장음표시 사용
4쪽
5쪽
Illum, qui intelligentiG, sapientiaeque se armatorem profitetur, necesse est intelligentis, sapientisque naturae primas caussas
agnoscere. ,-CIcERo de univers. cap. I 4.Mri constet Deum esse, ejusque vi et numine omnia facta esse et servari, quae pytest esIe pietas, qua sanctitas, quod
6쪽
elementa ad meorum Auditorum usum, & commodum vestro exornata nomine, SEPTEMUIRI AMPLISSIMI , publicam in lucem prodierunt; cum ad Naturalem Theologiam, Ethicamque continuo menistem convertendam putavi; ut in haea a
7쪽
misera disseillimorum temporum conditione iis maxime, qui se mihi instituendos tradiderunt, pro ingenii mei tenuitate, eo magis prodesse Pergerem, quo et majori praesidio opus esset, et gravioribus de rebus
ageretur. Impietatem enim hac no-Stra aetate, non, ut olim, serpere
tacitam, sed aperte jam furere ac debacchari vident qui sapiunt, Velletnenterque dolent. Monstra illa, atque portenta Tolandus, Hobbesius, 'Spin OZjus, Bayllus, Voltae- rius, Rusfrius, Mirabodius &c. non modo jam circumferuntur impune, Verum etiam et excipiuntur festive, et avide pervolutantur. Quid vero de immani opinionum rerumque congerie illa, si ve potius colluvie, quae magno ac specioso Encycloperia nomine celebratur Z Quidquid a veritate, a reipublicae bono , a Religione, a morum integritate alienum in tot illa tamque ingentia volumina callide atque impudenter ingestum est expungendi corrigendive fide rem
8쪽
ties data, adhuc verba data sunt. Nunc igitur, cum in tanta Religionis jactura, tantaque morum corruisptela versemur, id a me non solum utilitatem, Verum etiam necessitatem petere existimavi, ut Lucensis LDeei Auditores , meo pro munere.
meisque pro viribus , in divina Religionis veritate per me confirmarentur, eaque studiose exciperent, ac firmiter tenerent , quae ad Deum , unicum hunc et summum verae Dolicitatis auctorem, pertinent.
Ad Ethicam vero quod spectat, quid, quaeso, Philosophiae partem illam, quae in ratiocinandi ac disseis rendi legibus versatur; quid illam
alteram , quae mentis atque animi nostri naturam undique penitus investigat; quid tandem sterilem nudamque rerum extra nos positarum scientiam nobis prodeSSe putamus, si quae nos proxime contingunt, si hominis, inquam, ossicia, eaque Omnia , quibus qui careant , probi atque honesti minime esse possunt,
9쪽
aut ignoremus turpiter, 3 ut stulte
negligamus 8 Ecquis, cui paullulum
sapiat cor, aequo animo ferat, eXO-ticas linguas, ac profanas scientias Adolescentes diligenter edoceri, ViXautem, aut nullo modo, saluberrimam, quae de moribus est, doctrinam attingere, qua potissimum he- ne beateque vivendi tota ratio continetur ΤHisce permotus caussis pro Naturali Theologia Samuelem Clarkium Joannem Hancockiusn, Christophorum Sartium, Acta Pisana, cum pri mis vero Antoninum Ualsecchium
mihi ante optos statuendos censui; tantorumque virorum vestigiis insistens, non ut nudus tamen, ac fidus interpres, aut eXcriptor, quod
dam quasi specimen, quantum in his elementorum angustiis fieri potuit, confutandorum Atheistarum, ac Dei-starum prima hujusce operis, qualiscumque sit, parte comprehensum dedi .
10쪽
Pro Ethica vero, cum quae de anfectibus rite regendis, ossiciisque in
societate praestandis habet Metaphysicus praestantissimus Franciscus Soavius, analysi accuratissima sint e X-plicata , facere prorsus non potui, quin in duabus Ethicae prioribus partibus, quae sunt de homine, quatenus et variis antim corporisque facultatibus praeditus, et in societate constitutus est, pluribus in locis celeberrimi viri doctrinam Omnino per- Sequerer, latino tamen breviorique stilo ex italico et longiori redditam. Sic enim statuo , atque judico; ad suorum Auditorum utilitatem scribenti nefas. esse, quae Optima videantur, ideo praetermittere, quod ab aliquo alio fuerint excogitata. Quamquam vero in hasce elucubrandas Institutiones omnem prorsus operam contulerim; plura nihilo mirinus male tornata Occurrent, SEPTEM VIRI ORNATISSIMI, VeStrique propterea nominis praeclarissimae lucis mi