장음표시 사용
11쪽
T r. sit disciplinarum Mathematicarum, Geometriae inprimis arithmeticae, informandis conclusionibus, tum evidentia, tum certitudo, nemini, qui vel a limine salutavit, latere potest. Tanta prosecto, ut sileat in hisce lis omnis contradicendi libido quae Philosophiam aliam quamcunque tam sine mensura modo reddidit impeditam, ut saepe, quid altero vero similius sit, optima quo que atque exercitatissima ingenia vix tandem intelliganti . Interim, quo doctrinae de magnitudinibus atque numeris masor ei certitudo, eo quicunque in illa ex levissimo nonnunquam neglectu, committuntur errores, graviores simul sunt neptiores. Novimus omnes, si ex minima incogitantia in consciendarum rationum initio vel in monade quis luem lapsus, supputationem universam, quo on ius progreditur, hoc magis evadere ab omni vero remotiorem; e ituram quandoque in errorem, quem rationis compotem nominem errare potuisse, merito miremur. II I.
Iridem dictis abunde facit, qui nunc ad finem properat, a ΑΝ-
12쪽
ANNus hic nostera cur ARIs a nato humani generis Sospitatore vulgari aera nobis numeratus MILLEsIMU SEPTINGENTES lMUS. Is num quotus numeratur, vere sit Aut,
Intercalaris utrum habendus, nec ne similiaque, non nisi longis ambagibus ex interioribus accuratioris Astronomiae&Chronologiae recessibus eruenda si quoque humano ingenio eruenda unquam vocarentur in dubium, etiam speciem habere posset, quia ingeniosus, error. V. At vero alterius longe indolis controversiam hisce diebus moverunt nonnulli Num scilicet qui labitur annus, quique a nato Christo scribitur nobis i ta cc habendus sit incli nati seculi septimi decimi ultimus an vero inchoati seculi octavi-decim primus Mira profecto, vel ipso verborum sono, primoque sui intuitu, quaestio Eo nempe altercando nunc devenimus, ut de seculi annis sit controversandum; quos etiam puer, qui centum saltem numerare novit, vel digitis suis quoties volet computaverit.
Quamobrem vix operae pretium videri posset, quicquam contendisse super re, quae simplici numerorum collectione omnium manifestissima, disputando obscuratur nisi quosdam
in hoc calculo ponendo etiamnum intricatos haberet suus cr-ror quos non insuave erit observasse annum surrexisse justo maturius, aut, si mavis, una nocte totum annum dormivis.
se , qualido sibi aliisque Kalendis Ianuariis labentis anni
gratulati fuerunt in seculum novum incolumem introitum. I. Nil moror multiplicem vocis usum tam diversum, ut, quid sit Seculum, nondum ad subtile examinatum putet Censorinus, in eleganti de Die Natali libello. Interim ipse duplex inibi ponit Civile, quod illi notat spatium humanae vitae longissimum Naturale, tempus quod Romani centum annis definiverunt. Quo sensu aesto seculum est centum annorum spatium, Cujusmodi temporis mensura calculo chro-
13쪽
nologico longe convenientior, quam breves illae Olympia- cum atque Lustorum periodi. I I. Habet nempe nescio quid Arithmetici mysterii numerus denarius, quo quantavis multitudo exprimi potest commodo atque perfacili compendio. Unde gentibus quibusvis alicujus ingenii Martis, ubi ad denarium numerando ventum cst, redit denarius denario additus; donec decies decimo compleatur centenarius Lipsoque decies repetito millenarius; quem progressum per denarios in infinitum multiplicare licet. Qua de causa, cum Proclo, denarium recte dixeris numerum ci
cularem, atque omnium numerorum sinem.
VIII. Et si vero metiendis temporum spatiis admodum oportuna sit mensura annorum decies decem , sive seculi ad confusionem evitandam parum tamen illa juvat, nisi fixum aliquod&immotum statuatur seculorum initium atque caput. Quale nobis Christianis receptum Natalis Servatoris nostri Jesu Christi; qui postquam, Ceu nova progenies, coelo demissus ab Lio, tam aliam faciem induere coepit orbis terrarum, ut jure ab integro Ieclorum conditus
X. Ut profecto mirum, atque haud sine Numine accidisse videatur, quod primis Christianis, cum tam variis usi fuerint aetas, nil hujus rei venerit in mentem, ante Dionysum Exi guum, Abbatem Romanum, qui seculo demum sexto Justiniano Imperatore, aeram natalis Christi primus excogitasse, eamque aera Diocletianae, sive Martyrum, tunc communissimae, substituis traditur labente tamen seculo adhuc uno alterove priusquam hic Dionysii computus communi Christianorum sustragio fuerit receptus.
In illo, prout hodie tot am seculis fuit usitatus, quicquam
mutare velle, propter να:ον in paucorum sorte annorum,
14쪽
quo ejus initium a vero Christi natali Chron ologorum pene omnium judicio recedit, nimium profecto diligentis foret.
Tot nimirum a nato Servatore secuti Dionysii tempore jam lapsa erant, tot iterum ab aetate Dionysii ad hanc nostram, ut neque illius industria fuerit, nulla parte hic crrasse; neque nostrae, summa exactitudine , si quid ille erraverit, emen
I. Quae monuisse fuit operae pretium , ut occurreremus iis, qui autumant, annum qui labitur facile evinci seculi, non ruentis ultimum, sed novi primum quia non desint, qui contendunt, veram Dionysii aeram incipere ab initio anni, cujus exeunte Decembri Dominus supponitur natus vulgarem Vero, quam sequimur, ab initio anni istum excipientis Per quae Dionysii aera vulgarem antecederet annum atque annus labens, quem vulgaris aera habet seculi xvir ultimum,
I I. Equidem quicquid fuerit de hac aerae Dionysianae vulga
ri distinctione quam linquo suo loco cum dies XX v. Decem bris, vulgo habitus Domini natalis, septi duo tantum disteta Kalendis anuariis anni sequentis, admodum videtur pro
babile, non septem dierum causa totum annum ad seram Christianam fuisse assumtum 'sed potius initium illius fixum fuisse in Kalendis quas dixi, haud aliter ae si ipsis Christus fuisset natus uti optimos Chron ologos in suis Canonibus Chronicis fixisse quoque videmus. XIII. Verum nil horum quicquam ad rhombum. Tantum, trum annus qui fluit terminet seculum , an inchoet disputatura secundum illum nempe annorum seculorum ordinem, quem numeramus ex aera vulgari de qua emendanda hic nulla lis est. Si foret, non jam, an hic annus seculi de cimi-octavi primus esset, sed an non potius secundus, quae
rere oporteret cum ex sententia plerorumque celebriorum Chro
15쪽
Chron ologorum, aera nostra vulgaris biennii defectu peccans, annum hunc numeret c Ial cc loco claram DXIV. Igitur, istis millis, in hoc inquiramus, utrum seculo aerae vulgatas decimo- septimo terminum jam imposuerit momentum ultimum anni praeteriti, dicti IIII cxcIX an vero terminum demum illi impositurum sit ultimum momentum huius anni, quem scribimus i IIMc Utrum horum sit, ut pateat, ad primum aerae vulgaris seculum optime recurremus
cujus vero termino reperto, de illo sequentium seculorum etiam nostri hujus omnium enim quae primi hac parte ratioeli nil erit laborandum. V. .uit in primi seculi anniam ultimum omnino fuisse ipsum illum qui scribebatur, non nonagesimus nonus, sed centesimus. Ad cujus assertionis veritatem clare ob oculos ponendam, via omnium brevissima mihi videtur, tantum si, qui primi simili primus annus, habendusis quoque habitus ipso facto fuerit, qua decet diligentia attenderimus. Hoc
enim reperto, est solum ut inde numerando progrediamur, donec in centesimum annum inciderimus cujus ultimo momento seculum claudi, hinc inde conceditur. XVI. Primus vero annus, qui tanquan prima pars centesima adieculum constituendum concurrit, alius esse nequit, quam cimus mitium cum seculi initio idem fuit. Cum enim omnes
partes simul sumptae idem sint quod totum, etiam aliud totiusquam primae partis, aliud primae partis quam totius, initium esse non potest. Atqui jam observavimus, aeram nostram brattianam vulgarem caput cinitium sui habere Natalem Domini, compendii causa in Kalendas Januarias proximas uti dixi, resectum. ς' XVII. Quandoquidem igitur primum seculum nostrae erae sueres pit, simulac Ser vator natus fuisse supponitur, nosque prim
16쪽
m anni initium cum ipsius seculi initio unum idemque fuisse, jam ostendimus utique etiam primi anni initium ad idem
illud nati Domini momentum referendum omnino venit. Cumque annus notet fluxum temporis ab initio Januarii ad finem Decembris, etiam quodcunque a Christo nato inter hos terminos intercessit temporis spatium , vere Maccurate primus receptae aerae annus dici 'aberi debet.
XVIII. Cujus ratiocinii evidentia tanta est, ut nemini latere possit. Quid ergo Tenebras illi offundere qui dissentiunt ij-tuntur, argutando, primum annum vere numerari atque lari-bi non potuisse, nisi postquam completus fuit, lapso limmo Decembris die. Sed merus is in verbis lusus. Quam enim certum est, primum annum ut completum praeteritum scribi non potuisse, ante Decembris terminum; ita haud minus est perspicuum, primum annum ut labentem praesentemque numerari omnino debuisse , ab ipso sui amat Christo initio. XIX. Annos autem seculi, non completos, sed labentes, in omni aera numerandos, res ipsa loquitur. Cum enim anni seculi
sumantur ut mensura rerum, quae anno ad quem reseruntur coextiterunt completi certe numerari nequeunt, quorum,
ceu praeteritorum, hocissicium esse non potest. Quare Chronologis atque Historicis ad unum omnibus receptum est, res gestas designare anno, non qui praeterierat, sed qui, dum acciderunt, fluebat. Quo sensuri omnes, v. ci, Christum primo seculi anno circumcisum, fatebuntur. XX. Si dateantur quibuscum contendimus accurate scribi numerari quoque primum seculi annum, etiam non completum , fateantur nobiscum , necesse habent. Si ero perperam ita fieri autument, dicant, obsecro, quo ergo primi se culi anno Servato v. c. circumcisus , in templo a Simeone
ulnis exceptus, c. fuerit Aliquo sane istius seculi anno
17쪽
hre accidisse, si saltem isto seculo acciderint, necesse est;
cum nullum seculi momentum dari, quod non ad aliquem seculi annum pertineat, sit clarissimum. XXI. An vero mallent novae accurationis magistri, dici debere. Christum suis circumcisum , non primo nativitatis anno; sed octavo potius nati talis die Atqui, qui temporis partes numerari volunt, non labentes, sed completas, neque octa vo die Dominum circumcisum dicere possunt, cum, non exacto, sed labente die octivo circumcisus fuerit. Ut ergo circumcisio recte dicitur accidi si die octavo, quia incidit maliquam octavi diei partem, sive horam ita cadem recte di
nato Servatore, quae gesta sunt illo uente, necdum completo, multo minus cadem evenisse dici debebunt primo seculo. Quoniam enim res ante completum illum annum gestae a complemento primi seculi centuplo longius distant, quam complemento primi anni etiam, secundum illorum hypo thesin, longe rit absurdius, ea dicere accidisse primo seculo, quam primo a nato Servatore anno. Quod quid aliud est, quam omnem omnis aerae computum funditus evertere λ
Quia vero ultimum hoc mire urget, id illustrare juvat, ut vel imperitissimus rem omnem manibus quasi palpet. Necem Iohannis Baptistae, Pauli conversionem, Excidium Sacrae urinbis, quaeque hujus commatis plura, nemo profecto est, quin, consentiente omni chron ologorum choro, venisse fateatur
primo vulgaris arae, sive anato Servatore, seculo. At vero haec
omnia contigisse constat, non completo, sed fluente, seculo primo Ergo omnium consensu seculum, tiam fluens, habetur primum.
18쪽
XXIV. Jam vero, eandem numerandi rationem observari in designandis quibusvis temporis partibus, live fuerint secula, ve anni, sive menses, sive dies, sive horae, cum .rci natura poscat omnibus scriptoribus constanter obser etur; etiam profecto quae nostra aera seculum, quod a nato hristosumst initium , etsi non completum, sed adhuc uens, a
men Vere numerat primum, eadem aera etiam annum, quia nato Christo sum sit initium, etsi non completum, sed adhuc fluentem, ex vero lac curate numerat primum.
XXV. Neque dictis quicquam detrahit argutiola, qua inferunt, horam tamen diei v. c. duodecimam non numerari nisi ad duodecimum campanae pullum quo tamen audito lapsam&impletam esse constat. Etsi enim ante illum pulsum duodecimam impletam nemo recte di X crit; tamen, etiam ante impletam quicquid geritur post ultimurn pulsum undecimae, hora duodecima gestum debere dici, vel inde patet, quod punctum inter utrumque pulsum medium, media duodecima vere sit recte dicatur.
Desino, quae possem, addere plura Satis jam dudum superque disputatum, ad vincendum quam clarissime, neque uno modo, secundum rei veritatem, secundum modum computandi historicis chronographis quibuscunque usitatum, anno aerae vulgaris primo accidisse, quicquid accidit ab initio Januarii, quo Dominum natum supponimus, ad finem usque proximi Decembris adeoque hunc quoque annum, tiam fluentem, non adhuc completum, vere maccurate dici in umerari primi seculi primum.
XXVII. Quibus ad sertis, facile est univcrs e disputationis adstringere nodum. Repeto ex concessis Seculum est centum annorum spatium. Resumo e demonstratis: Annus qui a primo Januarii die, supposito Christi natali fluere incepit, ita scribitur
19쪽
scribitur primi seculi annus primus, ut ejus initium, sive primus an uarii dies, si ipsum primi seculi initium. Concludo: Ergo etiam annus quia primo centesim Januarii die siue re incepit, ita scribitur primi seculi annus centesimus, ut ejus sinis, sive ultimus cente imi Decembris dies, si ipsi primi seculi finis. XXVIII. Subsumo denuo: Quandoquidem, ut ante notavimus,41nnium quae a nato Christo fluxerunt seculorum, respectu sui principii Tnis, cadem plane qua primi seculi est ratio, etiam nostri decimi- septim seculi eadem necessario quae primi seculi hac parte latio erit. Atqui jam demonstratum, An num illum, qui a primo die centesimi mensis Ianuarii fluere incepit, ita cribi pii mi seculi annum centesimum, ut ejus dem anni finis sive ultimus centesimi mensis Decembris dies,
si ipsistimus ejusdem primi seculi finis. XXI X.
Ergo, ut tandem absolvam , demonstratum pariter est Annum illum, qui a primo die millesimi septingentesimi mensis Januarii fluere incepit, ita scribi seculi decimi-septimi a nato Servatore annum centesimum sive, quod eodem redit, ita scribi annum millesimum septingente limum ut ejus dem anni sinis, sive ultimus millesimi septingentesimi mensis Deccmbris dies, id est, dic ille, qui scribetur brevi ultimus Decembris c1515cc sit ipsissimus jusdem seculi decimi- septimi finis Quod ipsum conficiendum suscepimus. XXX. Auctoritates , quarum in hoc quaestionum genere magna procul dubio vis si, subjicio nullas; tam sunt copiosae. Quotquot licuit attendere geras, canones chrono logicos annales, rationaria, fastos, omnes quam asseruimus ineunt temporum rationem. Ipsa consentit quam maxime Romana, cum suo Pontifice Ecclesia cujus in numerandis accurate seculiannis non potest non putari tanto exactior diligentia, quanto est ejusdem in celebrando anno seculari , tanquam orbis r Chri-
20쪽
Christiani Iubilao, major solennitas atque pompa.
XXXI. In Bulla certe, qua Innocentius XLI. promulgavit ubilarum, hoc quoque argumento ad ejus celebrationem invitan tu Christiani, quod illos deceat LTIMO ANNO CUJUS QUIEsECULI aeternae e per omnia secula duratura vitae beneficium diligentius ad animum revocare. Quare vapulasse narrant Cainerae Apostolicae Typographum, quod in praefatione Diarii Romani annum labentem in Occ habuisset seculi deci-
i-octavi primum monitumque, talem demum futurum an Inum proximum, IaccI. Qtiae eadem nostra sententia, hactenus confirmata. Nunc manum de tabulat
Ita uo nutu volvimur de seculo in seculum, se
culorum conditor, Jehova Deus Tu Ecclesiae, Patriae, Academiae, omnibus bonis, aetum esse jube, quem speramus propediem, in novum seculum introitum l Laetiorem, Te quaesumus, quam Pro mittere videtur exeuntis seculi facies quo mota qua
si loco, quibus aliquot abhinc seculis stetit libra
tus noster orbis pondera. Sic sunt omnibus hujus seculi imperiis sua secula. Tuus vero stabilis, seculorum Pater a seculo in seculum thronus: Regnumque Tuum omnium seculorum regnum cui neque Solis Lunaeque secula ponunt metam. Or
tunati , qui illi jam ante tempora seculorum tua gratia adscripti cives Tibi seculorum Regi accinent laudem atque gloriam in seculorum secula