C. Svetonii Tranquilli Opera ex recensione Guill. Baumgarten Crusii. Tomus primus tertius

발행: 1826년

분량: 758페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

vlia. Emanuoso ill

3쪽

C. SUETONII

TRANQUILLI

OPERA

5쪽

C. SUETONII

TRANQUILLIOPERA

AUGUSTAE TAURINORUM

7쪽

CLAVIS

SUETONIANA

TRIPLICEM CONTINENS INDICEM

PRIMUM NOMINvM PROPRIORVM ALTERUM LATINITATIS

TERTIUM GRAECORvM

9쪽

PRAEFATIO

Juod ueeidere solet iis, qui longam viam Emensi

sinem tandem laborum invenerunt, ut ex Portu traiectum mare lubenter respiciant, aliisque narrares

gestiant, cur iter instituerint, quibus discriminibus sint conssiciati, et quid commodi sibi vel aliis diuturna molestia paraverint; id, quum exacto indices Suetonianos adornandi labore absolutam iam, qualem animo conceperamus, huius auctoris editionem publicamus, sentire et facere nobis videmur. Accedit enim

ad ingenitam humanae naturae , de sinitis negotiis verba saciendi, voluptatem r)tionis reddendae operamque recognoscentibus de consilio modoque eius respondendi necessitas, ne frustra stipendia meruisse iudicemur, vel, utcunque desideratum otium placeat, ab aliis, qui censuram gerunt, vendere equum iubeamur. Quum autem nulla adhuc de ipsa editione, ante biennium vulgata, nisi privata Paucorum, iudicia ad nos pervenerint, neque tristi nota ostensis , neque benigniore sententia laetis , libere prorsus, quid ipsi de labore nostro sentiamus, Pronuntiares licet. Et de prioribus quidem voluminibus suo tempore et loco praemonita repetere, non attinet; de hoc autem tertio, quod absolutam demum praestat

editionem, iustique de universo opere iudiciti secuItatem facit, paucis adhuc admonendum.

10쪽

VIII PRAEFATIO Primum autem id mihi sumo , ut utilem et necessariam rem suscepisse videar, quum indices Suetonii diligentius adornandos existimarem. Constat enim uno virorum doctorum, qui in linguarum antiquarum studio, velut Provincia demandata , TerSantur, consensu, haud meliua Persectam totius apparatus cognitionem aperiri Posse, quam congesta, quae in sim gulis scriptoribus exstat, materia, ut, continuato

deinceps per omnes, quibus temporis iniuria abstinuit, auctores eodem labore, tandem, quid reliquum nobis sit priscae Latinitatis, iudicari, et in unum Corpus ,

tanquam iustum thesaurum, omnia redigi, et ex tem-

Porum , quae lingua Sequitur, diversitate disponi

queant. Igitur, quicumque ad edendos veteres scri-Ptores accesserunt, fere polliciti sunt indices Ioeupletissimos; sed, quum ad rom ipSam ventum eSSet, Partim tergiversati sunt et laboris molestia absterriti, Partim levius iustoque velocius in eo negotio fidem Praestare festinaverunt, vel etiam imperitis adolescentulis gravissimam operam demandarunt, ita ut, Paucis exceptis, miras subinde rerum imagines, ut verba in libro non reperiunda vel salso derivata, et ineptas

structuras, quas tirones Secus coniunxerant, ullosque

errores Prostituerint, quorum viros ipsos, qui nomina sua inscripserunt, taedere et Pigere oportebat; cuius

Tei exempla , qualia v. c. in Berneccepi et Pitisci indicibus passim deprehenduntur, eo magis asserre Pl-get, quum pluribus locis ea notandi non occasio, sed

necessitas se obtulerit. Sunt sane egregii indices . quibus, ut praestantissimos memorem, Fresnshemius Florum, Emestius Ciceronem, minor Ernestius et Se haesertis Livium ornatos illustratosque dederunt verum seloetiori, quae dicitur, Latinitali destinali vel singula aut pauca cuiusquct usus et sormae exempla

SEARCH

MENU NAVIGATION