Constitutiones synodales pro vestana dioecesi ab illustriss. et reuerendiss. domino D. Laurentio Kreaytter De Coruinis ... in cathedrali ecclesia publicatae tribus festiuis diebus Pentecostes 7, 8, & 9, mensis iunij anno salutis 1699

발행: 1700년

분량: 67페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

31 Constitutiones Synodales aeuotidie, telsaltem in Dominicis,m Festis de precepto,

Missa ina in aurora eelebretur in Cathedrali pro pauperum, er rusticorum commoditate, sicut, in viduarum, ac nobilium, condignis vestibus carentium: in qua celebrans partes essentiales Doctrinae Cbristianae Omnino e plicet,-Missam ante ortum solis incipiat. Quae verba praecisa reseruntur a Nicosio in suis flosculis pag. 32 q. col. 2. & Arg. c. necesse de Consecr. dist. I. Cum autem in nostra Cathedrali maneat obi gatio celebrandi a Capitularibus Missas duas in aurora pro animabus q. Corneliae Fano, & Bernardini de Alphonso, stricte mandamus celebrantibus sub parna suspensionis; ut non solum iuxta S.Congregationis supradatum decretum Missas in aurora celebrent praedictas ; sed etiam, ut

singulis diebus Dominicis, & Festis post Euangelium dictae Missae, reuersi ad Populum alta, & intellig bili

voce, & cum tuba, nec non vulgari idiomate recitent, Populo respondente, haec infrascripta septem, videlicet. I. Orationem Dominicam. a. Salutationem Angelicam.

3. Symbolum Fidei. q. Praecepta Dei, & Ecclesiae. .

. Septem Sacramenta. - . C. Vitia capitalia. . .

7. Opera Misericordiar Ut sic, qui in Ecclesiam dumtaxat conueniunt ducti obligatione audiendi Sacrum, citra ruborem addiscant, que citra salutis aeternae discrimen, ignorare non possunt. Archi-

32쪽

. Pro Vesana Dioecesi. 3 3 Archipresbytero, seu Proparoelio, aut Coadiutori vero sub paena suspensionis imponimus videcreti huius hynodalis , scilicet de obligatione puellarum aliarumve feminarum, executioni incumbant, ad Populi notitiam in solemniolibus anni festiuitatibus, ante Missam sole nem,ivel post Euangelium perducant, & de transgredientibus Nos reddant certiores, ut per publicos Cedulones denuncientur excommunicatae.

. . . .

- - : De Sacramento Penitentia .

SI impius egerispaenitentiam locutus est Dominus

. per os Ezechielis Prophetae cap. 18. vers. M. aa. ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, Ur custodierit omniapraerepta mea, fecerit iudieium iustitiam: mira viset,'non morietur. Omnium iniquitatum)eius , quas operatus est, non recordabor. Hac igitur Dei misericordia animati peccatores Sacramentum paenitentiae non debent effugere , nam in

confessione. est spes , est remissis, est venia, ait Sanctus Thomas a Villanoua serm. Domin. 3. 4 Confesto iustificat, Confesto peccati eteniam donat, omnis spes in Confestione confisit, in Confessione Deus misericordias : nulla tam grauis est culpa, quae per Confessionem

non habeat tentam: certissime igitur crede, nullo modo besses, nullo modo dubites, nullatenus de misericordia

desperet . E Sed

33쪽

ἡ Constitutiones is nodales.

Sed ut tanti Sacramenti administratio cum omm maturitate circumspectione nec non diligenti fiat cautela praecipimus sub excommunicationis paena ut nullus neque Saecularis , neque Regularis Sacerdos sine nostra liacentia in scriptis, excepto An hipresby tero, Consessiones Sacramentales in nostia Diaecesi aud re praesumat. Habentes supradictam licentiam Consessiones non , audiant in priuatis aedibus, neque in Cellis, aut omninbextra Ecclesiam, nisi ex causa urgentissima. Consessarios sigillum Confestionis ex ignorantia, vel leuitate frangentes privamus in perpetuum facultate audiendi Consessiones, & ijs paenam suspensionis a Diauinis indicimus praeter alias paenas nobis arbitrarias gra

Consessonalia sint in locis publicis Ecclesiae, Sc h

beant foramina tam angusta, ut per illa transire non possit digitus auricularis. Ne per aliam partem quam a lateralibus , in quibus sunt foramina consessiones audiantur paenam Consessariis viginti scutorum , M suspensionis indicimus pro qualibet vice, excepto casu infirmitatis, vel accidentis lethalis. Accidit, ut plures, quando aliqud grauiori casu re

seruato, praesertim cum annexa excommunicatione illaqueati detinentur, ad vicinas Diaeceses breui itinere diuertunt, quo facilius absoluantur: Cum autem nefas

sit eos a lege protegi, qui in legem committunt, praeciapimus Consessarijs quibuscumque iuxta Concilium dioi.3. p. i. in tit. de iis, quae ad Sacramentum paenit.

34쪽

Pro Vestana Dioeces. 3 3 pertinent, in iuxta Decretum fel. record. Clemen . tu X. anni I 67o. M. Iunii , quod incipit Superna Magni Pastorii S. 7. sub paenis in ipsis contentis , ut si

quandoque nouerint ex Paenitentium consessione, illos ad Confessarios, etiam Regulares in aliena Diaeces com . . morantes debita opera in fraudem reseruationis, & cum hac pessima industria confugisse, tanquam male absolutos dimittant ad Paenitentiarium nostrum, vel ad Nos,

si casus necessitas cogat.

te auroram iam clare dilucescentem, aut post datum a Solis occasu Angelicat Salutationis signum , nullus Consessarius, etiam si Regularis sit audeat in Ecclesiis Consessiones excipere Faeminarum sub plena suspensionis ab hoc munere ipso facto incurrendae. Consessarii, qui a mulieribus postquam conseta sunt, osculari sibi manus permiserint, volumus eidem suspensionis pinnae ipso facto subesse. ... Vi

Nullus Confessarius siue Saecularis , siue Regularis nisi euidenti necessitate mortis audeat absoluere quemlibet Paenitentem a casibus contentis in Bulla Caenete Domini, aut ab alijs censuris Sedit Apostoliuae reseruatis absque expressa facultate eiusdem S. Apostolicae Sedis, aut etiam a casibus nobis restruatis sine speciali nostra

licentia. Quod si secus secerint, sciant absolutionem inualidam esse, imo grauissimas paenas se ipsos incurrisse

quas iura praescribunt. . .

Inertia medicorum nunquam satis ab Ecclesiasticis Ie gibus arguenda est, qui posthabita anim rum sabite in

35쪽

3 6 Constitutiones is nodales corporis sanitatem unice incumbunt, contra saluberrimam B. Pij V. constitutionem. Ipsos proindὸ post primam , secundamque Visitationem sedulo monemus , ac prohibemus amplius ad aegrotorum curationem accedere 3 nisi certo cognouerint, ipsos, postquam, in eum morbum incideiunt, de eorum peccatis idoneo Consinsori consessos esse. De Extrema et Iion .

CAPUT XIII.

EXtremae unctionis Sacramentum quod est, ut ait Sacra Tridentina Synodus sess. I in praefatione, firmissimum finis vitae praemium ab Archipresbytero,

siue Proparocho nonnisi illis conseratur, quibus extremum Vitae periculum imminet , non expectando infimmorum prostrationem ultimam ; sed dum adhuc lansus optime Vigent. uertat quoque Archipresbyter . siue Sacerdos umgens infirmum, ne erret quando ungit, ne Vnus proserat verba, & alius ungat : sed ille idem qui ungit verba pro ferat ad hoe ut conficiatur Sacramentum . Gaueant supra dicti ne infirmus aliquis m summa hac necessitate constitutus summo hoc tutamine fraudatus

decedat 3 quod si decesserit eorum incuria iudicimus ipsis paenas grauissimas, di etiam Carceris formalis pro

nostro arbitrio . . i. . . - Ο . - - - ἀι

36쪽

De Saeramento Ordinis.

Goniam ad probos moles necessario accedere debet sufficiens litteratura respective in omnibus Eccl si1 ,1ticis ordinibus conferendis,decernente Sacro Tridentino Concilio, ut prima Tonsura non initientur, qui legere , & scribere nesciant sessa 3.cap. . de Reform. Minores Ordines ijs, qui Litem latinam linguam intelligant conserantur cap. II. Sacri ijs,qui litteris sint suffcienter instructi cap. I 3. Cum Grammaticae studium ad hoc sit maxime necessarium , quod aetate procedente a quibuLdam negligitur, ab aljscussim percurritur et opere praetium duximus hac Synodali constitutione firmiter sta bilire, ut imposterum prima Tonsura nemo initietur nisi Iegere, M scribere benὸ possit, & nouerit, Se ad quos. cumque ordines promouendi tam ad minores, quam

etiam ad Sacros Grammaticam saltem omnem percuir

rint, & hoc sub parna his, qui sine istis requisitis se promouendos exponunt) soluendi Ducatos 3. toties quoties phs usibus Sco. Insuper ad primam Clericalem Tonsurani nullus deinceps admittatur si fieri potest etsi legere, M scribare benE sciat, qui liberam, sub vera sui possessione non habuerit med etatem saltem patrimonij,quod si in Sacro Subdiaconatus Ordine promouendus esset habere debe

37쪽

38 constitutiones,nodales rei. Vndὸ ad hoc ut fraudibus non sit locus in Patrimoniorum re, praecipimus , ut huiusmodi patrimonia constituentes iurent in actis nostrae Episcopalis CuIiae , constitutiones, quas faciunt esse vera&, ac reales, nullamque inter ipsos,& ordinandum intercedere collusionem . Quod si falsum iurare non dubitarim volumus excommunicationem ipso facto incurrere: sub qua etiam paena Vetamus, ne deinceps bona titulo patrimonij donata,vel quomodolibet assignata audeant possidere sub quocumque titulo Procuratoris, Coloni, & huiusmodi,iuxta Synodi Sypontini decretum de anno Ig78.cap.de Ca-cram.Ordinis 6.9. Patrimonium eorum, qui ad Subdiaconatum sunt promouendi, volumus quod conficiat saltem annuam summam scutorum I y. iuxta huius loci qualitatem)de- , ductis expensis,& oneribus percipiendam ex bonis stabilibus, Se fructiferis, nec non aliunde, prout a Nobis suerit seru.serv.approbatum. Si quis autem Sacris Ordinibus initiandus, vel iam decoratus fictum Patrimonium quomodocumque simulet, vel simulauerit, censeatur, tu censet ipso facto ab ordinum Sacrorum exercitio suspensus, Clerici vero,

qui paupertatis praetextu non ineedunt decenti habitu, &Tonsura, priuilegijs Clericalibus expoliandos esse decernimus , di declaramus. ,

38쪽

C A P V Τ XU AD euitandas scelestissimorum hominum fraudes,

quae aliquando apud Nos deteguntur , post matrimonium contractum oculatissimi,et diligentissimi sint nostrae huius Curiae Episcopalis Ministri nec Testium depositiones super statu libero desponsandorum recipiantur sine diligenti examine, & cum iuramento coram Vi cario Generali nostro dando: imo Testes ipsos non raro dignoscere expediret, praesertim si personae suspectae sint,& viles, & in suis dictis nutantes. Si vero Matrimonium inituri sint exteri, aut oriundi quidem, sed ab hac nostra Dioecesi longo tempore procul: aberrantes, non admi tantur ad examen, nisi prius ex diligenter discussis scrip. turis constiterit, eos nullo alio ligaminis coniugalis vinculo praepediri . Quod si secus egerint tales Ministri, ab officio quique sint, deponentur , alijsque grauissimis paenis ad arbitrium subiacebunt; seruata in omnibus ad amussim serma litterarum ,& instructionum Supremae Congregationis Sancti Osficij de Urbe , & I dicti de anno I 67o.a I. Augusti in seria v super hoc pro ulgati. In hac Synodo occurrere decrevimus casibus possibilibus, qui in alijs Dioecesibus, & Prouinciis per maximam temeritatem plu ies euenerunt. Vbi accidit aliquandb ut Sponsi, nan seruatis Ecclesiae ritibus, ante publicas

39쪽

denunciationes, & processus fabricationem , ae compilationem de statu libero impedimentis Canonicis non retardato ue Parocho compulso adesse , vel illo praesente

non ad hoc opus, Vel etiam ipso renuente, per matrimonium hoc modo clandestinum , contraxerint ; peccantes

grauiter, & sacrilege per praecepti violationem in re grauissima, Sc sacra. Quapropter, ut decus debitum detur celebrationi sancti matrimonij , & ritibus Ecclesiae per Sacros Canones , & Sacrum Tridentinum Concilium statutis ; decernimus sponsos, qui clandestine, non publice contrahere praesumpserint modo iam dicto, ante formatum processum, peractas in Ecclesia Publicationes, & si cum praesentia Archipraesbyteri, seu Proparochi, illo tamen non coniungente, sponsos in matrimonium , ut est in ritu Ecclesiae: vel etiam seruatis omnibus alijs, compulso dolose Parocho adesse, vel illo praesente

ad alia munera, &illo renuente, vel non consentiente, vel tacente: Ipso facto sint excommunicati excommunicatione maiori Nobis tantum reseruata, etiam priuatiue, quoad nostrum Uicarium Ceneralem, atque etiam soluat quilibet sponsorum contrahentium centum aureos

nostro Fisco applicabiles. Cono Prou. Mediol. cap. 7. Hijsdemque paenis teneantur iiij, qui auxilium, opem , consilium, quoquo modo praebuerint. Archipraesbyter vero, siue Proparochus, DD. apud Tarbuam alleg. 3 a. num. I 66. qui clandestino in hunc modum matrimonio interesse voluerit, subeat paenam triennalis suspensionis ab ossicio ex iure canonico.

40쪽

Pro Vestanis Dioecesi ηιε Insuper Mn procedat in publicationibus , & multo

minus in parochiali benedictione, ut est in ritu Ecclesiae sine nostra licentia, neque scribat matrimonium clandestinum in libro matrimoniorum rite. Archipresbyter, siue Proparochus gnan. in cap. cum access.num .L p. de Constitui. omittentes banditiones sine legitima causa sciant peccare mortaliter, quia violatur praeceptum in re grauissim .i Supradicti non admittant quempiam ad hoc Sacramentum, si prius principaliora nostrae Fidei documenta non sciverit. Proinde iubemus sub paena suspensionis

eos non deuenire ad denunciationes, nisi praevio examine futuros coniuges illa non ignorare compererint; neca Nobis licentiam publicationum impetrare coniuges suturi sperent; nisi postquam ab Archipresbytero , siue Proparocho de eorum sufficientia certiores facti sinus. Quoniam filiorum inobseruantia erga Parente hucusque peruenit, .ut facile sibi persuadeant licite posseabs. que respectu ad illorum voluntatem ad quaecumque ma trimonia conuolare, quae sibi sint placita, contra reuerentiam filialem parentibus debitam, di in lege praecein tam ; Vnde & dissensiones, & scandala inter familias in dies exoriri solent. Ideo volentes malo occurrere praeci pimus nostrae Episcopali Curiae, quatenus imposterum, per illam non recipiantur instantiae de celebratione suturi matrimonij, quin prius extraiudicialiter constet de consen se parentum . Quod si dissentiant, cognoscatur causa dissensus, & ad nos referaturi: Qui pensatis causae

SEARCH

MENU NAVIGATION