eo tempuS Cogebat. Deinde, postquam Philoclem repulsum trepidantemque refugisse Chalcidem acceperunt, Oratores extemplo ad Attalum, Veniam fidemque ejus petentes, miserunt. Dum in spem

pacis intenti segnius munera belli obeunt,

36쪽

U. e. LSq. ea modo parte , qua murus dirutus erat . - coteris neglectis, stationes armatas obponunt;

Quinctius , noctu ab ea parte, quae minime cap οὐ suspeetis erat , inpetu facto , scalis urbem cepit Oppidanorum omnis multitudo cum conis jugibus ac liberis in arcem confugit deinde in deditionem venit Pecuniae aurique Maringenti haud sane multum fuit signa, tabulae priscae artis, ornamentaque ejus generi plura, quam pro urbis magnitudine aut opibus ceteris, inventa.

cardissis XVII CARYSTUs inde repetita; unde, priusquam e naVibus copiae exponerentur, omnis multitudo , urbe deserta, in arcem confugit.

Inde ad fidem ab Romano petendam oratores mittunt oppidanis extemplo vita ac libertas concessa est macedonibus treceni nummi in capita statutum est pretium, in ut armis traditis hirent. Mac summa redemti , in Boeotiam inermes trajem avales copiae, duabus claris urbibus ubinae intra dies paucos captis, circumvectae Sunium Atticae terrae promontorium Cenchreas Corinthiorum Atrax emporium petierunt. Consul interim omnium 'μ spe longiorem atrocioremque obpugnationemd V q. habuit , ea, qua minimum credidisset, resiste,

37쪽

ressistebant hostes . Nam omnem laborem in V. e. I

muro diruendo crediderat fore : si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet. Ceterum postquam parte muri arietibus decussa, per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium velut novi atque integri laboris fuit. Nam Macedoues, qui in praessidio erant, multi delecti, gloriam etiam egregiam rati, si armis potius, virtute, quam moenibUS, urbem tuerentur, conferti, pluribus introrsus ordinibus acie firmata , quum transcendere ruinas sensissent Romanos, per inpeditum ac dissicilem ad receptum locum expulerunt. Id consul egre passus, nec eam ignominiam ad

unius modo Xpugnandae moram urbis, sed ad summam universi belli, pertinere ratus ouod ex momentis parVarum plerumque rerum penderet, purgato loco, qui strage semiruti muri cumulatus erat, turrem e ingentis altitudinis, magnam Vim armatorum multiplici tabulato portantem, promovit cohortes in vicem sub signis , quae cuneum

Macedonum phalangem ipsis vocanto si

m. VIII c

38쪽

U. c. I possent, i perrumperent, emittebat. Sed ad 2 -- loca angusta, haud late patente intervallo diruti muri, genus armorum pugnaeque hosti aptius erat. Ubi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedones objecissent, velut in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequidquam emissis , quum strinxissent gladios ; neque congredi propius, neque praecidere hastas poterant quas

f incidissent, aut praefregissent, hastilia g fragmento ipso acut , inter spicula integrarum hastarum , velut vallum explebant d). Ad hoc muri pars adhuc integra traque tuta praestabat latera nec ex longo spatio aut cedendum , aut inpetus faciendus erat; quae res turbare ordines solet. Accessit etiam fortuita res ad animos eorum firmandos. Nam quum turri per aggerem parum densati soli ageretur, rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim inclinavit, ut speciem ruentis hostibus, trepidationemque insanam superstantibus armatis praebuerit.

39쪽

XVIII. QUUM parum quidquam succede V. c. I .

nem militum generis armorumque fieri patiebatur ssimul nec maturam expugnandi spem, nec rationem procul a mari, in evastatis

belli cladibus locis hibernandi ullam cerne Re Uectabat. Itaque relicta obsidione, quia nullus in

tota Acarnaniae atque AEtoliae ora portUS erat, qui simul & omnes OnerariuS, quae commeu-

tum exercitui portabant , caperet, oedi a ad hibernandum legionibus praeberet, Anticyra in Phocide, in Corinthium versa sinum, ad id obportunislime sita visa quia nec procul Thesi alia hostiumque locis abibant; ex adverso Peloponnesum exiguo maris spatio divisam ab tergo tollam Acarnaniamque ab lateribus Locridem ac si Boeotiam habebant Phocidis primo inpetu Phano Phoeξdisteam me certamine cepit. Anticyra haud ista. multum in obpugnando praebuit morae Am brysus inde Hyampolisque receptae Daulis quia in tumulo excelso sita est, nec scalis, nec operibus capi poterat Lacessendo missilibus eos . qui in praesidio tant , quum ad excursion es elicuissent, refugiendo in vicem

40쪽

Elatia obses a. Legat a

Romaniso eorum

sociis ad

insequendoque S levibus 1ne effectu certaminibus, eo neglegentiae contemtus adduxerunt, ut cum refugientibus in portam permixti inpetum Romani facerent. Sex alia ignobilia castella Phocidis terrore magiS,

quam armis, in potestatem venerunt. Elatia clausit portas nec, nisi Vi cogerentur, recepturi moenibus videbantur aut ducem, aut exercitum Romanum.

XIX. ΕΕΛΤ1ΛΜ obsidenti consuli rei majoris spes adfulsit, Achaeorum gentem ab societate regia ad Romanam amicitiam avertendi Cycliadam, principem factionis ad Philippum trahentium res, expulerant Aristaenus, qui Romanis gentem jungi volebat, praetor erat Classis Romana cum Attalo Rhodiis Cenchreis stabat, parabantque communi omnes consillio Corinthum obpugnare. Optimum igitur ratus est, priusquam eam rem adgrederentur, legato ad gentem Achaeorum mitti, pollicentes, si ab rege ad Romanos defecissent, Corinthum iis contributuros in antiquum gentis concilium Auctore consule , legati a fratre ejus L. Quinctio, At.. talo Rhodiis , Atheniensius, ad Achaeos missi Sicyone datum iis est concilium. Erat

SEARCH

MENU NAVIGATION