Tractatus juridicus de balneis ac balneatoribus (Von Bad-stuben und Badern) secundum leges et instituta romanorum ac usum hodiernum

발행: 1703년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

dant, ac inter meliorationes fundi laudatis sint collocan. di Denique in specie de Iure Saxonico qr , an balneum in fundo laudati extructum, cum aliis aedificiis sine impensarum refusione cedat succestaribus laudi ysecundum textum Landrectit. I. art. I. Const. Et ecl. p.3 QIt ib. CarpZov. de a. D. Par. Synt.fud. cap. F. f. I s. n. Quod assirmandum censeo ob generalitatem textus,&quod balnea sub aedificiis contineantur Sin tamen balneum publicum fuerit fabricatum, tunc quidem impensae, in fabricam balnei factae, cedunt aedificio&laudo . At, quod pro privilegio exercendi balneurria publicum legitime datum, illud omnino restituendum fore existimo, cum ipsium jus aedibus inhaerens, aedificium, si accurate spectemus, invicem sint distincta, linc

ab hoc ad illud non valeat ubique argumentatio, maxime cum haec Constitutio Electoralis, tanquam uri communi contraria, sit strictae interpretationis, nec producenda ad consequentiass. Th. IV. Usum fructum in balneo et ficaciter constitui, clarum est, quia usus ejus sine abusu esse potest. Constituitur autem usus se balnei vel actibus inter vivos, per concessiones vel lucrativas vel onerosas, privata aut publica auctoritate datas. V. .so. g. r. . loc vel ultima voluntate, aut per testamentum rite Hegitime conditum, aut per codicillos perfectos vel testamento confirmatos, idque seu ex titulo universali haereditatis ac fidei commissi, seu ex titulo particulari, legati&c uti exempla sunt in L 3. . . . usu . l. a. m. quib. Od. ιμε . mite Lss. LI. . d. leg. s. Debet autem usu fru-Y ua-

182쪽

ctuarius concello balneo uti, pro natura ac conditione balnei, ac consuetudine regionis, in qua balneum est Extructum arg. l. FI. g. r. . . usi . nec contra destin tionem patris iam concedentis, privatum in publicum vertere l. s. g. . . d. Uu . De publico tamen aeque ac privato, quod jam existit, fructiis civiles ac pensiones cum lavandi commoditate recte percipit, impensas vero in balneum faciendas ipse fert, quatenus fructus non excedunt, arg. l. 7. g. a. s. . . usu . Sed hic quaeritur an legato balnei usust idem privative an cumulative legatus censeatur , ita ut haeres simul uti eodem possit Resp. Neg. sum cit enim haeredi proprietas racspes consolidationis. Cum enim legatum tribuat dominium usu fructuario LM. . d. Ur domini autem ea sit natura, ut jus in rem domino plene cum exclusione tertii vindicet, utique ioc casu dominium cum effectu est intelligendum, usus balnei plenarius soli usust. adjudicandus. Th. s.

Conceditur balnei usus eodem modo , quo usus- fructus .Et quidem usus balnei privati legatus est personalis, neque personam usuarii egreditur; ex aequa tamen legis interpretatione uxor quoque ac liberi continentur arg. Lst. g. . . d. leg. 3. Quod si usus balnei pluribus sit relictus, singulis competit in solidum est enim balnei usus individuus L s. g. f. . commori Verum in concursu praefertur ille, qui prior lavandi stationes occupavita quia inpari causa occupantis conditio melior. Caeterum usus

balnei publὶci legatus non aliud jus dat, quam facul

talem

183쪽

tatem lavandi sine mercede ; cum enim legatarius hoe casu balnei publici adeundi potestatem jam habeat ante

Iegatum, ex jure communi, igitur, ut legatum cum effectu habeatur relictum, utique eo merces s balneaticum

remissum esse intelligitur. Differt autem ab usu balis ne publici legato, legatum balne privati ad usum publicum in hoc enim praebitionis publicae onus per modum servitutis realis balneo videtur a testatore impositum, L Π. f. φ.st. d. og.3. nec specifice pro legato usus reputandum. Durat denique usus fructus ac usus balnei, quamdiu illud in eodem statu permanserit, re vero aut persona penitus mutata aut consumta, usus fructus usus perimitur. Unde is cui balinei usim . elu.μ legatus sit, s testator abinationem hoc fecerit , exinpirare legatum Vlplanus decidit M. quib. moriusu r. mite.Nec refecto balneo reviviscit arg. .F. f. uo . quib. mo . Uus . Forcatui. d. serruit cap. 2.n. II, Is,

Th. VI. Habitatio quidem proprie ad balnea non spectat, cum non habitandi , sed lavandi causa sint instituta,

attamen monet nos hic locus mentionem injicere doantiqua Romanorum consuetudine, qua balnea in inferiore parte exstruebant, iis dein superaedificabant alios aedificiorum ordines, de quo more reser Severi Antonini rescriptum in . r. c. d. aedis priυ ibi balneum, ne desideras, exstruere , ct aedificium ei superponere potes, ρbservata tamen forma, qua caeteris super balneum adi care permittitur, iden, ut concameratis superin uas σipsum ρncameres , nec modum usitatum altitudinis excedas. me eodem reser Sen. p. 16. pr. inquiens: Super

184쪽

ipsum balneum habito. Neque hoc de privatis tantum, a disiciis capio, sed potissimum de balneis publicis, cum

de eo referatur ad principem, quod alias fuisset nonne cessse. Sustulit hunc morem privata aedificia publicis sedibus superstruendi Arcadius cum Honorio Impp. l. '.

C. d. adspriv. l. 6. C. N. d. per pubi Postea tamen

idem Honorius&Theodosius jun hanc superaedificandi

licentiam rursus concessit, institutis Thermis Honorianis in solo privato,cujus intercepta pos essoribus lucra Ut compensarentur, pro loco, quem quisque possederat, atque thermis contulerat, cuique pro mensura suae terrae, superstruendi potestas data LXo C. N. d. per pubi. Dei inter ipsas balneorum publicorum porticus exstruebantur domus ac officinae, praestito certo annuatim solarios quarum mentionem facit . N. C. d. oper pubi. sa. C. N. eod. illarum autem latitudinem , spatium atque altitudinem definit Zeno Imp. in L a. , si C. Laedis priv. ut nimirum in medio columnarum, quarum multae ex ordine collocatae in publicis balneorum porticibus

erant LXo. r. C. N. d. per pubi exstruerentur, quo perquatuor columnarum ordines relinquatur a porticibus ad plateas liberum iter ipsa praeterea aedificia non excedere debebant in latitudine pedes sex, comprehensis etiam parietibus versus plateam in altitudine vero pedes septem. Decorari quoque debebant hujusmodi tabernacula exterius marmore, ut civitati essent decori& transeuntibus voluptati d. Ia g. 6. C. d. aedis pris. ΛΞ-difieabantur porro officinae istae, aliae in planitie porticuum aliae ut ipsis porticibus incumberent super medias columnarum officinas Misti quidem suum persolve.

185쪽

solvebant solarium; hi autem in restaurationem ac refectionem columnarum ac porticuum ratam suam conferre debebant uti refert Harmenop. Promst Syn. LILt. . rubri de restaurando ubucuporticibus, quibus privata aedes incumbunt aut adstacent.

Th. VII. Inter servitute reales recensetur Ixjus aquae ad balnea ducendae ex castellis publicis, quod jus permo dum privilegii a principe dabatur nominatim servitus dicitur L Cpr. C. d. aquaed. Quod autem hoc jus recte servitus dicatur, Winde habeatur jure servitutis,

declarat causa, quam ad servitutem habet perpetuam, etenim castella illa, ex quibus aqua ducebatur, continebant aquam Vivam perennem, undique e fontibus ac fluminibus corrivatam,&quanquam superflua tantum aqua ex castello abundans ad balneorum usum daretur, tamen eadem perpetuo semper subnascebatur, recenter ex capite abundabat. Vid. l. γδ. . d. S. V. P. Cujac. ad . l. I. Coepoll. d. S. V. P. e s. orcatui de Se D.

cap. a. n. a1.27.

Th. VIII.

r Ius immittendi sumum in alienum ex cuniculis balinei vaporariis LyS. . . serv. vinae Fumum quidem in meo facere non prohibeor, at fumum immittere in alienum non possum, citra speciale servitutis jus d. g. . . Sicut enim alteri liberum coeli prospectum protegendo auferre non debeo, ita quoque nec fumum immittendo , qualis perpetuo ex ossicina balnearia evomitur, aerem ipsi corrumpere atque aspectum turba re debeo. Est autem cu-

186쪽

niculus balnei vaporarius, per quem sumus ex hypocausto fornacis exhalans trahituti aerem Plin. h s. nae. L .f. c.Jδ. ac modico vapore torreri,c ideo singinqua fornacis cuniculo. Canales fuliginosos nominat, talesque

adhuc in Viminali Romae in balneis ovati superessi testatur Fabric. desirigit. Rom. e. ro. Dicitur ita ad exemplum cuniculorum, per quos aqua ducitur, de quibus . aff. . d. damn in L es C. d. metust undes glosis ad Ly. g. M .Hria'. cuniculum vertit, per quem aqua calida immittitur, vel in quo congeritur, ut inde deducatur, vaporem proinde vertit pro aqua calidari sed minus recte, ut supra declaratum. Nimirum duplices vapores in balneis leguntur,alter est fumus inutilis,qui per cuniculum evolabat, de quo HLy. g. 7. alter est vapor calidus s. ipse calor, qui in tubis fornacatiis ad diaetas cellarum balneares dii fundebatur de quo Lyg. 6. d. riv. Nec autem mirum cui esse debet, quod de immisso hic, in alienum fumo dicitur, cum si hodiernam aedificiorum structuram intueamur, fumaria sint in ipsis tectis posita, cita fumus extractus sursum scandat, super altitudinem fundi mei, non facile nisi vento

impulsus vicino noceat; etenim hoc ex antiqua balneo rum structura est interpretandum, antiquis enim fami- Iiare fuit, super balnea aedes ponere . . C. d. aedis priυ. facile igitur contingere potuit, ut supra habitantes furnus evaporan gravaret, aut in vicini aream cum noxia evagatus fuerit, unde speciali servitutis remedio opus erat ad liberum fumi exitum modi mutata aedificiorum forma id rarius obtingit, ita tamen accidere potest, quando commoditatis causa balneator vellet fumarium

187쪽

marium in meam aream projicere, aut alio modo sumo

onerare. Caepoli P. S. V. P. c.,δ. n. s.

Th. IX. Balneatores ac collegium balneatorum valide posse haeredes institui declarat lex. δ ff. d. haereae instit. quia est collegium licitum. Nec institutus balneator a

fratre praeterito querela inossiciosi potest repelli, quum cesset ratio infamiae, quam circa balneatores publica imperii sanctio extinxit Nec minus totum balneum per successionem, vel testatam vel intestatam, ex tit Io, tum universali, tum particulari ad novum succes rem potest deferri. Et balneum quidem publicum semper in patrimonio civitatis atque successione magistratus seu corporis ac collegii persistit; quum personis individuis licet mutatis, corpu tamen semper idem ma neat Balneum vero privatum ad haeredem aut lega tarium devenit, quem vel lex designavit, vel ultima te statoris voluntas Atque in successione quidem intestata secundum jus ac statuta rei sitae atque ad haeredelaria rerum immobilium devolvitur, quia inter res immobiles refertur. I. a. pr. C. d. adminis r. ut in immobilibus

autem jus ac statuta fundi sequimur. Ex testato vero in balnei dominium, jura ac facultatem lavandi succedunt haeredes testamentarii vel legatarii, quidem vel unus vel plures pro testatoris arbitrios sicuti iniversis civitatibus ac municipibus balineum legari posse, tradit Scaevola Ctus Lys. g. 3. IN.3. prostat in antiquitate exemplum Agrippae, qui thermas nominis sui,prOpe Pantheon excitatas, moriens legavit populo , ut gratis

188쪽

tis ibidem lavarentur teste Dion L, Ionat. d. Vrb.

L. III. c. II.

Th. m. Relictum balnei legatum aut facta institutio, censetur individua ingulis haeredibus vel legatariis tam

quoad commoda, quam quoad onera in solidum competit. l. c. commori balneum enim non intelligitur nisi totum, nec destrui per partes potest, ne civitatis aspectus ruinis deformetur Constituit autem testator vel hoc modo, ut pluribus institutis relinquat alneum, a quoad dominium Musum singulis insolidum competit, qui tamen in concursu aestimationis ac usus successivi ratas partium faciunt. Vel hoc modo, ut damnet haeredes quo balneum vel Oviter aliis v. g. municipibus exstruant vel exstructum praebeant . tunc quoad illos, qui lavandi jus ex testamento habent conis cessum, inguli haeredes tenentur in solidum , ita, ut uno vel altero licet deficiente , tamen qui superest testatae voluntatis successis integrum balneum integram praebitionem praestare teneatum ut eleganter respondet Gajus Cius. l. o. g. r. f. ad leg. falciae his verbis: Sed re si opus municipibus haeres facere jussis es , indiυiduum videtur legatum; neque enim usium balineum, uensium theatrum aut sudium fecisse iure igitur, qui ipropriam formam, quaeri consummatione contingit , non de Hrit uorum omnium legatorum nomine , etsi plures haeredes sint, singuis insolidum tenentur haec itaque legata, quae dividuitatem non recipiunt, tota ad legatarium pertinent. Ipsi tamen onerati inter se pro rata portionum, quas ex haereditate ceperunt, in partes discedunt,

189쪽

Add. l. II. g. b. . . leg. y. Th. XI. Datur praeterea testamento balneum velita, ut tota proprietas simul cum sustuctu, seu plenum domi. nium ad haeredem vel legatarium pertineat, quo casia haeres, praestito balneo, ab ulteriori obligatione liber tur, res transit in patrimonium, curam ac impensem sui domini. Vel ita ut salva haeredi proprietate , eidem necessitas imponatur,balneum vel privatim alicui praebendi, quo casu in usum fructum vel usum privatum incidit; Vel jubetur publice haereditario sumtu omnibus praebere civibus, hospitibus c. quo casu substantia quidem ipsa manet penes haeredem, ast usus balnei, fit publicus, ataque onus publice praebendi , cum balneo tanquam jus reale connectitur, ac cum re ad quemvis posse rem seu universalem seu singularem deambulat, qui casus est. l. 3s. g. s. f. d. leg. 3. Est proinde imposita haec ad praebendum publice balneum obligatio perpetua ac realis, nec potest gravatus haeres sine praescit superioris ac praevia

causae urgentis cognitione onus hoc in aliam rem transferre, partim propter sanctimoniam ultimae voluntatis,

partim quia res semel ad usus publicos dedicata, naturam publici juris induit, Winde privato arbitrio hactenus exemta, sub dispensationem magistratus civilis pervenit. Complectitur autem haec obligatio omnes sumtus, nonsolum eos, qui ad calefactionis atque praebitionis onus pertinent, sed de his quoque se Use sator censetur, qui ad quotidianam balnei tutelam ac refectio nem Jectant , quibus balinea aut in uuntur , aut in.

190쪽

d .n. g.3. . d. g. s. Desinit tamen haec obligatio G peremta meque enim in infinitum extendenda, quod foret absurdum, .contra naturam proprietatis, quae alias redderetur inutilis. N. l. r . C. d. usu . nec aedificio balnei publicitus restituto reviviscit, nisi specialiter testator in hunc casum providerit, aut indefinite, non certum balneum praebendum nominaverit; tunc enim quasi generis videtur obligati hinc restituta G, rursus effectum suum exserit, imois ipse haeres ad restituendum compellitur Facta vero ejusmodi indefinita obligatio in dubio non praesumitur, ne nimis gravetur haeres.

datur vel testatoris, vel pro regionis more congruum , smul tamen cum instructu, vel praesenti, vel ad usum necessarium lassicienti est lenim hic accessorium atque individuus. N. l. Io. f. Ius ad leg. falciae l. r. f. a. . d. instruct Vel legatur balneum instructum seu cum instructu, si certum definitum non sit, debetur plenissimum, pro conditione ac more personae civitatis in qua testator domicilium habuit aut si ibi non frequentetur, respiciendum ad locum legatarii, huic enim benefacere voluisse testator praesumitur. N. l. II. g. I. ss. 3. d. inseruta aeterum continet instructum hoc balneum non solum omnia instrumenta ac ministeria lavatoria, sed etiam vestem balnearem, qua uti in balneis consueverunt. S. Lia.I. H d. in . vel instrum. Leg.

Th. XIII

SEARCH

MENU NAVIGATION