Jus Belgarum circa bullarum pontificiarum receptionem

발행: 1645년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

1쪽

IUO CARNO TENSIS

Epist 23 8. ad Paschalem Papam. Quod hactenus cum pace o utilitate Ecclesia observatum est, humiliter petiamus ν ut de catero obstruetur, o Regni pax Numni Sacerdotij nulla subrepvο-

ne disolvatur. Norit Paternitas Vestra, se convenim , bene regitur Munatu, δε-retctfructi icut Ecclesia: rum vero inter se discordant, non tantum parva res non crescunt, sed etiam magna res miserabi-titer dilabuntur.

2쪽

BELGARUM

circa Bullarum Pontificiarum Re-

occasio scriptionis,

T XORTAE nuper turbae inter Wi Theologos , de dissicillimis quaestionibus, non in eo tantum exaestuarunt immoderatius, quod studio vincendi plus quam Oportuit certatum sit ; quod etiam in catholicis acerbius oppugnantibus haereticos, reprehendit olim Sulpitius Severus: sed quod praeterea fines Regiae Potestatis perturbare, dc antiquissima Iura Belgarum revellere , quidam hac occasione aggreς

3쪽

si sunt. Nam cum Edicto Regis,& publicationibus Episcoporum,

veteri ritu per Dioeceses peractis, contentionis fervor repressus esset, adhibitis cautionibus quibusdam, quibus privilegia , atque vetustimores Regionis servarentur illaesi ;obtrectatum & obmurmuratum est ab hominibus exteris, rerum Beugicarum ignaris, qui amplificandis pomoeriis Romanae Curiae adscripti sunt. Hi protestatione typis mandata , aummtatem Regiam , & receptissimos mores no-itros sugillare. verbis parum civilibus ausi sunt , in hoc potissimum intenti , ut solam publicationem Romae factam novasum constit tionum Papalium, sufficere obligandis Belgis persuaderent, expi se usu tam Placiti Regii impetrandi , tum particularis per singulas Dioecesea publicationis et quem, ve

lut erroneam usurpationem, & s crae auctoritatiinimicam traducunt, consue-

4쪽

BELGARUM. s

eonsuetudinibus vetustis opponem tes hoc velut oraculum a D. Gregorio petitum , quod schismaticus Episcopus protulit, in illegitimo Africae conventu, ad convellendam Ecclesiae Romanae traditionem , de Baptismo non iterando, a In Evangelio Dominus, Ego pum, inquit, Feritas, O non dixit, Ego flum consuetudo. ι Atqui traditiones Majoram, hoc est consuetudines, custodiendas esse , non minus quam ea, quae Veritas verbis enuntiavit, δc scripto consignari voluit, Apostoli praecepto monemur: atque adeo uti discordiam pariunt noνitates, teste Honorio Papa; ita ad retinendam fo-Vendamque publicam tranquillit tem , nihil aeque facit quam majorum instituta& patrios mores tueri, quos ingenio populi conveniare longaevus usus , & subsecuta quies . Reipublicae comprobavit.

a Apud August. ιε. eontra Donatist. c. b Epiri. a. a. Thessal 2. I.

5쪽

6 IUS

Quin & inde Ecclesiae pacem petam dere, Symmachus Papa, epistola sua ad Episcopos Galliae, testatur :Concordia uisiversalis Ecclesia tum praecipue adolescit, s qua a Patribus satuta sunt, alas substit sens reverenter observet. Ut non frustra primorum Conciliorum Patres , receptarum consuetudinum summam rationem habendam esse decreverint. Nicaena Synodus generali effato pronuntiat, Antiqui inores obtineant. Eph sina sanxit, Omnibus Provinciis Iura intemerata serpanda esse, qua ex antiqua confluetudine iis competunt.

Atque apud Belgas , peculiari

quadam ratione inveteratae consuetudines , sanctae habentur. Quod aliis leges, hoc iis mores sunt: apud majores eorum plivi mores bonos, quam leges semper valuisse, o Tacitus auctor est. Principes in novi Imperii auspiciis, jurejurando solemni adstringuntur, de Privilegiis & in-

6쪽

BELGARUM. 7

Veteratis usibus, sartis tectis custodiendis. Idem sacramentum Principum Consiliariis imponitur. Ordines , Primores , Magistratus, Populus universus, praecipua cura in hoc incumbunt , ne quid eX Vetustis institutis violetur; ut, si usquam Verum sit, quod Sapientes monuerunt, ex intempestiva rerum re-Ceptarum mutatione, magnos subinde fluctus in Republica excitari , id hic in primis cavendum atque prospiciendum sit. Omnium maxime interesse sua Belgae existimant, ne publicae leges sibi imponantur noVo ritu, spreto more majorum; id enim velut ad basim Reipublicae movendam pertinet. Ecclesiastica Decreta, ha-

fhenus placidὶ tranquilleque admis, si sunt, quae ingenio populi, tempori , locoque congruere judicata, &populo deinde per Dioecesis propolita sunt. Nunc quidam noVarum rerum studiosi, inaudito ausu, le-

7쪽

leges Belgis volunt esse: quidquid collibitum fuerit Romanae Curiae figere in Acie Campi Florae, ubi

malos mores configi , multo fuerat sequius. 'Existimarunt cordati quidam vis ri , ad comprimendas has novas molitiones , h re fore ostendere ,

quid ea in parte in Belgio usitatum hactenus, & quam justis rationibus subnixum sit.

Promulgationem Romae factam, non oblui gare Belgas Pontificiis legibus. Fas quoque esse, de subreptiliis referre ad Pomtificem, priusquam recipiantur.

SUMMARIA.

I. Vetum ma eonsuetudo Beliarum exigit publieationem particularem novarum legum Pontificiarum. II. Adpipulatur ratio huic eo uetudini III. Novella Constitutio Iustiruam idem saaciens, recepta est ab Ecclesia. IV Idem mos servatus a Conciliis Generalia .ma V. Etiam

8쪽

BELGARUM '

V. Etiam in publicatione Concilii Tridem lini. VI. Mutatio vetusta consuetudinis dissidiis obnoxia , ideo vitanda. VII. Clemens VIII consensit, ut Coneilium Tridentinum in Galila promulgaretur , --ceptis his , qua pacem Regni iaderent, i que arbitrio ipsius Regis. VIII. Nihil movet elausula derogatoria , quam hodie apponere solet Curia Ro

mana.

IX. Leges Eselesiastica non magis possuntineongruά publicatione populo imponi, quam leges Civiles. x. Euid rensem mis Eullis , qum Duma-

. tiens vocant.

XI. In rebus facti ct in condemnatione Auctorum, neque Pontifex, neque Concilia insultibilia sunt. XII. Etiam Decreta Fidei, si ob altinctas poenas aut alias clausulm publicanda sint,

publieari debent consueto ritu. AIII. Aliquando retractarunt Pontifices eo demnationes Auctorum. XIV. Noemi auctoritati Ponti icta . qui pra-oreupato studio , omnia ejus Decerna habent pro irrefragabilibus. XV uatenus decisiones fidei solemnibuιμ-blicaiionum sint exιmpta.

9쪽

IN acie Campi Florae fixam no

vam Legem, sine alio ritu obstringere Belgas , tam novum & in- usitatum est ipsis Belgis, ut pleris que antehac fuerit inauditum. Etsi enim ignota non fuit vetusta de hoc argumento scholae controversia, inter Doctores exteros, in qua partem assirmantem tutati sunt Itali plerique, & Curiae Romanae o noxii vel vicini, ut Ioannes Andrea, Di fler Sacri Palatii Magister, Valentia , Azortim , ctc. rerum nostratium vel tantillum periti, sciunt id numquam apud nos in dubium fuisse Tevocatum : qui antiquissima & i concussa coniuetudine freti, nullam vel Civilem vel Ecclesiasticam legem, umquam admissimus, nisi consueto ritu insinuatam, oppidatim inculcatam , ac deinde moribus Utentium comprobatam. Vt Iuris nostri profundam inscitiam pro- . dant, qui Decreta omnia Pontificum, Bullariis editis comprehensia, suppo

10쪽

BELGARUM. fi

supponunt nobis hic leges esse , at que inde solam Romanam promulgationem Belgis sussicere conten diant ἱ cum omnes sciant, qui in rebus nostris prorsus hospites non sunt, ex immensis illis Bullarum Voluminibus, non alias hic vigere , quam quae a Praesulibus nostris Populo propositae & receptae sunt: nisi forte quaedam in familiis Regularium , intra septa domestica observentur; quae res nihil ad publicum facit. Qua praescriptione vetustae consuetudinis, etsi forte non iniquum

esset defungi, vel ipso Pontifice

cognoscente, cui sententiam hanc praeformavit ejus Sed is celeberrimus Antistes Gregorius a Immotam manere debere consuetudinem, qua contrasdem nihil usurpare dignoscitur; tamen

rationibus & exemplis aliquot consuetudo munienda est.

a Lib. r. Epist. 7. Idem habet Pim I. in Cod. I 6. libror. hb. 3. c. I s. o refertur disi ii . c.6.

SEARCH

MENU NAVIGATION