Caroli Alexii Pisani ... Dissertatio De fideicommissis

발행: 1759년

분량: 45페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

2쪽

CLEMENTI XΙΙΙ

CAROLUS ALEXIUS PISANUS.

Uum Benedictus XIV. P. O. f. me nihil tale sper

re, ac ne cogitare quidem

ausum in Amplis ura ordinem Sacri Conmorii Advocatorum retulisset ;jamque, ut es tu more positum , disierim tunem de Fideicommissis ejus sub auspiciis propediem essem editurus, accidit, ut O timui , sapientisimusque Pontifex extre

mum diem obierit. Sed moerore, quEm tam

ti Pontificis amissione cono Imus, haudita multo pos singulari DEI benescio le-

3쪽

zati sumus, cum Tu, B E AT I s s i M E PATER ,

universo orbe plaudente, Pontifex es renuntiatus , cujus eximiae virtutes, in primisque ahersus DEU I religio, comitaS, in pauperes liberalitas, in omnes virtute, re morum honestate praeditos amor in omnium ore Derfantur: Patere igitur, ut,

dum delatam Tibi divinitus hanc dignitatem ,summumque in terris honorem omneS gratulantur, mea haec dissertatio Tuo inscripta Nomini lucem adspiciat. Diss-cile est, fateor , ar umentum pro dignitate tractare, quoa apud eos, qui in f rensi pauefra versantur, aut e sub iliis de jure respondent, pervulgatum quum sit, re in quo explicando Iuris interpretes etiam magni nominis bene multi infu-daverint; tamen illud ad penitioris Ju- riserudentiae cognitionem pertinere omneSconsentiant. Id quod ad me excusandum, si forte erravero ,sat esse censeo. Exiguum

profecto es munus hoc, quod Tibi sero,

PATER BEATissi ME, nec dignumsapientia Tua,

vel Summi Pontificis 2IIajotate; sed inter communia vota feliciter mihi successi, ut ego quoque publica hac declaratione Tibi

gratulari Daleam.

4쪽

Ιqua sunt in Iure Civili aut operosius

investiganda, aut excutienda uberius,& accuratius, ea potissime videntur esse, quae Ηominum decedentium vinluntates ad benemerendum de superstitibus comparatas amplectuntur . S, ve enim sit amor sui, sive liberalitas, quibus impellantur Universi, ita comparatus est Μorta. Iium animus, ut dum imminere mortem sentit ad ceteros convertatur , quos Vult ea habere, in quibus dum vivebant suae felicitatis partem , Vel totam collocaverant. Quum enim perpetuo superesse nequeant, vitam quodammodo producere cogitant , dum in posterorun memoria versantur, atque adeo Amor sui ipsius in causa est, quare ad superstites res suas delatas velint: Ad ibberalitatem quoque exercendam erga alios Natura duebmur ι quare & illud essicitur, ut erga eos, quos caris. simos, dum vivimus, habemus , propediem morituri

eamdem exerceamus.

Itaque constituta inter Homines ab initio rerum

proprietate, seu ab industria primi Occupantis co , seu a communi Gentium consensu ad jurgia, & conten-Α 3 itin

5쪽

tiones Inter Homines amovendas, & ad humanae societatis columen, atque tutelam repetenda, nullum luculentius erga alios benevolentiae signum exhiberi potuisse perspicuum est, quam ut proprio labore , atque industria parta a singulis Bona in eos transferre possent, per quos ad se se redire quodammodo viderentur. Statim igitur in id conversa suerunt consilia, pervasitque animos ea in primis sollicitudo, ut quamdiu ubvi , hominesque sumus, nostra nobis sarta tecta servemus . Desuncti autem non ea quidem jam tum, cum vitae nobis usura deest, quo tempore nec amplius velle, nec posse amplius, qui decessere exploratum est, deseramus, sed in antecessum, & adhuc incolumes statuamus deserri postmodum ad superstites, sub una, & altera

conditione eo desectura , acit extitura momento , quo mors contigerit, quaeque, ut extitit, aut defecit, retrahatur oportet ad sui initium, nulla obducta fictione juris, sed ex qualitate, ac natura actus, agentisque animo sic affecto, ut vel ab ipso rei gestae exordio , sub conditione altera ademptum, sub contraria datum omnino velit. Suprema enim judicia hominum sedulo si perserutemur, statim apparet obnoxia eadem esse tribus potis. simis conditionibus, quae tacitὸ inesse dicuntur actui, &quibus pendentibus in ancipiti, is quoque pendet, imperfectus quidem ex incerto adhuc eventu rei, qui con sensui moram facit, at non ideo prorsus iners, & inanis r Quia sicuti consensus deesse penitus, conditione defecta potest, ita ea existente adesse, & expleri actus ex rei exitu, quae vis est, ac natura insita conditioni. coNam

6쪽

Nam ea quoque accedente actui, vult sane quilibet sciens prudens, quia vult, nullo cogente , ut velit, & hoc non alio modo velit, atque adientitur deliberato animo in id , quod agit ; Is ergo, qui per Τestamentum in , alium Bona transfert sua, adsentitur quidem; sed nisi con.

tingat eum paenitere suae voluntatis , nec voluntatem , sed voluntatis effectum differt in incertum tempus sutinrae mortis , quae duae casus , temporisque adjectiones , quarum utraque pendet ab incerto exitu rei suturae, altero incerto Ampliciter ut loquuntur , altero incerto secundum quid, conditiones perspicuὸ sunt, atque ut a ficiunt , ac morantur consensum, ita quum primum ex titere, perficiunt, actumque hactenus fluctuantem inter consistentiam, & nullitatem , ita vestiunt, ut ex Pletus ex parte agentis omnino sit; nihilque aliud ad absolutum sui robur , firmitatemque exigat, quam ex parte altera assensum ejus , in quem dirigitur, ut ex utroque in idem elicito , & quasi in unum coalescente utriusque placito, in conventionem mox abeat, & c jus hactenus suit expers , nanciscatur utrinque pondus , obligationi pariendae aptum. In quo nemo non videt, versari tertiam aeque dilucidam, quae postremae voluntati inest, incerti exitus conditionem, quia incertum pera que est, an exitum quoque sit habitura voluntas ex parate heredis, perstitura dumtaxat, eo adeunte, desect Ia vero, ac cessura in irritum , eo praedelancto, seu ropudiante . Et haec potissima est causa, cur tempus subsequens aditionis retrahatur ad antecedens, quo mors contigerit ; hoc enim momento solus obeuntis actus absolvitur.

7쪽

heredis pergid manere anceps , adedque ut primum is

quoque emergit, coeant oportet hi duo coniensius, revocato altero ad momentum, quo prodiit alter, ut ex utriusque concursu res conficiatur, atque ex ea oriri obligatio possit, seu quod unum, idemque est, redeat con ditio ad exordium suum , & perinde ac si adjecta non esset, evanescat, ac dilabatut ab eo momento, quo defeetis aliis, ea sola superest, ratione in primis, ac natura actus conditionalis , ita exigente, ne per intervallum , quo ab obitu aditio distat, contra voluntatem defuncti desit, qui jure capiat ab eo relictum, ejusque ac cessiones, & incrementa, quique etiam subeat incertam aleam decrementorum, & decessionum. Porro homines, ut natura imbuti plerique omnes, ductique sunt, ingruente primum vitae diserimine, deinde ut a talet experrecti cogitatione mortalitatis, caepere identidem sua , dum probe norant, haud retinere diutius ea posse, modo praesentibus, modo absentibus elargiri , prout occasio tulerat nulla stata condicta forma , ad tuendam patefactam voluntatem, sed steti tantummodo adstantium fide, ut tum innocui mores falli, &sallere prorsus nescit . Quaecumque autem peragebantur

erga praesentes, quae donationes ex causa mortis vi sua sunt, alia nomen pristinum rei conveniens retinuere , ,

abiere alia deinceps in Τestamenta, quae vero relinquebantur absentibus , procedente tempore Fideicommissaco Romano Jure sunt appellata, propterea quod necesse erat alienae fidei committere exitum voluntatis, atque uno verbo rogare adstantes, ne paterentur spe sua decidere moriturum, eo praesertim ignorante, in quem

liberales se se praebere volebant.

8쪽

Quemadmodum verd Fideicommissi verbum haudita pridem, quam abiisset in usum legis, invectum est,

ita nil mirum si apud vetustissimos Exoticarum rerum Scriptores, ne demptis quidem Sacris Codicibus Habreorum , nulla quoque mentio incidit Τestamenti, eo sensu usurpati, quo suprema decedentis vota complectitur, quia inoleverat quidem vel ab ineunte dominio usus, ac rei substantia , insculpta animis a natura ; deerat tamen incongrua adhuc substantiae vox , inducta posterius ex rei serma, quam necessitas ipsa expressit. Nam simul ac gliscentibus vitiis deserbuere pristini mores, atque increbescente malitia, ab innocentia , &ab honestate descitum est, incessit animos quoque aviditas potiundi rebus , bonisque alienis , quibus clancu lum diripiendis, nullus paratior patebat aditus , nulla expeditior perfidiae via, quam intercipere morituri Semtentiam, aut uni sibi remotis Arbitris nuncupatam, aut aliis etiam accitis proditam, sed his quoque cum nuncupante e medio sublatis, adductis scilicet rebus in eum Casum, quo nemo injuste occupantem perfidiae, & memdacii posset argUere. Haec in causa suere, cur sapientissimi omnium, ac peritissimi Conditores Civilium Legum , qui sensa hombNum Probe noverant, naturale arbitrium rerum nostrarum, collatum in tempus adeo technis, dolisque obnoxium , ne in criminis occasionem, quam facile iniquiores arriperent, prosiliret, coercendum duxerint intra senes , quos praetergredi non liceret. Factum ergo est, ut voluntas explicaretur deinceps certo modo, certisque

adscitis in id persenis , quarum religio , fidesque so-ret , veluti tessera veritatis. Quae inita ratio Τestamento nomen a testatione, formamque a verbis, rituque praebuit.

9쪽

Ηaud ergo cuilibet voluntati, quae eliceretur inoeasum mortis, sed legitimae, & justae tantum accessit pondus Civilis Iuris , jussis reliquis contineri fraeno pudoris , & honestatis, quo antea solo Pleraeque omnes continebantur .

Quoniam vero Romanorum Iurisprudentia aliquanto , ut fit, ab initio tetrica, & scrupulosior ; mystica tamen , ac momentosa, utpotὰ raro a ratione devia, & ad sensa Hominum penitiora, gentisque indolem mire exacta , inniti coepit, coaluitque quibusdam principiis, ac sundamentis, qua philosophicis , qua politicis , a quibus tamquam tutissimis duris regulis, vel hilum desciscere nefas esset, atque eo in primis certo prin

cipio, quo rite conditum Te lamentum uni Dersam complecteretur hereditatem , ita videlicet, ut nemo decedere,

qua te Batus , o qua inteflatus , ac nemo esse pro parteberes pro parte non esse de jure posset . Hinc necessitate cogente obtinuit , ut voluntas collata in alterum , tam seorsim a Τestamento, quam non eo modo, quo leges jusserant, commendaretur haeredis fidei, cujus arbitrium pro lege fuit, ne eo adacto ad obtemperandum, subverterentur jura Testamentorum, ac potentior lege voluntas esset. Accessit subinde Censura Iuris arcentis sane multosa sicultate capiendi aliquid , aut capiendi solidum ex Τestamento , quibus propterea , quum intercedente sanctione Legum, nec deserri hereditas posset, nec legari

quicquam ex ea decerptum , Quicumque ad eos pervenire vellet , aut universam hereditatem , aut ejus par tem, is verbolenus, ne in leges committere videretur, scribere coepit ex asse heredes, qui rite institui, palamque capere tuto possent, rogatos tamen, ne, ut cum

bonis bene agier oportebat, interpositam fidem sallerent,

10쪽

sed ejus sequestres, & quasi vades, restituerent alteri ex bono , di aequo , quod ut adscititia , fictique haeredes, non tam dominii jure, quam religione depositi percepissent. Sed his etiam commendarionibus mortuorum , cout nondum invecto Fideicommissi nomine , dicebantur, abrogata non raro fides deinceps est, quousque temere, ac diu vagantes inter perfidiam, & honestatem, eas quoque Augustus abire jussit in auctoritatem Juris Civilis , quo primum tempore Fideicommissi nomen conflatum est . Romani enim Juris Consulti, plerique imbuti

doctrina, ac moribus Stoicorum, quos Cicero Architectos verborum vocat , ut ab iis plura sunt mutuati, invexere etiam in Iuris artem novum hactenus rei Vocabulum , non adscitum peregre, nec inconditum ad

rei proprietatem luculentius exprimendam. Quae ergo hactenus commissa in dies alienae fidei, nullo juris externi vinculo obnoxia suerant, nullamque civilem obligationem, actionem nullam, in invitos proditam , diu pepererant, ea quoque quum nacta essent persectum robur , concessere in Legis necessitatem, ex

quo ut legitimὰ, ac plenὰ debita praestarentur. Ex his itaque , si quis rem 1 edulo animadvertat, satis opinor , superque patet , Fideicommissa , nullo

praeeunte eorum cunabulis jure scripto , usurpari coepta naturae vi, moribus gentium inolevi sie , adeoque excitata , ac prosecta esse ab eo omnium communi Jure, quod naturalis ratio constituit, quodque explicarunt dein de Gentes, ut recessere primum a Communione, quam

negativam plerique appellant. Nituntur enim hominum fide

SEARCH

MENU NAVIGATION