Laudatio in funere Clementis XIII. Pontificis Maximi : habita in aede S. Marci coram serenissimo principe

발행: 1769년

분량: 25페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

datos provinciis, quo quemque honoris titulo sua virtu; Aris imposuit: at cum Hieronymum Emilianum ingenti hujus Urbis laetitia Sanctorum Fastis adscripsit cum Gregorium Sarbadicum, Petrum incolantum

Joannem Marinonium Beatorum colendos ritu pronunciavit quod issicium pietatis optimus in civis Pontifex optimis illis Civibus, atque adeo Patriae persolvit 8 Ecquid videor, SERENISSIME PRINCEPS . in CLEMENT 1. laudibus percurrendis , a Pontificis munere, quod illi semper, quod mihi hoc loco ac tempore tropositum fuit, usquam discedere Quid ille ardor animi, quo caVit sollicitus Pastor, ne quid sorte veneni vel innocuae impuris es sontibus haurirent ΘQuot identidem libros, seu potius sordes ac pestes, in hac praesertim clam audaci, tam impia philosophandi licentia, quae impune grassatur, Diris omnibus devovit lut ne iis quidem parceret, qui traditi per manus religionis specie extra aleam positi viderentur. Ac ne singula persequar quis de incredibili saltem dicam piissimi Pontificis caritate, cujus veluti vinculo cum ceteros inter se colligari necesse sit, quanto est aequius

communem omnium Parentem cum ceteris conjungi

Hanc hausit, mihi credite, ab adolescentia e nobilis simae Familiae institutis ac disciplina, hanc aluit quotidianis Venetorum exemplis haec tradita a CLEMENTE

XII ad illum detulit Cardinalis insignia liae Patavio

12쪽

Antistitem dedit, haec Romae Pontificem, haec sublatum, ut ita dicam, pauperum humeris caelo nuper inseruit . Quis ignorat amplificata Romae Hospitalia, parata pupillis, viduis, aegrotis miseriarum leUamenta, stipem in dies erogatam inopi multitudini, submissa

etiam Patavium quotannis pauperibus alendis subsidia ρQuid cum annonae inopia , quae caeli inclementia agrorumque sterilitate totam serme Italiam metu concusserat, durius Urbem premeret, ac miseram diu famem c vastitatem minaretur Cujus spectaculi fuit, cum dimissis hac illac magna auri copia rei frumentariae curatoribus, frumentqm undique Tiberi adveheretur cum effusa gregatim subinde ad ripas eriperetur elethi prope faucibus pallida fame multitudo: O singularem atque incredibilem benevolentissimi Parentis pietatem ac providentiam, qua factum etiam fuerit, ne qua, ut in rebus arctis, oriretur seditio quod ne Romani quidem Consules in tam opulenta Rep. Vitare potui Lsent i Nam illam apud Centum Cessas Custodiam quid aliud, nisi caritas excogitavit, ut religionis caussa insontibus etiam puniendis parceretur eorum pudori qui suo ipsi non pepercissent P Equidem cum haec mecum reputo, ac Petri inlago procelloso mari interdum subit, videor milii prope assequi ignota illa profanix I. ad apud Paulum caritatis prodigia, quae o/unia i r ς,-0 ' 3 omnia cressit, omnia spera omnia sustinet. Quare

jactent ,

13쪽

jactent, per me licet, reliquae taliae urbes Pontifices suos, quorum alii Romana monumenta in lucem edu-Σerint, atque a Vetustatis injuria vindicarint ; alii magnificis aedificiis, signisque ac tabulis elegantissimis Urbem ornaverint alii bonas artes ac litteras severint

suis auspiciis ac praemiis alii denique scriptis eruditis simis sui nominis immortalitati consuluerint. Vos ero P. C. nomen ac famam Sanctis in Vestri Civis CLEMENTI XIII qui Summi Sacerdotii maximas quasque

virtutes complexus mirifice fuerit, non modo hujuet diei luctu, verum etiam Annalium vestrorum memoria consecrabitis. Atque ab has Funeris ossiciis, quae totius civitatis concursu ac plane regia magnificentia rite pieque persolvitis, ea in posterum, quae idem contulit in Remp. Vestris animis occurrent. Occurret Rosa

Aurea florentissimi vestri omen Imperii, quod summae donum Religionis, regiaeque dignitatis inter Sacra Mysteria his ipsis Aris impositum recordamini. Occurret Romana Rota, nominandique Auditoris aequata ultro jura cum maximis Regibus, perhonorificis amantissimisque ad Senatum litteris consignata Leniet interim amissi desiderium humanitate, prudentia, integritate singulari hic, quem praesentem intuemini, LUDOVICUSEques ac Procurator, cui vestra haec pietas magnum

affert doloris atque aegritudinis solatium lenienta eliqui REZONICI Fratres, Romae ac Veneti nominis

14쪽

XII splendidissima lumina qui disjuncti regionum intervallo conjunctis tamen animis, aucta toties amplissimis Reip. praemiis Familia, pro sua erga Senatum fide atque observantia, Sanctissimi Patrui in vos ossicia praeclare factis, omnique ossiciorum genere cumulabunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION