장음표시 사용
191쪽
L QErvo fidem . quae nuper eram tibi munera,vir Mittere pollicitus, qualiacunque fero, Sarcina si grata est, cum nostri interprete chartae Scribenti fulsit stella benigna nulli. Quae, precor, ut nostros animosius impulit ignes URANIE, foveat sic quoque Diva tuos. Et, nisi me fallunt animi commentatovebit. Leniter aspira: iam, sacer ignis erit. a. Nec sum adeo thalami sertis indignus,opinor: Tot clarus titulis nominibusque procus. Sive meae spectentur opes s seu specter agendor Idem divitiis, qui valet, arte valet. Nemo (velim quaeras tota consertur in urbe, Clarior exaucta est Fama duobus avis Materno succrevit honos e Fortuna paterno,
Moribus hic, censu profuit ille suo Dicere si fas est sine laudibus: ullius olim Ditior in terris vix Apotheca fuit. Adriacae quidquid puppes, dc Gallica pictae Lilia , .sc Hispani classis onusta vehit. Quidquid convasat diversi ex partibus Orbis Amstela: veliferis Amstela dives aquis;
Nos penes invenias. parvum mi rabere Mundunt Angustasse meos, ostia tanta, Lares.
Quanta tibi ostendam, Virgo, miracula rerum lNaturae quantis te cumulabo bonis linc
192쪽
Nec consula iacent. quanquam genus omne supellex Implevit et versum splendidus ordo facit. Amphora, trullae, orbes, paterae,chrysendeta capsae: Omnia sunt forulis rite locata suis. Pyxides innumeras vario fulgere metallo; Ex his tornatum stare videbis ebur In quibus aut nitidae, concharum pignora;gemmarum Aut mira electri vis piperisque latet 'sed piperis glauci, notaa hac aetate reperti Nunc primum. stomachi claustra calore fovete Tunc quoque,cognati rodunt cum viscera Vermes. Hoc piper est asso carius atque nigro . Olfacies miris pollentes viribus herbas Quas Episus alit, quasque Canopus alit. Bulborum hic tunicae, calamus, colocasia, cannae Innatat huic ardens, huic aqua viva Vitro. Ris loculis casiae messis, costumque resectum; Ex Oriente recens his tamariscus inesti spectabis dentes immensi ponderis albos: Getulae quantos ora tulere ferae. Ovum Phoenicis: desectam Gorgona collo et Alipedemque lupum,Niligenamque canem 3. Nec, quia paremus Medicis, nos Vidius aequo, Stare gradu possitos inferiore putes
Praestribunt. sed quid sine nobis ipse Machaon Possit s & intonsi Filius ipse Dei
Praescribant. & nos in famam exsurgimus olim et , Et nos fomentum, consiliumque damus.
An Medici possunt apices male pingere soli 3
Possum Sc ego dando nil darem Hippocrates. Chaldaeis Arabum vicinam calleo linguam, . . Nec non Cecropidum nota Pelasga mihi eu. Gundora Cosmopoli, celebres ubi degimus ambo,
193쪽
Certe Durrano jam saepius argumentum Correis experto certior usus adest ocripserat abrotonum: quia pro pulmone caduco; Hellebori succus substituendus erat. . Talis ego. sed non memorarem talia multis: Ni de te nollem non meruisse bene.
atque nihil dubites de nostra di vite gaga:
In rem praesentem ducere dona queunt. Mittimus arcam munus: coeleste liquoris. Crede mihi: paucis cognitus iste, liquor. Quas Sol exsurgens lustrat, mediusque, caden qu Collectae huc omnes ingrediuntur opes. Inter eas praestat peregrini germinis humor, Radice expressus, decolor Inde,tua. Creditur affines traxisse ex arbore Vitae Relliqiuas: felix dum Paradisus erat. Cara simul sese diffudit potio venis Florida continuo permeat ossa vigor. S. Mittimus d lapidem decisum ex Perside castra Majorem neque Rex forsan Iberus habeti IHunc lapidem serva. fulvo pretiosior auro, Pellere contritus cuncta venena potest. Vidimus in nigram liventia corpora mortem, Protinus expulsa convaluisse luet v anquam etiam est: auri liquefacti copia nobis: Unde redit solidum foenoxis ampla seses. Praeparo lucentes guttas, tradoque bibendas. Haustus hic aegi otos mortis ab ungue rapit. Mittimus S cyanen,& pinguia Poppaeana
Haec acuunt formam, conciliantque decus,
Addidimus nardi fibras, serpilla marina, Verrucas abigit succus uterque genis, ut flos aspalathi, maculas: ecce, omnia tento :Dignus ut inveniar sponsuS amore tuo, 6. T iure
194쪽
ε. Thure quoque incenso te sum veneratus ad Aram: Ae si de magnis sis tribus una Dea.
Cum Trivia Pallas, uno, sint Numina magna.
Praeferet, URANIE, te tamen ipse Paris. Heu minit si, incensum veluti thus fertur in auras e Sic tuus in ventos omnis abibit amor.
J Et quia te audieram, multorum c ignosce procorum Stante supercilio dissimulasse prcces Pertimui merito, si juncta superbia formae est, Ne quoque dura mihi dissicilisque fores. Sed metuo frustra: famaeque licentia uepe
Peccat, de insontes arguit esse hoS. Te quam formosam, tam suspicor esse modestam . Nullum tu tristem mitis abire sinis. Bis ego permotus (nam quem non blanda moveres Ad tua demissas limina tendo manus. Evinctis myrto foribus suspendo corollas. Suasit, & has vario flore ligavit amor. Unus in his flos est: non obliviscere nostri. Immortalem alij,vel, sine sine, vocant. in geminae semper vireant, neque rore rigentur Lethaeo; lachrymis immaduere meiS.
195쪽
Argumentum. EPISTOL E QUART E.
SAsafras Pharmacopoeus,vilior scilicet procus, ab offensa Urania, risu, ludibrio, sannis excipitur. ad ultimum misere vapulat.
r. Respondet Uranie: se vix literis apertis,
olfeci inepti Amasib desideria: quibus obsequi detrectit. et Non tanti ae mare se merces missas, mei certitudine destitutas: neque duci cupia, ne per fandi oblata mbabilia prodigi sae Apothecae ; quippe manifes*i mendacibis
multis arguenda. uia enim terrarum, quo
ve sub sole per glaucum crescat ' ae uis
196쪽
as. SAS F. PNARMACORa via quoque colligi: qualem artem, quoque fructu exerceat. Hulgi proverbiumscilicet non aberrare. seram ut par oniam
es sipientiam in fundo esse... Album Graecum fortasse copi ius gu-
sasse, quam linguam Graecam. qua auda
cia pr mat in Medicorum gloriamgrasesartys rimatius in sothecis spec/entur curiosὲ
multa vasculis eae vacua l pyxides ornatased inanes l . Muneribis odoriferis in amoris pignus missis, Uraniam non multum assici. quorsum oleum es pigmerata faciem emacm5 Odorum fragrantiam O luxum dam vinram quam feminam dedecere. Vnguent rios, militarem vicyricemque Romam mmollivi .plures quoque nimise odoribus
J. Cum Deanonsit: cur thus adoleverit mo
tau es intitae Virgini ultam Amatorem sceleratius insanire non potuisse.
q. Illum autem, pro Superil arcanum liquo, rem,quem missium tantopere commenda-
197쪽
1 o V R A N I A Perit; merito suspectari. quid ' manis
sum philtrum fuisse:pro de satis e a
sum in terram. Io. Dirae in caducum impostorem. Aletegoria
M. C AECILIANOSAS AFRAS PHARMA-COPOL
3. Ix contacta fuit transinissa voluminis oratu Olfeci votum,Pharmacopola,tuum. Hic vel amor,dixi,vel odor transpirat amoris. Quidquid id est, halat,nescio qudiis, odor. Vine uia dissolvo scripti lectura tenorem. Qui scripti tenor est, vitae erat ille tuae. Non bene discernas et an epistola fragret odore Fortius, an stulto flagret amore magi S. a. O Sasafras, Sasafras et quae te dementia cepit Mansisses melitas Caciliane domi. Illa quin potius sponsam regione requiris, Trudit ubi glaucum florida virga piper. Improbe mercator, sanctique oblite pudoris: In qua caeruleum crescit aroma plaga e Nempe in qua ponit Phoenix Titanius ova: Cum nullum tamen haec unica ponat avis. Comparis est expers Senior juvenescit in igne; Seque novum ex busto suscitat ipse cinis. Vidis sne lupos pennatos atque volanteS FVera loquar: pennis tu sine Marce, Volas. Vi-
198쪽
Vidistine canem generatum gurgite Nili 3
Atqui istum fluvium pertimuere canes. In canis e Nilo,Naturae ex fonte videris, Hoc est, exigua mente bibisse paruma, Te tamen Hebraei gnarum & sermonis Achivi Iactas ceu lingua gnarus utraque loqui. Ut credam toties deprenso caedere ventos: Fallacique procul fixa ferire sono Qui semel auuevit ceris mendacibus uti Aetium, nullo tramite,scindit iter. Ludit, & ambiguis nerum praetervolarum alis. Tam leve remigium gloria vana regit. Ergo meus S ASAFRAs etiam tonat ore Pelasgo lDo faciant, laudis summasit ista tua.
Longe alio sed vos titulo proverbia vulgi. Condecorant . quae si vera,peritus homo es a. Quam Vereor, ne nunc etiam jaculeris in altum: ut levis a tergo sibilet aura tuo. Forsitan idcirco, quod Graecum saepius 'assum Miscueris ; meritum Graecule nomen habes. Haec inter clamas: S nos emergimus olim. Nos quoque jam Medici non sine laude sumus. Echo clamat ad haec: vos occiditis olim ;Adque necem vires consiliumque datis. Unde autem tales animi, phalerataque verba 3IEstu quo pelagi tanta procella fremite Ventostim pectus magnis Siphonibus inflatreolus: hinc fastu spuma superba ruit.
Pharmaca miscentes raro tam magna loquuntur. Non est multorum dicere: Tantus ego lsors tenuis vestra est, major jactantia rerum Saepius: & mimum luxus inanis agit. iuspectas crocodilis opes ostentat di alias:
Pendulaque Jonij barbara monstra maris.
199쪽
Ex Samio consecta luto,stann6que Britanno,
Occupat ingentem plurima testa locum. Heliadum crustas aperi . totam excute thecam: Invenies,praeter paucula grana,nihil.Caesareas facies, musiva insignia, Regum Essigies videas praeradiare foris. Fulget,io, vacuis paupertas splendida vasis. Conjunctum imperium Croesus & Irus habent. Et tamen Epirum Pelusiacumque Canopum ;Denique nescio quas saepe crepatis opes. 6. Pauper es o SASAFRAsy&Regia munera mittis Furem sim : si non hoc ego pectiu Amem. Ferrea sed non sum: nec tu aureus esse videris. Ditior, ah, inopem cur spoliare velim e Defraudare, nefas. donanda famelice serva Munera non tanti sunt tua misIa mihi. Contextam Cyprio misisti flore corollam. Hoe signo lassus carpere velle meam.
Majori sed enim Domino servabitur illa:
Cujus es indignus lambere, MARCE,pedes. Fragrat Achaemenio crinalis odore calyptra: Missaque ad ornandas dactylotheca manus. Mallem Nessaeo vestis mihi tittis a veneno, Sordida Centauri sanguine, missa foret. Indorum mures scribis redolere: quid ad me Indorum mures E plus statis unus habes.
Hellei orum, miror, cur non & miseriS una e
Natus in Anticyrae cum videare sinu.Corrigo: non miror. sola haec tibi proderit herba. Utere divitijs, CAECILiANE, tuis. Tolle cupidineum munus: minimeque decorum. Non bene olet sponsus, qui bene semper olet. . Si nescis, rigidis assuevi cruda Lacaenis.
At Lacedaemonias balsama nulla juvant,
200쪽
Idalius corrumpit odor iuvenesque senesque Mollibus illecebris fama pud6rque periti
Fasti demonstrant. Annis secura trecentis Casta,per unguentum perdita Roma fuit. Foetorem hircinum malim submittere naso et Quam Paestane tuas, vel Sybarita, rosas. Patricius Juvenis semptum spirabat amomum, Caetera nec Patriae dissimulandus eques. Caesar odoratus; suboleres allia , mallem, Torvus & indignans Vespasianus ait. Protinus ossicii revocato munere motum, E, Res ab Honore suas jussit habere procul. Est, ubi fragranti damnum letale creatur: Inque croco & myrrha mors inopina latet. Nonne Tunetanus Mutasses captus ab hoste est tSed prius & tunicae captus odore suae. Addideras stacten. pigmenta rubentia cocco, Nescio quae in concha versicolore natant. Exornent aliae ficto medicamine vultum; Ingenuus nulla noster ab arte nitet. Virtus formosas reddit gratasque puellas:
Quamquc ea non unxit et turpis, anusque manet. 8. Thura quoque accepit sed non accepta fuerunt. Parce,precor,formae thus adolere meae.
Ergo tibi Pallias videor,vel magna Diana, Vel magni conjunx Iuno Sororque Jovis lHaud ego me Divum coelesti dignor honore. Me doceat Niobe non nimis alta loqui, Me doceat Semele, non exoptare ferocem, Nubibus obducto qui tonet ore,Virum. Costigenae proles didicis discrimine quanto, Tangantur soli debita thura Deo. Pomum inconcessiim genitrix primaeva momordit