장음표시 사용
11쪽
perstitionis dissoluta ardore charitatis ignescant. Nec ultimum sane tot flammis alimentum praebes, b Roma: Apostolorum etenim Principes sacras tibi faces supponentes compendium fecerunt incendii, haud ignari fore,
ut per singula membra facile distunderetur divinus hic calor, si Mundi Caput, ac Regia Spiritus arderes. Sic est B. P. quos paulli ante rudes e piscatoria cimba navicularios,audivimus disputantes de ventis,ac retibus, sermonum indoctos , & imperitos , illi Rethores vicerunt, obturaverunt ora Philosophorum, Saeculi sapientiam non aliter quam aracnearum telam
dissolverunt, oc sagena missa in Mare piscati sunt orbem. Grandia haec moliti post operatoriam Spiritus infusionem, tale nihil cum eamdem haurirent a Christo doctrinam . Quam tarde addiscebant, quod docebatur ubi Verbum Magister erat, ubi Spiritus magisterest , quam citd discitur quod doceturi Bene itaque dicuntur omnia a Spiritu edocendi,quia& ardentius velle , & efficacius posse, & facilius exequi acceperunt a Spiritu : Verae quip' est operatio. N I S. rura scientiae
