장음표시 사용
31쪽
fluminum lapSus celeresque ventos, i,
blandum et auritas fidibus cancris
quid prius dicam solitis arentis laudibus, qui res hominum ac deorum, qui mare ac terras variiSque mundum temperat horis Punde nil maius generatur ipso ne viget quicquam simile aut secundum proximos illi tamen occupavit Pallas honores
proeliis audax neque te silebo Liber, et saevis inimica virgo beluis, ne te metuende certa Phoebe sagitta. dicam et Alciden puerosque Ledae, hunc equis, illum Superare pugnis nobilem quorum simul alba nautis stella refulsit, defluit saxis agitatus umor, concidunt venti fugiuntque nubes, o et minax, quod si Voluere, Ponto unda recumbit Romulum post hos prius an quietum Pompili regnum memorem an superbos Tarquini ascis, dubito, an Catonis nobile letum.
32쪽
Regulum et Scauros animaeque magnae Prodigum Pa illum sui erante I'i enocratus in in canaena lue
liun et incomptis Curium capillis utilem llo tulit et Camillumine va Paupertas ct avitus arto cum re fundus. crescit occulto velut arim aevo fama Marcelli micat inter omnis Iulium sidus velut inter ignis luna minore gentis humanae Pater atque cubio Orte Saturno, tibi cura magni DCaesaris satis data : tu secundo
ille seu Parthos Iintio imminentis
egerit in t domitos triumpho, sive subicctos Orientis orae Seras et Indos, te minor latum reget aequus orbem ;tu gravi cum quaties Olympum, tu parum castis inimica mittes sulmina lucis.
33쪽
xiv. CARMINUM LIBER L. I XIII. UM tu, Lydia, Telephi
emcem roSeam, lactea Telephi laudas bracchia, Vae meum
servens dissicili bile tumet iecur.
tum ne mens mihi nec color certa sede manet, umor et in genas furtim labitur, arguens quam lenti penitus macere ignibus. Uror, Seu tibi candidos turparunt umero immodicae mero rixae, Sive puer urens impressit memorem dente labri notam. non , Si me satis audias, SPere perpetuum, dulcia barbare laedentem Scula, quae VenuS
quinta Parte sui nectaris imbuit. selices ter et amplius quos irrupta tenet copula, nec malis divolsus querimoniis Suprema citiu Solvet amor die. XIV. NAVIS, reserent in mare te novi fluctus quid agis y sortiter occupa
Portum. nonne vide ut nudum remigio latus,
34쪽
13 O. NONATI FLACCI xiv. ct malus celeri saucius Africo
antennaeque gemant, ac sine unibus vix durare Carinae
possint imperiosius aequori non tibi sunt integra lintea,
non di, quos iterum PreSS Voce malo.
quamvis Pontica Pinus, silvae filia nobilis, iactes et genus et nomen inutile, nil pictis timidus navita puppibus fidit tu, nisi ventis debes ludibrium, CaVe. nuper sollicitum quae mihi taedium,
nunc desiderium curaque non levis, interfusa nitentis vites aequora CycladaS. IXU OASTOR cum traheret per freta navibusa Idaeis II elenc Perfidus hospitam,
ingrato celeres obruit otio VentOS, ut caneret sera Nereus sata mala ducis avi domum quam multo repetet Graecia milite, coniurata tua rumpere nuptias et regnum Priami vetuS.
35쪽
heu heu quantus equis, quantus adest viris sudor quanta moves funera Dardanae iogenti l iam galeam Pallas et aegida curruSque et rabiem parat. nequiquam Veneris praesidio ferox PeCte caeSariem grataque seminis imbelli cithara carmina divides, nequiquam thalamo gravis hastas et calami spicula Cnosii vitabis strepitumque et celerem sequi Aiacem tamen heu erus adultero crinis Pulvere CollineS. et non Laertiaden, exitium tuae genti, non Pylium Nestora respicii urguent impavidi te Salaminius Teucer et Sthenelus sciens
Pugnae, Sive PuS S imperitare equis, non auriga piger Merionen quoque nosces ecce furit te reperire atrox Tydides melior patre quem tu, Cervus uti vallis in altera visum parte litPum graminis immemor, o Sublimi fugies mollis anhelitu, non hoc pollicitus tuae.
iracunda diem Proseret Ilio matronisque I'hingum classis Achillei Post certas litemes uret Achaicus ignis Iliacas donaos.'
36쪽
quem criminosis cumque voles modum Pones iambis, sive flamma sive mari libet IIadriano. non Dindymene, non adytis quatit mentem sacerdotum incola Pythius, non Liber aeque, non acuta sic geminant Corybante aera, tristes ut irae, quas neque Noricus deterret ensis nec mare naufragum nec saevus ignis nec tremendo Iuppiter ipse ruens tumultu. sertur Prometheus addere principi limo coactus particulam undique desectam, et insani leonis vim Stomacho PPOSuisse noum. irae Thyesten exitio gravi Stravere, et altis urbibus ultimae Stetere causae cur Perirent funditus, imprimeretque muris hostile aratrum exercitus insolens. com P Ce mentem me quoque Pectoris temptavit in dulci iuventa servor, et in celeres iambos
37쪽
misit furentem nunc ego mitibus mutare quaero tristia, dum mihi fias recantatis amica opprobriis animumque reddas.
XVII. TELOX amoenum saepe Lucretilem V mutat Lycaeo Faunus, et igneam
defendit aestatem capellis usque meis pluviosque VentOS. impune tutum per nemus arbutos quaerunt latentis et thyma deviae olentis uxore mariti, nec virides metuunt colubras
nec Martialis IIaediliae lupos, utcumque dulci, Tyndari fistula valles et Usticae cubantis
levia personuere SaXa.di me tuentur, dis pietas mea et musa cordi est hic tibi copia manabit ad plenum benigno ruris honorum opulenta cornu. hic in reducta valle Caniculae vitabis aestus, et fide Teia dices laborantis in uno Penelopen vitreamque Circen.
38쪽
p. I NATI FLACCI XV Ii I. hic innocentis pocula Lesbii
duces sub umbra, nec Semeleius cum Marte confundet Tityoneus Proelia, nec metues Protervum suspecta Cyrum, ne imale dispari incontinentis iniciat manus et scindat haerentem coronam
crinibus nuneritamque veStem. XVIII. VULI AM, Vare, sacra vite Prius SeVeris
circa mite solum Tiburis, moenia Catili. siccis omnia nam dura deus PropoSuit, neque mordaces aliter dissugiunt sollicitudines. quis Post vina gravem militiam aut Pauperiem crepat Θquis non te otius, acclae Pater, teque decens Venus Zat ne quis modici transiliat munera Liberi, Centaurea monet cum LaPithis rixa Super mero debellata, monet Sithoniis non levis Euhius, cum sas atque nefas exiguo sne libidinum iodiscernunt avidi. non ego te, Candide BasSareu, invitum quatiam, nec variis obsita frondibus Sub divum rapiam. Saeva tene cum Berecyntio cornu tympana, quae subsequitur caecus Amor sui, et tollens vacuum plus nimio Gloria verticem,
arcanique Fides Prodiga, perlucidior vitro.
39쪽
xx. CARMINUM LIBER L. 23XIX PATER saeva Cupidinum
V1 Thebanaeque iubet me Semele Puer
et lasciva Licentia finitis animum reddere amoribUS. urit me Glycerae nitor splendentis Pario marmore Purius; urit grata protervitas et voltus nimium lubricus adspici. in me tota ruens Venus Cyprum deSeruit, nec patitur Scythas et versis animosum equis Parthum dicere, nec quae nihil attinent. hic vivum milii caespitem, hic verbenaS, Pueri, Ponite turaque, bimi cum Pater meri: mactata veniet lenior hostia.
XX UTILE potabis modicis Sabinum cantharis, Graeca quod ego PS testa conditum levi, datus in theatro cum tibi plausus,
care Maecenas eques, ut Paterni
fluminis ripae simul et iocosa redderet laudes tibi Vaticani montis imago.
40쪽
Caecubum et praelo domitam Caleno tu bibes uvam : mea nec Falernae temPerant vite neque Formia iii Pocula U CS.
XXI. IAN III tenerae dicite virgines,1 intonsum, pueri, dicite Cynthium,
dilectam Penitus Iovi. vos laetam fluviis et nemorum com quaecumque aut gelido prominet Algido, nigris aut Erymanthi silvis aut viridis Cragi. vos Tempe totidem tollite laudibus natalemque, mares, Delon Apollinis, insignemque Pharetrasraternaque umerum lyra. hie bellum lacrimosum, hic miseram samem Pestemque a Populo et Principe Caesare in
Persas atque Britannos vestra motus aget Prece.
XXII. INTEGER vitae scelerisque purus
non eget Mauris iaculis neque arcu nec venenatis gravida sagittis, Fusce, Pharetra,