Opera;

발행: 1771년

분량: 645페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

451쪽

CHRO NOLOGICA. 39

Lyciam, Rhodum , Byzantium, Samum, Tracheam Ciliciam , Commagenem in provinciarum formam redegit'. Succensuit quidem Apollonius Macrius, quam philosophum decebat Neronem laudans, quod libertatem Graecis dedisset, Vespasianum qui eam tolleret, literis increpavit in ipse postea edoctus quas curas pro republica recte&consulte ordinanda princeps sustineret, posuit iras, in publicae laetitiae partem laudesque Venit Una tunc femina, Caenis nomine , famam Vespasiani inumbrabat Antoniae quondam liberta , domita probaverat, ut secretioribus adhibita , usiaque nuntiare Tiberio,

quae adversus eum pararet Sejanus : post Vespasiani voluptatibus, antequam Flaviam Domitillam uxorem duceret, inneXa. Is , privatus adhuc, amissa Xore , Caenidem in contubernium revocavit, atque

etiam Princeps paene justae uxoris loco habuit. Caenis in id fastigium

evecta , nihilque in auctoritate magnificum , nisi immensas opes, re putans , fortunam ad lucra Vertit: provinciai Um Xercituum praefecturas, magis fratus, sacerdotia , ipsaque Principis responsa venalia proponebat. Tanta foeditas laudes Principis obrutilet, ni inex

plebilem seminae cupidinem fini siet mors. Tum si quid adhuc ob

trectationis e tributorum Vectigaliumque magnitudine supererat Vespasianus publica neces itale Principalibus impensis , quae in Urbis totiusque imperii decus ac magnis centiam unice cederent, fuiteXcusatus Hoc anno feliciter se exeruit agricolarum industria. Cum enim praegelidae hiemis acerbitate spes tota segetum interiisset . reperti in agro Treverico , qui adversis temporum obluctati, mense

Martio campos re sarrientes novam sementem telluri credidere. Natura, labore vinci laeta, agrestem patientiam uberrimis mestibus pen- ANNUs V. C. DCCCXXVIII. U. C. s.

Vespasiano Augusto Tito Caesar I consulibus, templum

Pacis , quo nullum in Urbe fuit majus pulchriusque , dicatum est ibi, ceteras inter opes undique terrarum advectas, posita templi Hierosolymitani spolia . Simul attollebatur ingens magnificentiae luxuriae miraculum , amphitheatrum divo Augusto quondam me-

REDEGIT Sueton. in Vespasian VIII. Euseb in Chronic Aurel. Vidior in Epitonae. Perperam autem in Suetonio Thraciam Ciliciam , pro Tracheam Ciliciam la-gitur , ut patet ex Victor idque jam aliis observatum. Inde facile intelligas cur lavi opolis , urbs Ciliciar, initium aera sua in nummis ab hoc anno ceperit Nummos vide apud Cl Pellertia , remier Appi rent rixi ecuelli de Medailles , pag. 4. Tractica Cilicia nunc Turcis diciturich-ii l. LITERI INCREPAV1 J Quas vide apud Philostratum, it Apollon. I. CAENis o Mi NE Sueton in Vespasian.

III. Dio LXVI, pag. 7SI.

PUBLICA NEC SsITATE Quam Neronis libidine .civilia bella tantam induxerant, ut Uespasianus, iam imperium capesseret, professus sit et adringenties millies Gallicae monetae libris 7,782,o Io, Oo, prisesse, ut re publica flare possiet. Sueton. in Vespasian. XVI. HOC ANNor Plin. XVIII, 1o. AGRO LEVE Rico Nunc Treves. TEMPLUM PACIS Dio, LXVI pag. 7sa Sueton in Vespasian. IX.

Si or 1 J Vide supra in Appendice ad

librum Historiarum a. AMPAia ARATRUM Sueton ibid. Huiua amphitheatri pars magna adhuc aes a ci

452쪽

ditatum, tranquillioribtis servatum temporibus Architectura , libere exspatiata, undequaque spectabilis, suas omnes opes X plicuit. Admirationem auxit in hujus monumenti decora tractum colosseum Neronis simulacrum, sed damnatis ejus sceleribus , venerationi Solis dicatum . Hac operum audacia Urbs se priscis Orientis S AEgypti prodigiis aequabat, C in Vespasianum ad belli curas retrahere voluit Vologeses , Parthorum rex Is nuntiabat re Alanos , barbaram, gentem , fugatis regibus Pacoro&Tiridate, Mediam Armeniamque, populari Tarthis jam imminere cinde Romanorum agros incursam turos D. cc AdVersu commUnem hostem arma sociari alterutrum de

, Vespasiani filiis ducem belli mitti is flagitabat Designabaturque

Domitianus, d juvenili impetu, fraternae gloriae aemulatu in haec praeceps. At Vespasianus , filii naturam , dominationis avidam , reveritus, laetusque Arsacidarum fastigium barbara vi imminui, hanc belli aleam detrectavit praetexens Romanos ab exteris domesticisque proeliis recentiores , novi periculi non objectandos. Iratus Vologeses superbas mittit epistolas, quibus inscripserat Arsaces, rex regum Flavio Vespasiano . Modestiore responso , quod hujus modi fuit, re Arsaci regi regum it Vespasianus is, adeo irritata Vologesis ferocia 'at Syriam occupare stat in pararet. Adversus barba rum impetum res itit interrita Trajani , Syriae praesidis, constantia; virtus jam vivida ejus filii, qui puer admodum Z in maximas spes adolescebat Parthorum superbia metu solo cohibita , Vologeses in pacem Coactus est ' Decreta Trajano , qui hoc decus antiquis natalibus addidit , triumphalia ornamenta ' editique ludi quos fere funestavit Cynicorum malignitas. I pulsi , ut philosophorum vulgus, clam in Urbem irrepserant : publicis moribus tanto

iratiores , quanto diutius coercita maledicentia , rebantur se opportunam populum Romanum insectandi occasionem nactos Diogenes, Ut nomine, sic re veterem famam aemulatus, in plebem , spectaculis intentam, Conviciis invehitur. Effrena procacitas verberibus multata' ' Heras, supplicio invitatus magis , quam territus, atroci iis

criminari audet. Iterata licentia rei capite expiata . Silentibus bellis,

dicitur il GIOsseos vulgo nobis, te Collisee. Accipimus ex L. Vindobonensi edito supra pag. Σῖ , Vespasianum illud ad tres gradus erexisse Peditisque ludis, dedicavisse : deinde a Tito rursus dedicatum , adjectis duobus gradibus. Domitianus illud ad clypea usque Perduxit, penitusque perfecit. Dic TUM Plin. XXXIV, 7. ALANO J Supra Tanaim paludem Maeotidem habitabant Alani. Joseph. Beli. Jud. VII, 7. Iatim. q. MITTI FLAGiΤABATI Sueton. in Domitian. II. DETREcTAv1 J Dio LXVI pag.

IsscR1ps7 AT J Dio, ibid. TRA; Ni Ad hunc Traianum , Traiani Imperatoris patrem , pertinet praes fantissimus e Museo Pembrochian nummus quem erudite explicavit Cl. Belle , AI oires de 'Academi Roale des discriptions , Tom. XXX , pag. 7I seqq. PUER ADMODUM J Plin. in Panegyric. XIV. Coh crus f J Victor de Caesaribus, in Epitome. TRIUMPHALIA ORNAMENTA J Plin. in Panegyric. IX&XUI. O MULTATA Dio, LXVI pag. 7s 2.

453쪽

CHRO NOLOGICA.

I hac pacis tranquillitate , ct cum studia liberalitates Principis refotaverentur , UVit Xpendere ' quom Od Urbs , quae tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque emor uisset, ea laude ita tunc esset orbata, Ut vi nomen ipsum oratoris retineret. Hac quidem de re disseruere M. Aper , Julius Secundus, Curiatius Maternus de Vipstanius Mesiala, ingenii fama tum in si1gnes. Singula rei momenta rite perpensari quae olim studia alerent, quae deinde vel ipsa ingenia pessum dederint tractata. In consecto tamen fuit eloquentiam alumnam est licentiae acilibertatis mullos umquam Diti e oratores in iis civitatibus, quae severissimis legibus uterentur : bono saeculi sui utendum : sapientis mi uniusque Principis pacena contumaci arrogantique eloquentia melio rem esse atque utiliorem. Haec cum Tacitus juvenis admodum ' au

diisset, postea literis tradidit Mutilitati publicae consecravit.

Vespasiano Augusto VII, Tito Caesare V consulibus. Domitianus

ab externis bellis hactenus retractus, ne vel successit elatus , Vel Orientis societate audax, fortunam praesumeret, advorsus Sarmatas misiis est ' , ex quis gloriae spes, nullus noVarum rerum metUS. Re

Cepit signa ante capta, victorque in Urbem rediit. Interim visa Titi Virtus elanguescere Otia tamen fallebat studiis .de a contia quoebo anno apparuit, praeclaro Carmine perscripsit. At haec leviora adVersus animum juventutis fervore novae fortunae licentia odia tuantem Parta quidem bellis gloria diu fuit gliscentibus vitiis vel men Erupere tandem luxu . libidine , .impotentiori in dies amore Berenices quae non modo Romam venerat, in palatium fuerat recepta sed mei Titus nuptias pollicitus serebatur . Urbs, barbarum dedecus exosa, Verebatur adhuc ne cetera Neronianae aulae mala redirent. Tum enim Titus ad mediam nostem comesiationes cum profusissimo quoque familiarium extendebat inter XOletorum d spadonum greges frequens Foeda quoque rapacitate constabat eum in cognitionibus patris nundinari praemiarique solitum . Invisa

saevitia . cum suspectum quemque, oppositum sibi, violenter

I III ERALITATE De quia vide Tacitum iii Dialog de Orat. IX. Suetonium in Vespasitan. XVIII. JUVIT EXPENDERE Habitu que Dialogus de Oratoribus, editus supra p. II9&seqq. JUVENI ADMODUM J Tacit. Dialog. de Orat. I. Inde patet Quintilianum, qui

alterum tricesimum aetatis annum attigerat, non esse hujus dialogi auctorem Contra vero juvenis admodum Tacitus, tunc octodecim circiter anno natus.

Missus Hanc expeditionem esse tantur nummi multi , hoc anno usi. CAE-

SAR AUG. F. DOMITIANUS. Caput Do

mitiani. In aversa parte Sarmata genu flexus

sit gnum militare restituit. Infra COS. V. id est consul quinti m. Hoc anno consul quii tum suffectus fuit Domitianus. A CONTIA Acontias stellas seu , ut verius loquimur, cometa Romani dixere ob aculi formam Plin. II , s. BERENic Es De qua dictum supra Hist.

II, 2.

454쪽

opprimeret'. Haec in majus serebantur, Vel ipsis patris virtutibus, qui nec suspicione , nec metu ad perniciem cujusquam compulsus est immo monentibus amicis Cavendum esse etium Pomposianum, quod vulgo crederetur genesim habere imperatoriam, consulem eum fecit, spondens re quandoque beneficii memorem futurum G, Ea tamen haud perinde fuere in Tito Caesare naturae ilia , quam morbida luxuriantis fortunae tabes, quae , Optima ejus indole in melius post susceptum principatum statim cessit, ut mox sumus dicturi . Hadrianus ' postea rerum potiturus, hoc anno Romae natus est x Calendas FebruariaS. ANNULU C. DCCCXXX. . . T. Flavio Vespasiano VIII, Tito Caesareo consulibus , annus, ut civilibus rebus inturbidus, ita caeli inclementia fuit insignis Notatum est papilionum proventum ter repetito frigore fuisse exstinctum , ad-Venasque Volucres ad vi Calendas Februarii spem veris attulis , mox saevissima hieme conflictatas Quod autem luctuosius, Carbun- Culus , peculiare olim Narbonensis provinciae malum, qui L. Paullo Q. Marcio censoribus , primiam in Italiam Venerat , hoc anno foede saeviit, duosque consulares exanimavit Gulium Rufum ' de C. Laecanium Bassum illum medicorum inscientia sectum hunc pollice laevae manus avulso acu a semetipso , tam parVO Ulnere, ut vix cerni posset '. His acerbitatibus cum Urbs esset intenta, C. Plinius, ob studiorum claritudinem Vespasiano familiaris naturae historiarum triginta septem libros edidit' ; opus di flusum, eruditum, nec minus Varium, quam ipsam naturam' quod utinam majore delectu, minori credulitate fuisset collectum, nec foedatum insanabili librariorum imperitia, aut incuria. In hoc tamen suo squalore maXimum humani ingenii, naturae, atque artis promptuarium semper habebitur Cn. Julius Agricola , cum Vespasianus senatum Iectissimis viris suppleret, inter patricios adscitus, dein egregie administrata paene per triennium Aquitania provincia laudem adsecutus , in Urbem revocatus est ut suffectus foret consul Fama quoque erat

provinciam ei Britanniam destinari. Ibi Julius Frontinus . Petilio

OPPRIMERET Aurel. Victor, in Epi-

MEMOREM UTURUM J Sueton in Vespasian. XIV.

DCCCXXXII.

HADR1ANU Spartian in Hadrian. I. CONPL1cTATA 1 Plin. XVIII as. CARBUNCULUS Morbum illum adhuc dicimus charbori. CENso Risus J Censores fuere anno Urbis conditae DXC.

anno V. C. DCCCXX vidimus in Supplemento Annal. XVI, 9. LAECANIUM BASSUM Consulem anno U. C. DCCCXVII. jam memoratum supra Annal. XV, 33. 3 CERN POSSET PHaec' superiora Plinius XXVI, Τ. FAMILIA icis Plin. Epist. III, s. ' Dinii Et dicavit Tito sexies consuli. Uide Plinii epistolam , Historiae naturalis libro primo praefixam. QUAM IPSAM NATURAM H e totidem

verbis Plin. Epist. III, D

455쪽

Ceriali decesibri suo, quem supra memoravimus ' , haud impar validam iugnacem Silurum gentem subegerat super virtutem hostium, locorum quoque dissicultates eluctatus . Saborensii bus in Hispania permissum , ut oppidum sub Principis nomine exstruerent. ANNUs V. C. DCCCXXXI. V.C. 8.L. Cetonio Commodo , Decimo Novio Prisco consulibus Vespa siani clementia , vel sua inter pericula hactenus illaesa, insolito casu est infractari quem ut exponam aes altius repetenda. Ulius Sabinus apud Gallos opibus praecipuus , falsa divi Julii stirpe vanus, Caesarem se salutari jusserat Sequanos Romanis fidos, bello provocare ausus, Uti jam supra relatum est ' Contra fuit fortuna : ipse cum popularibus suis Lingonibus fusus Captivos , maXime duces , Sabino intimos , manebant supplicia, rebellionis poena. Multi aut

fuga, aut voluntaria morte, infamiae se subduxere Sabinus , amore UXOris suae poninae , nec fugam , nec mortem tentare sustinuit; at arte usus est , ut famam exitii sui vulgaret. Nempe concesssit in villam, in qua sibi certum est vitam finire simulat; ideoque dimisessis servis duos tantum libertos sibi fidissimos retinet Iis secreti consciis, subterraneam specum condendis thesauris Clam olim paratam, subit: mox incensa villa, Martialem , e duobus liberti salierum, mittit, qui Eponinae nuntiet maritum veneno occubuisse , ejusque corpus flammis haustum certus, quanto atrocior foret Xoris luctus, tanto citiorem manifestioremque fore mortis suae fidem Eponina , luctu amens, tres dies totidemque noctes muliebribus lamentis Meiulatibus absumpserat, cum Sabinus, veritus ne longior tristitia dilectam uxo rem Obrueret , Martialem remittit, qui maritum Vi Vere , artem locumqUe secessus Oceat, moneat tamen ut per doloris imitamenta adultam viduitatis famam nutriat Eponina , quo re laetior, eo specie tristior , lacrimas , questus, ceteraque lugentium atra ingeminatri Ctandem obscuro noctis usa , in mariti amplexus ruit alloquioquere reata , domum repetit, ad notas artes paratior. Sic Xacti septem menses, cum spes illuxit ecth in Urbe veniae locum. Huc statim proficiscitur cum marito , quem mutato habitu , tonso Capillo galericuloque Capiti adaptato , ita componit , Ut gratiae, si sit locus, non injuriae , si metus ingrueret, pateat. Ibi, ut miseris plerumqueeVenit Comperto laeta ab amicis temere promista , tristia imminere, in Gallias redit, maritum sua in specu recondit Saevientis fati solatia fuere , mutuus amor, meliorum temporum Vota, grataqUe

num. .in Marianam mist. Hispania, IV,

RELATUM Esr Tacit. Hist. IV, 6 . SABi Nus Egregium illud historiae frag

mentum debemus Plutarcho , in Amatorio. pag. 77 dc 7 , quem ducem hic maximo sequimur.

SUPRA MEMORAVIMUS Vide annum

ELUCTAT Us Tacit. Vit Agric. IX. SABOREN si pus J Tabula aenea reperta C agneti prope Malacam , nunc Malaga , O pulorum illorum sedem ibi fuit se indicat. Inscriptionem vide apud Gruterum , p. LXIV,

456쪽

vel summa in miseria secunditas Plurima enim arte .uterum sarturientis necessitates occultans a ponina aucta est duobus liberis virilis sexus, qui in tanto cariores spes adoleVere, Quanto calamitositor erat parentum fortuna Sabinus his artibus latebrisque vitam

Per novem anno tradit Xerat, Cum tandem Una Vi Vere auditum est.

Statim ipse ejusque uxor ac liberi comprehensii , Omamque vecti ante Vespasianum sistere se usis sunt. Viso Principe , Sabinus obmu-

ruit, rebellionis agitio pressus Eponina , se XV amore, conscientia animosior, rumpit silentia , preces intendit, testatur, se peperisse ut plures haberet qui eis agitarent veniam , Vespasianus , insontes

Iiberos intuens, illacrimavit iisque datum vivere . At Sabinus Jego majestatis, non illa nova sub prioribus Principibus reperta , sed

Vetere , qua perduelles puniuntur ' , mortis damnatus est Tracta quoque in mariti ruinam ponina, forte Consiliorum societate virilibus curis nocens visa. Nulla am spe Vitae, cassisque quos per tot annos sustinuerat laboribus, fero semina preces in iras vertit, Vespasianoque insultans, profitetur e vitam morte sibi libenter mu- tarici se feliciorem vel in obscuris terrae visceribus, quam ipsum, in principatus splendore , vixisse ' m. Multi , seminae fortitudinem

mirati . ejus malis indoluere vulgus autem, Uncta , maXime quae

Principes spectant , interpretari solitum, mox secutam Vespasiani, haud lentam Titi mortem, dein Domitiani scelera caedemque . rotius Flaviae gentis excidium , hujus supplicii poenas fuisse, ut sero sic adseveranter, actitavit maec sim in Urbe diversis rumoribus

agitarentur , laetiores de Britannia nuntii venere. Julius Agricola', quamquam media jam aestate in insulam transgressus, Ordovicum Civitatem, quod haud multo ante ejus adventum alam in suis ni bus agentem obtrivis et , ingenti clade adfeceratri Caesaque prope UniVersa gente, Monam insulam , a Suetonio Paullino improspere Olim tentatam , petiit, hostesque ita terruit, ut petita pace , deditaque insula, clarus ac magnus statim haberetur. Ipse, ne laureatis quidem gesta prosecutus , di simulatione famae famam auxit. Tres urbes in Cypro insula terrae motu corruere .

DATUM VIVERE J Horum alter postea in AEgypto occubuita alterum secum nuper fuisse Delphis , nunc Castri, testatur Plutar

tum tragoedia habet , eventuum varietate

splendidius is ad movendos animos validius, tractandum suscepere apud nos Cl. Richer Sabinus, inponine, Trage ii , par M. Richer Paris. Prattit. 17 s. apud Italos Cl. artoli. Epponina , Tragedia di δει- seppe Barioli. in Torino. Mairesse. 1767. Idem argumentum retractaturo mane ampla gloriae seges s JAcT1TAVIT J Idem peccavit Pluta chus , oc cit. Melior locupletiorque testis Suetonius in Vespasian XU. Non temere

XVIII.

CORRUERE J Paul. Oros VII, s. I quidem biennio ante refert Eusebius in Chronic. At non ita probabiliter. Alium enim hac de re silentium apud Plinium , qui singulares hujus temporis res diligentissime

annotavit.

457쪽

CHRO NOLOGICA.

Vespasianus Augustus ΙX, Titus Caesar VI consules , continuis

set me magistratibus imperium firmare intendebant. Haec dominationis studia Alienum Caecinam Eprium Marcellum in nova res impulere. Compertis conssiliis , Titus, patris caritate suoque periculo in in dictam praeceps , Caecinam Vocatum ad cenam , a ViXdum e triclinio egressum confodi uiuit sane urgente discrimine, Cum etiam Chirographum ejus praeparatae apud milites conjurationis deprehendisset . Hunc finem habuit Caecina, ante Vitellii proditor marcellus autem a senatu interrogatus damnatusque , sectis novacula faucibus ' , vitam multis sub Nerone x datam flagitiis , nunc persidis adversus Principem amicum ' consiliis infamem finivit. Tum quidem fuit securitas. At Principis valetudo in moti culis levibus in Campania tentari coepit vulgata statim portenta se Maum soletam Caesarum derepente patuisse : crinitam stellam si in caelob, visam , Haec quidem irrisit Princeps re alterum ad Juniam Calvi b, nam i e gente Augusti pertinere is dictitans se alterum ad Partho M tam regem, qui Capillatus es et D. In Urbem tamen regresti , Cutilias ' ac Reatina rura , ubi aestivare quotannis solebat, petiit. Hic stipe Urgentem valetudinem, creberrimo frigidae aquae usu intestina vitiavit. Festi, tunc corpore, imminente Vitae periculo , Caelesti-

hus honoribus, quos adulatione Romana Titi filii sui industria '

Proximos praesentiscebat, illudens, α Ut, , inquit, e puto, deussio ' . Interim ad imperatoria munia intentus, ipsa etiam legationes audiebat Cubans Has inter curas , alvus repente Usque ad defectionem soluta. Ne mors inertem cubantemque opprimeret , consuluit ratus . Imperatorem stantem mori portere D. Dum Consurgit, Cnititur, inter manus sublevantium exstinctus esto Calendas Jhilii, Annum agens aetatis sexagesimum a nonum, superque mensem ac diem septimum Princeps animi magnitudine , Consiliorum pru

dentia, parcimonia simul de magnificentia super priorum rincipiana

DEPREMENDrs Sueton. iii Tit. I. Minime autem audiendus Aurelius Victor in Epitome incinam consularem adhibittim enue, vixdum triclinio egregi lim , ob suspicionem stuprat. Berenices Axoris suae , rigulari

ire sit. PRO Di To J Ut vidimus supra Hist. II,

Pag. 7 2.

PRINCIPEM AMic UMJ Vide supra Din- log de Orat. VIII i PRINCI pis UALETUDO J Haec seqq. Suetonius in Vespatian. XXIV. CRIN1 TAM TELLAM J Sueton in Vespasian XXIII. Sic autem Romanis dictos fuisse cometas jam monuimus. JUNiAM CALvi ΝΑM J Augusti abne tem , Silani, Lepidae filiam , de qua diximus supra Om. I. pag. 473. in Stemmate

Caesarum, num. 2.

Curi L 1 A J In agro Reatino erant Cutiliae aquae is utiliae lacus , nunc lyo di Coniseliano Vide Plinium, III, Ir. Reate

autem , nunc Eieti.

INDUsr Ric Ut novae domui savorem reverentiam conciliaret.

458쪽

laudes evectus sequentibus exemplo fuit' incitamento . Primus Caesarum vitam fato implevit . Quod quoque in imperio novum, filius patri successit. Titus enim Imperator consalutatus est Ppromissumque militi donativum : fratre iras non occultante δε diu cunctato an duplum donativum donaret LInde assiduae ejus querelae relictum se participem imperii, sed fraudem testamento adhibitam . Quae odia, dum viveret pater, Clam exercita, tum manifesta , crevere semper , donec imperio potitus est Vespassiano autem funus pro more ductum exin caelestes honores decreti. Titus, summam rerum adeptus , nihil retinuit pristinae luxuriae sed amicos elegit optimos Berenice in Judaeam regredi jussa cidimissi delicatorum gratissimi. Et Princeps totus patuit virtutibUS. Beneficia a superioribus concessa Principibus , quae ex instituto Tiberii omnes Caesares aliter rata non habuerant, quam 1 eadem iisdem ipsi tribui stant , primus praeterita omnia uno confirmaVit edicto nec a se peti pactiis' a ejus in ceteros comitas , liberalitasque , Obstinata cura , ne quem umquam sine spe dimitteret. Admonentibus domesticis , quasi plura polliceretur , quam praestare posset G Ono Oportere δε respondit , re quemquam a sermone Principis tristemo, discedere , Et quondam recordatus super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset , memorabilem vocem edidit re Amici m diem perdidiis. Ne quid etiam paternae labis haereret, Cum Vespasianus .pecuniae visus fuis et cupidior deceptus in insontium

neces Consensis et ipse ne concestas quidem ac solitas Collationes recepit'; pontificatum quoque maximum ideo re se, profestus' recipere, M ut pura servaret manus nec auctor posthac Cujusquam necis , nec Conscius, quamvis interdum ulciscendi causa non deesssiet, sed re periturum se potius, quam perditurum is adjuravit 8'. De majestatis crimine numquam egit, neque agi permisit, dictitans meque M injuriam neque contumeliam sibi fieri post , quod nihil repre-m hensione dignum patraret falsa, si qua spargerentur, sibi Curae M non es e G, Tum omnes Titum mirari, celebrare iis ero , qui eum, nondum Principem, timuissent, pudor. Dum in hac admira-

QNc1 TAMENTO J Clim immensu ante fuisset mensarum luxus Uespasianus adstrictimoris , quo postea victitatum, praecipuus auctor fuit. Vide supra Annal. III, s . IMpLgvIT Tiberius Caius Caligula, Claudius . Nero , Galba Otho , Vitellius,riolenta morte perierAnt. Suspecta quoque in Augusti fine Livia, ut dictum est supra Annal. I s. Minime autem audiendus Hadrianus aliique , qui Vespasianum veneno quod Titus ei in convivio dederat, fuisse necatum dixere. Vide Dionem, XVI, Pag. 7 3. DONARET J Sueton in Domit. II. ADHIBi TAM Sueton ibid. QELESTES HONOREs Inde in nummis veteribusque monumentis frequens DIVUS

VESPASIANUS.

ELEGI OPTIMO J Sueton in Tir. VII. Jussc AureL Victor, in Epitome.

Sueton. loc. cit.

459쪽

CHRO NOLOGICA.

tione venerationeque Urbs adquiescebat, luctum adtulit atrox continuus tremor terrae, quem secuta est horrenda Vesuvii montis conflagratio . Pulcherrima Campaniae ora misere foedata : obrutae duae urbes Herculantum Pompeii Q Vasta hominum strages, quos inter periere Agrippa ejusque mater Drusilla' At studiorum fama, mors C. Plinii ' , quem supra memoraVimus , fuit insignitior. Is forte tum Miseni erat, classemque imperio praesen regebat. Miraculo nubis , quae in similitudinem formamque arboris e summo Vesuvio primum visa erumpere, X citus JUC properat , noscendae naturae avidus Dum pergit, gliscit periculum , cineribus , pumicibUs , ambumstisque lapidibus late depluentibus. Interritus, inter incendia, montem petit sulphureis faminis crastioreque caligine spiritu obstructo , exanimatus est . Tanta autem fuit ignium vis, ut cineres in Africam

Siriam 'gyptum suis delatos vulgatum ' Ubi haec Romae au

dita, ab omnibus trepidatum est. Princeps ad miserorum solatia IeVamenta curas Omnes Vertit. E consularium numero ducti, qui Campaniam spectarent 4e Verent ci bona opprest brum , quorum ii redes non exstabant, restitutioni filictarum civitatum attributa ANNU U. C. DCCCXXXIII. V. C. O.

Tito Augusto VIII, Domitiano Caesar VII consulibus, nec san

guinis communione , nec societate honorum , nec Principis indulgentia placabatur Domitiani animus , dominationis cupidine atrox. At is modo insidias fratri struere , modo sollicitare Xercitus , fugam quoque meditari . Contra Titus , in dies clementior , nec saevire Iaec succensere, ne in minore quidem honore fratrem habere , sed imperii consortem successsoremque palam testari secreto tantum lacrimis precibus orare, es ut tandem mutuo erga se animo vellet es e 'M. Haec Titi clementia intra domum non stetit. Duos quoque patricii generis convictos in assectatione imperii nihil amplius , quam re ut m desisterent, , monuit principatum fato dari i quid praeterea B desiderarent, se tributurum M. Confestim ad alterius matrem, quae

CONFLAGRAT ioci De qua vi de Plinii epistolas VI, 16 inter Testimonia Veterum supra relatas. Multa quoque habet Dio LXVI, pag. 7ss seqq. HERCULANIUM E POMPEII J Dio abi d. ait duas illas urbes, populo sedente in

theatroci fuiste obrutas. At videtur eum fugisse , continuo terrae motu exterritum. Ibi enim nulla reperta corpora. Hac autem nosse tra aetate utraque urbs e suis ruinis emersiit, certissimarum praestantistimarumque antiquitatum fecundissima, quarum partem multa cum laude totiusque literarii orbis plausu sub Regiis auspiciis publicavere eruditi Academici Herculanenses. Di Us ILLA J Josephus, Antiq. Jud. XX, T. num. 2. Felicis uxor sui Drusilla, filius Agrippa Vide temnia Herodum in Notis&Emendationibus ad Annal. XII, 23. num. Ia&I A C. PL1Nii Qui Historiae naturalis libros scripssit, ut modo diximus ad annum

ExANi MATU Es J De eius morte ad Tacitum scripta sunt epistolae Plinii , I. 16 c o, qua vide inter Testimonia Veterum, ut jam monuimuS.

Videin Aurelium Victorena, in Epitome,

460쪽

procul aberat, cur res suos ni sit, qui anxiae salvum filium nuntiarent mox ipsos familiari cenae adhibuit insequenti die , gladia torum spectaculo, Circa se e industria collocatis oblatos sibi

mirmillonum gladios quasi ad explorandam aciem, uni atque alteri commisit. Iis perculsis , constantiamque mirantibus , nefaria conjurationum consilia in Obsequium cessere. At quanto melior Princeps , tanto gravioribus malis conflictabatur res omana. Eo enim profecto ut Campaniam inviseret saevissimum post Neronis flammas incendium per triduum totidemque noctes ' Romae exarsit. Praeter insulas domosque , aedes

Serapidis Glidis , Septa, Neptuni templum , thermae Agrippae Pantheon , Diribitorium , theatrum Balbi , cena Pompeii , Octaviae operaris bibliothecae , templum Jovis Capitolini , junctaeque Junonis Minervae aedes , igni hausta Tetrior adhuc incubuit lues. Tanta enim fuit vis pestilentiae , ut per multos dies in rationem Libitinae

serme dena millia funerum venirent. Titus, his malis haud victus, pietatem auxit nec modo Principis sollicitudinem , sed c parentis affectum unicum praestitit De versas incendio fortunas suis sustentavit opibus : publica reparavit Urbis damna ne prior magnificentia

desideraretur, Cuncta praetoriorum suorum ' ornamenta operibus

templis destinavit praepositique complures ex equestri Ordine, quo

s Uzeque matUrius peragerentur Medendae autem valetudini, lenien disque morbis quae ei Cura magis anxia , nullam divinam humanamque

opem non adhibuit , inquisito omni sacrificiorum remediorumque genere L Inter haec temporum adversa exhorruit delatores mandatoresque intestinum malum , nec sub patris principatu, vigente Eprio Marcello satis Coercitum , saevire ausos. Ut securitati publicae prospiceret, eos acriter corripuit, assidueque in foro flagellis ac fusiatibus caesos, partim subjici in servos ac venire imperavit, partim in asperrima insularum avehi. Et nae rediret audacia, sed perpetuo

brarii sub Vespasiani principatu retulere; sed

perperam , ut constat ex Suetonio & Victore, Plinii quoque silentio , qui, clim horum tem porum morbos diligenter adnotaverit, anxatrocem luem non omisisset. De hac peste

jam diximus in Notis amendationibus a

Annal. XVI, 23. PRAETORIORUM SUORUM Sueton. IOC.

citato. Praetoria illa Gallice dicimus, desinaisons Eoyalas. GENERE J Sueton. ibid. MANDATORESQUE J Sueton ibid. a datores dicebantur, qui aliis mandabant, c

delationes exercerent.

EP Rio ΑχcELLO Olim delationibus famoso , postea apud Vespasianum Principem amicitiain auctoritate praecipuo Vide

Dialogum de Orat. VIII.

coerceretur,

COLLoc ΑΤ Is Haec omnia in totidem

serme verbis Suetonius, Oc. cit. MIRMiLLONUM GLADIOS J aurei. Uictor , loc cit Mirmillones utem gladiatores erant , vulgo leti secutores, qui adversus retiarios pugnabant. Vide Iuvenalem , Satyr. VIII, O .

PROFECTO Dio LXUI, pag. 7s6. TOTIDEMQUE NOCTES J Sueton in Tit. VIII. . SERAPIDI ET IsIDI J Haec seqq. Dio , ibid. Inde autem patet ignem maxiIne saeviis se in nona Urbis regione . Ibi enim sita ferme omnia haec monumenta; ut videre est apud P. Victorem, de Negionibus Irbis. si PESTILENTIA Sueton in Tit. VIII. Aurel. Victor , in Epitonae. Hanc aidem

Vestilentiam Eusebius in Chronic ejusve ἱ-

SEARCH

MENU NAVIGATION