장음표시 사용
6쪽
VETERIS ECCLESUE SEVERITATEM. PRAESENTIS ECCLESUE BENIGNIΤATEM A Rigidiorum quorundam Scriptorum Calumniis vindicat
7쪽
8쪽
UDACIAE me Veniam, ut spero, dabis APo-sTOLORuM PRINCEm sanctissime, quod ad te accedere non reformidem , quod Pedes exosculer Tuos, quod has meas
9쪽
Disputationes dedicem Tibi . Ut enim
accedam Benignitas tua facit : ut Ρedes exosculer Tuos, meus in te amor
facit ; ut has Disputationes dedicem Tibi, plura faciunt. Et primo Religio; siquidem jam dudum me totum Tibi
mancipavi. Secundo necessitas Patrocinii Tui. Tertio Argumentum ipsum. Defendunt illa: Ueterem Ecclesiam &ab ea crudelitatem ament. Defendunt Ecclesiam praesentem , & ab ea laxita-tem propulsant . Ecclesiam tuam defendunt . Te superstitem in utraque defendunt , aut potius defendere gestiunt. Sed quem defendere gestiunt, non defendent , nisi defendantur . Insurgent in illas hostes multi: accusabunt audaciae,3 temeritatis, laxitatis. Incassum tamen,
si telis opponas Clipeum Patrocinii Tui. Id efficere, pene dixerim, debes, ut Te, Tuaque defendas, & honorem Divinum . An non Divini honoris defensio. sit defensio Sacramenti, defensio Poe
10쪽
nitentiae, a qua rigor absterret, ut sorte absterritus ipse fuisses, nisi tecum quamvis inconstanti , & periuro benigne , & misericorditer egisset Magister Tuus Divinus ξ Ex ejus benignitate factum
fuit, ut Gallicinio excitareris, ut desipisceres , ut fleres, ut redires , ut recipereris , ut venia donareris, ut disceres
cum aliis esse benignus. Fuisti jam, septies, & septuagies septies ignoscens,
primus omnium in Concilio pro 'benignitate pugnans, ct onere Mosaicae Legis Gentiles Neophilos liberans . Sis etiam modo de Coelo , favens agenti causam Poenitentium , & vindicansa calumniis vindicem sanctae benigni-