Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

16o DE MI ΤΠRA CAP. I. praesentet , Mithram nempe puerumque facem gestanter alatos. Cum hoc simulacrum aeri jam mandassem , incidit dubitatio, num vere Mithram exprimat, quod species oris& mammilla exerta mulierem prodere videatur. Cogita-ham Uictoriae essigiem esse, quae ubique alata pingitur. Nam & in nummo aureo Augusti, quem vidi in Musco II-strissimi Leonis Strozzii, variis & pretiosis cimeliis refertissimo, Victoria taurum procumbentem calcat, cum epimgraphe: Armenia capta. Quomodo taurus Armeniam figuret, videas apud Oiselium, tab. I9. num. a. At sane in nostro

lapide taurus paraetonio petitus, & puer facem praeferens, propria sunt Mithrae symbola, cui alae quoque conveniunt quam maxime, ut alio loco explicabo. Quid ni etiam liceat augurari, qua parte marmor est mutilum, alium puerum stetisse, & fortasse cetera quoque Mithrae si gna. Potuit ergo opifex, ut Mithram juvenculum fingeret, ita lascivienti scalpro indulsisse, ut prope in feminam emolliret ; detracto etiam capitis integumento. Liberum sit eruditis decernendi arbitrium. Ceteris tabulis manet antrum,& Mithra feriens: Canis solus in Burghesiana vulneri incumbit: aliae cancrum retinent. In Sanesiana Tauri cauda in spicas desinit, ut in Neapolitana Capaccii. Burghesiana ad latus septentrionale eadem est quae apud Gruterum . pag. 3 . Adhuc in ventre Tauri exsculpta prostant verba : DEO. SOLl. INUICTO. MITHRAE ,& ad collum rNAMA. SEBESIO. Sol specie juvenis quadriuges agitat,

Luna sub sorma mulieris biga vehitur : quos inde puer nudus antecedit. Arbores tres in summo antri frondescunt, Corvus crepidini insidet. Adstantes pueri erectam facem ambo gestitant. Deraserat edax vetustas caput Mithrae partesque nonnullas hujus lapidis , quas recentior manus sarcivit. Iconem hic profero ex munere egregii viri Dominici Montelatici, qui cum plurima signa, statuas, aliaque antiqua monumenta, quae in memorata Burghesiana

Villa magnificE sane ac splendide habitant, tabulis aerei incisa

184쪽

DE MITHRA CAP. I. I 6 Icisa, dum haec scribo, evulgaverit, hanc ipsam perhumaniter mihi largitus est. Neminem arbitror non secum statim reputaturum, tot varia & inter se diversa symbola & simulacra , non casu aut ex arbitrio ficta , sed ad occulta mystcria gentilitatis , vel ad rerum naturalium caussas significandas , sic in unum fui Te composita & concinnata. Quare facturum me operae pretium existimavi, si singula diligenti examine discuterem, & ex arcanae antiquorum philosophiae penu interpretationem depromerem. Sane , ut antea monui, plures viri

docti hisce tabulis Mithram seu Solem repraesentari recto animadverterunt, sed neque solliciti de ceteris symbolis , nec de mystica significatione, pene tantum, quae ad Mithram spectant, veterum testimonia congesserunt. Mar-lianus tabulam, quam excusam prodidisse diximus, munus optimi Agricolae significare arbitratns est, & figuras singulas in hanc explicationem aptavit. Ea tunc opinio viguit: nam Joannes Macarius in libello, cui titulus Abra-xas pag. Iq. memorat fuisse editam Romae imaginem tabellae fictilis , eique nomen inditum, opus Agricultura ;idemq. tradit Joannes Chilaetius 1 in commentariis ad eundem Macarium , cap. 3. pag. 7 I. de Pignorius loco superius indicato. At eam interpretationem explodunt, illum q. esse typum Mithrae, seu Solis optime censent, ceteris figuris pene delibatis. De his neque Iaboravit , ad alia properans, Gisbertus Cuperus in eruditissimo opere de Harpocrate , contentus pag. 6s. Camerarium , non satis feliciter de Agricultura hanc Mithrae picturam explicantem , notasse. Capaccius denique eundem errorem induens , partes singulas ad Agriculturam refert, sed verbis tenus & ex ingenio , nullo fultus veterum praesidio , utpote qui omnia ex Martiano hauserat.

185쪽

16a DE MITHRA C A P. I.

UIMithra Invictus Deus; quem p petra natum tradidit antia quitas . In eam rem versus Commodiani a meroumo leandro explicati. Mithra boum fur habitus, unde Iulius Firmicus i Bartbio exposulatus defenditur. LM tbra idem ac Sol, primum Persis, deinde ceteris Gentiliabus . Divino cultu acceptus ab iisdem Persis , non tantum civili , ut Auctor nuperus opinatur. Mithra Sol es in numeros resolutus . Cur uithra alatus Diverso nomine appellatus , unde explicantur gemma Basilidianorum . .

Di cilis locus Herodoti expenditur. Hine lux vulis Firmico. Vetus Inscriptio explanata. cur Mithra Iavictus ξIHI igitur singula, quae in Mithriacis tabellis

scalpta sunt simulacra , interpretanti , primum ea tradenda sunt , quae fabulosa de Mithra prodiderunt veteres , mox mythologica &physica reserabo. Commodianus Poeta Christianus, aevo Constantini Magni, in libro cui titulus est Infructiones , primum a Rigallio edito an . I 6So. in Instruct. I 3. haec ait, mediocrisermone quasi versu, plane ut de eo scripsit Gennadius , Invictus de petra natus, si deus habetur

Nunc ergo retro vos de sis date priorem, Vicit petra deum , quaerendus es petrae creator.

Idem Rigaltius in notis putat, his versibus respexisse Commodianum ad historiam Agdestis, qui fuit Magnae Matris filius, Agdi petrae in Phrygiae finibus inauditae per

omnia vastitatis nepos, uti tradit Arnobius lib. I. adversus Gentes ex Timotheo Theologo, nec aliunde petendam esse hisce versibus lucem ; Invictum tamen deum &Mlibram fuisse appellatum, cum eo nomine in antiquis

186쪽

DE MITHRA C A P. I. I 63ia seriptionibus donetur. At Hieronymus Aleander Junior in prima ex dissertationibus philologicis quae manu ipsius exaratae, ut alibi memoravi, extant in Bibliotheca Barberina, I nvictum hunc deum esse Mithram pro certo habet. In apographo Commodiani, quod ei Iacobus Sir-mondus commodaverat, legebatur, de PaIre natust, at ipse restituendum omnino, de pura natus , putavit. Quam correctionem fortasse amico Sirmondo communicatam ,

ab hoc Rigaltius hausit, & editioni suae postea inservit.,, Itaque, ait Aleander , ex petra genitum fuisse Mithram, , fabulati sunt veteres. S. Hieronymus lib. r. adversus,, Jovinianum: Narrant O gentilitim fabulae GH libram ct ,, Erichthonium , vel in lapide vel in terra , desuasu lia ,, bidinis esse generator. Ideo in Mithrae mysteriis enuncia- ,, ri solitum erat Θεος an πἐFat , quod profanum ap- ,, pellat sacramentum Iulius Firmicus lib. de errore pro- ,, phanae Relig. Signum hoc prophani sacramenti esse putat Petrus Faber lib. 3. Semestri cap. a. pag. 37. lapidem tetragonum Arabibus cultum , testante Maximo Tyrio orat. 38. quem informem lapidem vocat Arnobius lib. 6. advers. Gentes . Porro Mithram ortum fuisse e petra retulit quoque Justinus Martyr in Dialogo cum Triphon

pag. a 96. quando illi qui Mithrae inista Iradunt, e petraeum natum esse memorant Oe. Hunc Deum, pergit Ale- ,, ander, ex petra ortum, si Mithriaca adyta penetrabi-

,, mus quem dicemus, nisi ignem e stice excussum Θ Nan ,, & Persarum Mithriaca mysteria nil aliud quam ignem

,, respiciebant, testante eodem Firmico et Sacra ejus ad ignis transferunt potesarem. Subdit praeterea ex Stabon ,,, & Curtio Mithram ignem fuisse interpretatum apud D Persas, eosque Solem, Mithram, ignemque in invocationibus annectere solitos. Quae testimonia alibi affere,, mus. Sed quoniam fabula fabulam gignit, nil mirum si,, Milbras, qui ex petra ortum traxisse dicebatur , filiuma, quoque ex petra progenuit. Id tradidit Plutarchus tria

187쪽

D DE Mi THRA C A P. II.;, libello de fluminibus, ubi de Araxe loquitur: Mithrasis situm habere cupiens, O perosis muliebre genus , cum p B tra quadam concubuit , ea vero praegnans essecta , po ais tutum tempus juvenem progenuit nomine Disrphum. Obiter addo, hunc locum illustrandum ex notis Mussaccii quas in calce operum Plutarchi edit. Parisiens. Graecolat. Pag. 8 3. T. a. reperies. D Dum vero , prosequitur noster ,, Auctor, ait Commodianus , vos de sis date priorem Vicit petra deum , quaerendus es petrae creator ,

is hoc utique voluisse videtur: Vos Ethnici, qui Mithram ,, vestrum , sive Invictum ex petra natum fatemini , diciteri per vestram fidem , quisnam prior antiquiorq. fuit, In- M victus an petra Certe ipsa petra Invictum vincit. sicis fortasse legendum aetate nimirum vincere necesse erat, D quae ortum dei dederat. Non equidem ignoro diversa ,, significatione vincendi verbum usurpari solitum . quod

,, docet Servius ad XI. Eneid. Veteres, inquit , vivendo is vincere dicebant supervivere: ut multa virum voluens,, vincendo faecula vincit, nam ct in Togatis victrices ap- ,, pellantur, qua viros extulerunt. At non miror , bellum ., hunc poetam novam ejus verbi notionem excudisse; ,, cum ac rostichidis lege coarctatus non pariendi , non gr-

,, gnendi verbo, aliove hujusmodi uti posset: nam vincendi ,, verbo simpliciter uti pro eo quod est aetate antecedere la,s haud ita facile videtur concedendum . Fortassis etiam ,, elegans illi jocus visus est, victum dicere , qui Invictus,, audiebat. Postquam vero fateri coegisset deum illum ,, aetate posteriorem esse petra genitrice , nune subdit ,, quaerendum superest , quis petrae ipsius Creator fueritis atque opifex. perinde atq. vellet per hosce gradus,, Ethnicos ducere ad veri Dei cognitionem. Ita Alea der: cujus opera inedita licet brevi lucis usuram adeptura

speramus , attamen pauca haec , quae nostrum argumentum

spectant, eruditis veluti pr*gustanda obtulisse , haud

alienum duximus. Tra-

188쪽

DE MITRRA C A p. II. I 6 Τradidit praeterea fabulosa antiquitas, Mithram Boum furem fuisse, eosque in speluncam raptos abegisse. Sane in nostris tabulis, quae Mithram sub antro bovem cornibus per vim torquentem , inflictoque vulnere veluti praedam mactantem, repraesentant, id expressum designatumque videretur, nisi cetera Symbola mysticum aliquid arcanumque denotari suaderent. Quod tamen Gasparem Barthium in animadversion. ad Statii versus, quos inferius proferam , induxit , ut calumniam fingeret Iulio Firmico, quem, quod viderit imaginem Mithrae in antris taurum cornibus ducentis, ideo ait commentum fuisse ipsum furem & boum abactorem . Parcerem viro doctissimo , &conjecturam alucinationis utcumque probarem, si Fi

micus id dixisset solus. At Commodianus, post versus superius exseriptos , Ethnicos redarguens hoc ipsum

tradit.

In per Ofurem adtae depingitis esse

Cum si deus esset unquam nonfurto vivebat. Terrenus utique fuit, ct monstriυora natura. Vertebatque boves alienos semper in antris ,

Sicut O Cacus Vulcani lius ille. Quod si aliquem ex Gentilibus id fatentem posceret, Porphyrium profero, doctissimum superstitiosae religionis aeque ac ferae in lansissimum, cui Mithras boum DP deus diserte dicitur, in libello de Antro Nympharum apud H

merum pag. 26 a. inter ejus opera ab Holstento latinitate donata, & impressa Cantabrigiae an. I 6 s. Quod moneo . quia saepius deinceps erit mihi hic auctor appellandus.. Mithra itaque qui in nostris hisce tabulis, ceterisque antiquae gentilitatis monumentis frequenter memoratur , cujusque ortum & studia mox retulimus, Sol ipso fuit habitus, vel sane epitheton nomenque, quo Sol significabatur. Docet in primis lapis Burghesianus, cui sub ipsa Mithrae imagine sculpta est epigraphe r aere Soli Inviacto Mithrae. Plura id genus vetustatis exempla describit

189쪽

166 DE MITHRA CAP I. Gruterus pag. 33. & 3 . quorum hic duo apponam , quod mentionem Spelaei praeferant.

DEO. SOLI. INVICTO. MITHRAEFL. SEPTIMIUS. ZOSIMVS. V. P

SOLI INVICTO MITHRAE TIBERIVS. CLAUDIUS. TIBERI. F. THERMODORVs

SPELEUM CUM SIGNIS . . . CEΤΕRISQ. VOTI. COMPOS. DEDIT Vocabulum hoc & significatio primum a Persis accepta , quibus Mithras Sol est, teste Hesychio, Suida, Strabone lib. XV. pag. 732. edit. Paris. I 6ao. aliisque. Hinc non male conjicit Salmasius ad Vopiscum in Aureliano

cap. I. Solem paterae, quam Persae Aureliano donaverant, eo habitu insculptum , quo colebatur in eo templo , quo mater ejus fuerat Sacerdos, eundem hunc fuisse Mithrain , facie leonina , cum tiara seu mitra . Nam Persae eo Leonis vultu Mithram colebant , apud Luctatium seu Lactantium veterem Commentatorem Statii, & in ejus sacris multa Leonis mentio . Mithram tamen Medum facit Lucianus in dialogo, quod Deorum concilium inscripsit, ubi Momum inducit deastrum hunc barbarum facetissime ita irridentem: ut etiam lithres illae Medus, qui indumemo Pe fleo amictus, O riara redimisus es, neque Graecam vocem fonans, adeo uis quis illi nectar propinet, praebibentem non intelligat. At gens utraque, uti sub uno imperio, ita eidem religioni addicta, & ut ait Strabo eod. lib. I 3. Persici mores cum Medis iidemsunt.Quae verba oscitanter omissa inmemorata edit. Graecol. extant apud Casaub. in notis,& iu

190쪽

DE Mi THRA CAλ I. I 67 alia Latina. Equidem & origo vocis petenda a Persis, si credimus Sealigero , qui lib. 6. de emendati temp. pag. 388. Mithri, Mithir, aut Metber iisdem esse D nasam ac Dominum scribit. Qub referri poterit testimonium Hesychii , qui Mithren apud Persas προλον deum vocari tradidit: primum scilicet, seu maiorem ac si dixeris inter deos Dynasam. Ad haec apposite observo inscrip t. I. pag.

36. Mithra aram dicatam, cum ornamentis, ct tabellas, ut

corrigit Gutherius , ins gnia DOMINI, nempe ipsius Mithrae, habentes. Et Solem seu Mithram passim vocat Pomianum , i, RegemJulianus orat. IU. Si Persicum vocabulum ad Graecam significationem fas esset traducere, plausu exciperem commentum Tristant Santam antii, qui in praeclaro opere Gallico ad Historiam Imperator. explicans nummum Aureliani pag. 24S. Tom. 3. Persas ait, Solem qui Mithra est vocasse Κυειον, hoc est dominum, indeque Cyro nomen inditum ex Plutarcho, cujus locus, ab eo non citatus, est in vita Artoxersis. Sed Tristanus do suo addidit, apud Persas vocem Κυειον esse dominum, nisi eo jubente Graecam civitatem aliquando fuerit adepta r nec Plut. id somniavit. Ceterum quod Mithra praecipuus inter deos haberetur, sollemne Persis erat illius numen juramento contulari, ut de Dario idem Plutarchus in Alex. de Cyro Xenophon in oeconom. lib. F. & de TDridate Dio lib. 63. memorant. Ejus vero nominis vestigium hodie quoque inesse libris Persarum , quibus Sol dicitur Mibν, testatur Spanhemius in notis Gallice scriptis ad Caesares Juliani pag. 3I7. Clim hule lucubrationi fastigium imposuissem, animadverti , Mithrae de statu quaestionem moveri, tanquam Deus apud Persas non fuerit, neque divinis honoribus cultus. Cogor itaque vestigia relegere, & pauca raptim adnotata, nam Typographus a tergo instat, in ejus caussam hoc loco attexere. Inter Diaria erudita Amsteloda- mensia, vulgo Novelles de la Republique des Letires, proxime

SEARCH

MENU NAVIGATION